Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 149
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
simplicium medicamentorum, tum secundo de alimentorum facultatibus) plus habent essentiae terrestris, ac frigidae, quam Iuglandes. quin et plus praebent alimenti: siquidem densiores sunt, et minus pingues. Diocles autor est, Avellanas nuces minus amygdalis alere, cibis in ventriculo supernatare, largius esitatas caput tentare; innocentiores tamen esse virides, quam aridae.
Cap. CXLIII
Μορέα
– MORUS
MORUS arbor nota est. Cuius fructus alvum solvit, stomacho inutilis est, et facile corruptionem sentit. Hoc idem praestat mori succus: decoctus autem aereo vase, atque insolatus, adstringentior redditur. Facit ad fluxiones, nomas, et tonsillarum inflammationes addito mellis exiguo. Sed inolescit vis eius, adiecto scissili alumine, galla, croco, et myrrha: item myricae semine, iri, et thure. Immatura mori poma siccantur, tusaque acinorum rhois vice, obsoniis miscentur, ut coeliacos iuvent. Radicis cortex decoctus in aqua, et potus alvum resolvit: latas ventris tineas excutit: his quoque auxiliatur, qui aconitum hauserunt. Folia trita ex aceto illita, ambustis igni medentur: tinguntque capillum, vitium, et fici nigrae frondibus simul coctis in aqua coelesti. Succus foliorum cyathi mensura potus, contra phalangiorum morsus auxilio est. Fervefacti corticis, et foliorum iure, dentes aptissime in dolore colluuntur. Radix circiter messem incisa, facto in ambitu scrobe, succum emittit, qui postridie concretus inveniri solet. Is in dolore dentium efficax est: tubercula discutit, et alvum purgat.
[Mori consideratio.] EST ET Mori utrunque genus album, et nigrum passim vulgaris notitiae in Italia; praecipue his in locis, ubi bombyces serici aluntur. Constat alba mororum poma adstringentem facultatem longe minorem, quam nigra esse adepta (etsi Dioscorides, et Galenus alborum non meminerint) ex multa et perspicua, sed paululum insipida dulcedine, quae gustatu deprehenditur: siquidem in maturis nulla plane adstringendi vis percipi potest. Morus novissima urbanarum germinat, foliaque emittit: eaque propter veteribus dicta fuit arborum sapientissima. [Mori vires ex Galeno.] Mora (ut prodidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, item secundo de alimentorum facultatibus) matura quidem ventrem subducunt, immatura vero ubi aruerint, admodum restringunt. Itaque ad dysenterias accommoda sunt, item ad coeliacas, et quascunque alias fluentes affectiones. Porro quod maturorum succus ad oris medicamenta sit utilis, propter eam videlicet, quae inest illi, adstrictionem, neminem latet. Praeterea ad alia complura particularia, quae mediocrem exposcunt adstrictionem, competit. At immatura mora praeter acerbitatem, sortita sunt et aciditatem, et tota adeo arbor in omnibus suis partibus mixtam aliquam vim obtinere videtur, ex restringente, et purgante compositam. Attamen in radicis cortice purgatoria cum quadam amaritudine exuperat, adeo ut et latas interaneorum tineas perimat. In aliis autem partibus restringens vincit; in foliis tamen, et germinibus quodammodo media utrisque temperies est. Mora ubi primum mansa fuerint, ingesta citissime transeunt, et aliis cibis suo veluti ductu viam struunt. Verum secundo loco sumpta, celerrime aliis una cum cibis corrumpuntur: id quod etiam faciunt, si cum eduntur, pravo in ventriculo humori occurrant. Quod si corruptionem non sentiant, corpus quidem humectant, sed non plane refrigerant, nisi actu frigida assumantur. Paucissimum ministrant alimentum similiter atque pepones; haud tamen vomitum cient, nec stomacho, ut illi adversantur. De Moris autem, quae rubi ferunt, lib. IIII. in Ruborum commentatione, Deo favente, latius disseremus. [Serici mentio, et vires.] Sed quoniam mori foliis et vescuntur, et aluntur vermiculi, qui admirabili naturae spectaculo nobis SERICUM vellus conficiunt, quo recentiores medici in his, quae cordi conveniunt, medicamentorum compositionis utuntur, ut, quantum per me fieri potest, omnibus rei medicae studiosi fiat satis, ea de Serici viribus hic perstringam (quandoquidem non invenio e veteribus Graecis, qui de hoc quicquam prodiderit) quae Avicenna posteritatis memoriae commendavit tractatu, quem de viribus cordis inscripsit. Sericum itaque (eodem autore) mirifice exhilarat. qua in re crudum eo longe praestat, quod ignem fuerit expertum; tametsi coctum quandoque in usum veniat, verum antequam in infectorum cortinis immersum inficiatur. Excalfacit Sericum, resiccatque ordine primo: exiccat, et attenuat ea naturae dote, ut cor recreet, laetumque efficiat. Quapropter laxat, firmat, purificat, et illustrat spiritus. neque eius facultas uni tantum assignatur spirituum generi in una tantum dispositione; sed ei proprium est, omnibus aeque spiritibus opem ferre, ita ut spiritus tam vitales,