Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 147
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
glandes interlisis literis appellantur. Quo nomine primo mundi aevo eas appellatas esse, plures tradidere autores. Quippe cum homines primum glandibus tantum diu victitassent, inventa tandem arbore, quae nuces ferebat, degustato nucleorum sapore, horumque dulcedine mirum in modum allecti, nuces Iovis glandes ob excellentiam appellavere. [Iuglandium vires ex Gal.] De iis disserens Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, ita scriptum reliquit. Nucis arbor tum in foliis, tum in germinibus adstrictionem quandam possidet: caeterum evidentem, multamque in nucis putamine recenti pariter et sicco. proinde eo tinctores quoque uti solent. At nos eius expressi succo similiter, ut mororum, et ruborum in melle decocto, vice stomatici medicaminis utimur, et ad omnia reliqua adhibemus, ad quae modo dicti succi convenire censentur. Porro nucis ipsius id, quod edendo est, oleosum est, et tenue: itaque ob id etiam facile exprimitur, et quo diutius reconditum fuerit, magis tale efficitur. Quamobrem oleum ex eo inveterato exprimere liceat. Tunc sane admodum fit per halitum evaporatorium. Itaque quidam eo gangrenas, et carbunculos, et aegilopas sanant, ac nonnulli ad [GR], hoc est, nervosum vulnera utuntur. Et libro II. de alimentorum facultatibus sic inquit. Habet Iuglans et adstringentis qualitatis non exiguum, quae temporis processu marcescit, degenerante tot eius substantia in pinguem succum, adeo ut cibo prorsus fiat inidonea, quod veteri oleo, sua pinguitudine adsimilis appareat. Viridis autem, atque etiamnum humida, neque adstringentis qualitatis, neque oleosae conspicue est particeps; sed magis est quodammodo [GR], id est, qualitatis expers: quod saporis genus aqueum (ut dixi) vocare consuevimus. Iuglans facilius, quam avellana concoquitur, stomachoque utilior est, et multo magis, si una cum caricis edatur. Proditum autem est a plerisque medicis, si ambo haec cum ruta ante alios cibos sumantur, hominem non magnopere a letalibus pharmacis laedi posse. Constat praeterea humidas deiectioni magis, aridas vero minus convenire. Non pauci quoque cum garo iuglandes praesumunt, ventris subducendi gratia. Ad hoc autem virides aptiores sunt, utpote quae adstringentis qualitatis minus participes sunt. Quin et aridarum quoque, ubi prius in aqua fuerint maceratae (ut nonnulli faciunt) similis, ac viridium facultas habetur. haec Galenus. [Iuglandes conditae.] Caeterum Iuglandes virides decerptae mense maio, vel iunio appetente, antequam earum putamina obduruerint, saccharo, vel melle asservatae stomacho utiles evadunt, et ori non ingratae. Sed quoniam sermo nobis est de nucibus, cum Dioscorides, Galenus, ac caeteri posteriores Graeci de Indicis, Myristicis, Metellis, ac Vomicis nihil, quod constet, memoriae prodiderint, hic ea non dissimulanda putavi, neque alienum duxi recensere, quae de iis ex Mauritanorum monumentis, et recentiorum quorundam historiis sum consecutus. Sed primo de Indicis dicamus. [Nucis Indicae consid.] Nuces igitur INDICAE myropolis omnibus vulgatissimae, fructus sunt arboris cuiusdam (ut Mauritani autores sunt) palmae effigie, praegrandes, magnorum melonum instar, ab arbore dependentes: nanque magna involucrorum mole obteguntur. Cortex iis extimus colore constat in atrum rufescente, subdurus, tenax, callosusque, intus vero villosa materie compactus, quae in capillamenta manibus exterius fatiscit. Subtus est putamen triquetrum, villosum, barbatumque cornu instar praedurum, eiusdem fere coloris nucleum continens, ovi anserini magnitudine, intus concavum: substantia illi pinguis, crassitudine semidigitali, duriuscula, tenax, callosaque, albicans, sapore dulci, butyrum referens, tenui sed aspero obtecta cortice, putaminis colore. Probantur recentes, eaeque praesertim, in cuius concavitate liquor quidam dulcis includitur: siquidem hoc argumento recentiores facile cognoscuntur. Excalfaciunt secundo abscessu, humectant vero primo. In cibis sumptae, etsi noxium admodum succum non gignant; ventriculo tamen laborem inferunt: semen augent, et venerem excitant. [Oleum ex nucibus Indicis.] Oleum, quod e nucibus Indicis exprimitur, utiliter hemorrhoidibus inungitur, oleo praesertim admixto, quod e persicorum nucleis elicitur: per se illitum lumborum, et genuum dolores mulcet, et ventris animalia pellit. Quod vero recentes nuces pressae stillaverunt oleum, densum est, candidum, et pingue: in summa substantia, qualitate, sapore, ac denique facultatibus butyro non dissimile, sed longe melius subministrat alimentum. Nux Indica laetiore sagina corpora reficit. Idcirco strigosas mulieres mirum in modum impinguat, et ad crassitiem reducit. hactenus de Indicis. [Nucis Myristicae consid.] His succedunt MYRISTICAE, quae vulgo officinis ab odoris praestantiam Muscatae, quasi moschatae dicuntur. Hae (ut referunt ii, qui Indica litora perlustrarunt) proveniunt copiosissimae in insula quadam nomine Badan: ibique eas proferunt arbores quaedam nostratibus persicis haud absimiles, angustioribus tamen foliis, ac brevioribus. Hae post foliorum germinationem, florem statim emittunt, quem Macim Arabes vocant. Panditur is sylvestrium rosarum modo: e cuius medio nux erumpit, et processu temporis perficitur, et ubi maturitatem senserit, macis rosarum instar, expansus eam circumplectitur: quam postea suo tempore cultores legunt certatim, et quam quisque potest uberius, quoniam sunt ibi omnia communia. Arbores absque cultu, suppeditante tantum natura, suos fructus edunt. Myristicae nuces suo maci, tanquam rete comprehensae Venetiis in officinis quam plurimis visuntur, duro putamine conclusae, avellanarum modo, colore subnigro: quo fracto compactilis subest globulus, nuclei vice, et is est nux Myristica, quam usurpare solemus. Praeferuntur recentes, quae nullam praesenserint cariem: item ponderosae, farctae, praepingues, humore redundantes, ita ut adacta acu confestim e vulnusculo exeat humor. [Myristicarum vires.] Siccant (ut Mauritani scribunt) et excalfaciunt ordine secundo completo. Adstringunt, oris suavitatem commendant, et foetentis animae virus commansae abolent: lentigines in facie emendant, visum acuunt, ventriculum et iecur roborant: lienem absumunt, urinam ciunt, fluentem alvum sistunt, flatus discutiunt, et frigidis uteri affectibus mirifice prosunt: et ut in universum dicam, facultas eis eadem, quae et caryophillis. E recentibus prius contusis, et in cacabo calefactis praelo exprimitur liquor, qui refrigeratus cerae novae instar concrescit, fragrantissimum spirans odorem, nervorum et articulorum diuturnis doloribus a frigore excitatis utilissimus: quin et veneris inunctionibus maxime expetitur. Myrificas nuces veteribus Graecis ignotas fuisse illud fidem facit, quod Theophrastus, Dioscorides, et Galenus earum, quod in suis monumentis legerim, nusquam meminerint. Quare et hic quoque asserere non dubitaverim; macerem (ut in eius mentione diximus) Dioscoridi, et Galeno myristicae nucis florem esse nequaquam. Nam si ad eos floris cognitio