Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 150

143 - Morus ~ 144 - Sycomorus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

et animales, quam naturales reficere valeat. Caetero quanvis negaverit Avicenna decoctum sericum, et fullonum coloribus imbutum in medicos venire usus; Mesues tamen in eo serapio, quod de pomis inscribitur, id sericum admittit, quod cocco legitime sit infectum. Idque similiter inserit in ea medicamenti compositione, quam Alchermes ipse nuncupavit.

Cap. CXLIIII
Συκόμορος SYCOMORUS

SYCOMORUM, aliqui etiam sycaminum, id est, morum vocant, cuius fructus sycomorum etiam, propter inefficacem gustum, appellatur. Arbor est magna, fico similis, frondosa, multo lacte abundans: foliis mori: pomum ter, aut quater anno fert, non ramis, ut fico, sed caudice ipso, caprifico non dissimile, dulcius grossis, sine granis interioribus: quod non maturescit, nisi ungue, aut ferro scalpatur. Nascitur plurimum in Caria, Rhodo, locisque non multi tritici feracibus: ubi proventu foecundo, restibilique iuvamentum adfert, cum annonae caritas premit. Pomum alvo utile est, sed perquam exilem praebet alimoniam: stomacho adversatur. Succus primo vere tenera arbore antequam fructum ferat, eximitur, lapidis ictu summo cortice desquamato: si enim altiore plaga violetur cortex, nihil effluet. Spongia, aut vellere lacryma excipitur, quae siccata, et in pastillos coacta, fictili vase reponitur. Vis succi emollit, vulnera conglutinat, discutit collectiones coctioni repugnantes: bibitur etiam, aut illinitur contra serpentium morsus, duratos lienes, stomachi dolores, et perfrictiones. celerrime teredinem sentit. Gignitur et in Cypro arbor genere distans, quae cum sit vulnus, praedita tamen est foliis sycomori, fructu pruni magnitudine, multo dulciore, supradictis caetera similis.

[Sycomori histor. ex Theophrasto.] SYCOMORUS (ut Theophrastus est autor libro IIII. capite II. de plantarum historia) arbor est moro nostrati similis, quippe folio, magnitudine, aspectuque proxima. Fructum praeter caeteras peculiariter gignit: non enim germinibus, non ramis extremis, sed caudice pomum parit magnitudine ficus, et visu proximum, succo atque sapore caprificis sane simile, verum longe dulcius, granisque internis omnino carens, multitudine numerosius maturescere nequit, nisi scalpatur. Scalpitur autem unguibus ferreis: et cum scalpta poma sunt, ad quartum diem maturescunt: hisce ablatis, alia, et alia ex eodem loco subnascuntur, terno ita, et quaterno partu copiosa. Lactuosa arbor admodum est, et materies (quod sit solida, robusta, et nigra) ad multa commoda existit. Haec inter caeteras arbores id sibi proprium vendicavit, quod caesa continuo viret, neque siccatur unquam, nisi aqua obruatur. Eaque propter et lacubus, et stagnis demergitur, madefactaque in profundo siccatur, cumque sicca omnino fuerit, superfluitat, atque innatat. hactenus Theophrastus. [Sycomori mentio ex Galeno.) De Sycomoro disseruit Galenus libro secundo de alimentorum facultatibus, ubi ita scriptum reliquit. In Alexandria Sycomori plantam vidi una cum fructu, parvae, candidaeque sicuti adsimilem. Is fructus nullam habet acrimoniam, exiguae dulcedinis est particeps, estque facultate humidior quodammodo, ac frigidior, veluti mora. Quinimo inter mora, ac ficus medium iure quis ipsum collocarit, atque hinc nomen ipsi inditum esse mihi videtur. Ridiculi nanque sunt, qui fructum hunc ob id aiunt sycomora fuisse nominatum, quod parvis ficubus assimiletur. Ipsius autem nascendi ratio ab aliis arborum fructibus quodammodo est diversa: haud enim ex primoribus ramulis, ac germinibus, sed ex praegrandibus ramis, candiceque enascitur. haec Galenus. [Ficus Cypria.] Sycomoro similis est (ut loco citato memoriae prodidit Theophrastus) quae in Creta vocatur Cypria ficus: nam et ipsa fructum edit, caudice, ramisque crassissimis. Differt tamen a priore, quod germen quoddam emittit sine ullis foliis, radiculae simile, cui fructus praepilatur. Caudex arboris magnus, et populo albae proximus, eiusque folia ulmum repraesentant. Quater anno fructum fundit, sed nullum ad maturitatem perducit, nisi pomo ipso immaturo inciso, emissoque lacte. Dulcedo ficubus non absimilis, et interna grossis plane conveniunt. magnitudo autem pruni est. Quod maximo est argumento, hanc quoque plantam in Sycomori genere adnumerandam esse. [Vulgaris error.] Quare aperte hallucinantur ii, qui putant arborem Sycomorum esse, quae plerunque visitur in monachorum claustris vulgo vocatis, et in templorum plateis, ubi mortuorum cadavera humantur, e cuius baccis monachi verticillos factitant, quibus mulieres suas numerant preces. Hanc (ut Bellunensis castigavit) Azadaracht appellat Avicenna, quam deleteriae facultatis participem esse prodit Fen sexta quarti, ut latius libro sexto dicemus.

143 - Morus ~ 144 - Sycomorus