Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 148
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
pervenisset, veri quidem simillimum est, quod etiam fructus notitiam habuissent: quos, certo scio, ob suas admirabiles facultates, et naturae dotes nunquam scriptis dissimulassent. [Nuces vomicae, et metellae.] Praeter odoratas, eas etiam nuces memorant Mauritani, quas VOMICAS, et METELLAS vocant. Sed tam officinae, quam medicorum vulgus has magno errore confundunt, quod plerunque legitimas vomicas metellarum loco usurpent, et contra metellas nonnunquam vomicarum vice. Nam Vomicas quidem eas appellant errore ducti, quae lupinorum instar compressae sunt, et tenui quadam lanugine contectae, quarum esu canes necantur. Metellas vero, quae nonnihil extuberantes, quibusdasm nodis, veluti parvis oculis, per ambitu sunt refertae. [Multorum error.] At eorum lapsus facile deprehendi potest Serapionis testimonio, qui Abrahami autoritate reddidit nucem Vomicam colore inter glaucum, et album, avellana paulo maiorem, nodosamque. Quibus notis eas esse praeditas constat, quas seplasiariorum vulgus metellas appellat, quae nullo modo respondent legitimis metellis a Serapione descriptis, his verbis. Nucis metellae arbor, vomicae arbori non dissimilis, fructum gerit mandragorae, oleosum, hirsuto cortice, sapore non iniucundo. Quae notae perspicuo adstipulantur iis, quas Vomicas nuncupant: eae siquidem corticem habent hirsutum, oleosae sunt, et gustui non ingratae. quin et facultatibus, non autem notis (ut quidem falso existimant Serapionem intellexisse) mandragorae fructus referunt, cum autore Serapione, quarto refrigerent excessu, ita ut drachmarum duarum pondere esitatae interimant, minore vero mensura temulentiam faciant. Quos quidem effectus praestare videmus non modo in canibus, sed etiam in hominibus, quibus hae datae fuerint, quas vomicas esse contendunt: siquidem Serapio de Vomicarum facultatibus disserens, nullam letalem vim eis adscribit, sed quod tantum duarum drachmarum pondere cum anethi decocto, vel sale haustae, mirifice vomitum eliciant. Quamobrem dixerim ego, illas, quibus callosa tubera supereminent, nodique visuntur, oculorum fere instar, legitimas esse vomicas: metellas vero, quae pressae, et hirsutae canibus necandis aptissimae habentur. [Fuch. lapsus.] Caeterum nesciverim ego, qua ratione ductus Leonarthus Fuchsius ultimo libello, ubi tantum stirpium imagines in exiguam formam contraxit, dixerit nuces metellas hispidos esse fructus peregrinae illius plantae, quam antea magno volumine Stramoniam vocaverat. Quod prorsus reclamare videtur Mauritanorum sententiae, a quibus harum historias accepimus.
[Anacardii mentio, et vires.] Sed quoniam scribenti mihi de Nucibus omnibus ANACARDIA sese obtulere Graecis veteribus ignota, cum et ipsa in officinarum usu expetantur, de eis quoque verba facere ex Arabum testimonio, non quidem ab re fore duximus. Sunt igitur Anacardia (ut testis est Serapio) fructus cuiusdam arboris avicularum corculis non dissimiles, unde et nomen, colore etiamnum cordis modo rufescente, cum scilicet ab arbore decerpuntur. Inest iis liquor mellis crassitie sub cortice residens, sanguinis modo rubicundus, sub quo est et nucleus parvae amygdalae effigie. Nascuntur in Siciliae montibus, qui continue igneas eructant flammas. Excalfaciunt, et exiccant tertio excessu. Praestat in medicina liquor; etsi myropolae communi errore et cortice, et nucleo utantur. Anacardia (ut aiunt) labantes revocant sensus, memoriae iacturam resarciunt, et nervorum, et cerebri affectibus, quos frigida causa attulerit, auxiliantur: nihilominus sanguinem exurunt, et cutim ulcerant. Quare Anacardia iuvenibus noxia sunt, cum et adurant, et deleteria facultate non vacent: cui tamen remedio est lac affatim potum, et oleum ex eorum nucleis expressum.
Cap. CXLII
Κάρυα
ποντικὰ – NUCES AVELLANAE
NUCES avellanae, quas et leptocarya vocant, stomacho infestae sunt: ipsae tamen tritae, et in aqua mulsa potae, tussi veteri medentur: tostae, et cum exiguo piperis potae, destillationem concoquunt. Crematarum cinis cum axungia, aut adipe ursi perunctus, alopeciis capillum reddit. Aiunt nonnulli usta earum putamina, et in cineris speciem redacta, cum oleo, caesiorum oculorum pupillas infantibus denigrare, perfuso sincipite.
[Avellanarum consideratio.] AVELLANAE nuces ideo Graecis Ponticae dictae sunt, quod in Graeciam (ut Plinius inquit) e Ponto primum allatae fuerunt. In Italia tamen et in urbanarum, et in sylvestrium genere numerosae reperiuntur. Caeterum ex domesticis aliae oblongae, aliae rotundae sunt: veruntamen oblongas et praestantiores, et gustui gratiores esse constat; et illae praesertim, quae putamine vehementer rubent, et fractu minime sunt contumaces, quales sunt Vicentinae. Oblongae serius maturitatem sentiunt, celerius vero rotundae. quapropter illae vegetiori sunt nucleo, diuque perdurant. Sylvestribus coryletis fere innumeris scatent Tridentini montes, quae oblongas pariter, et rotundas largiuntur nuces, tanta ubertate, ut eas rura saccis legant, ubi maturitatem senserint. Avellanae (ut memoriae prodidit Galenus tum lib. VII.