Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 151

145 - Fici

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXLV
Σῦκα FICI

FICI maturae recentes stomachum laedunt, alvum solvunt, sed facile contracta ab eis fluxio sistitur: sudorem evocant papulasque, sitim sedant, calorem restinguunt. Siccis natura excalfaciendi, vires alunt, sed sitim magis stimulant, alvo utiles: rheumatismis ventris, et stomachi contraria: gutturi autem, arteriae, renibus, vesicae, et iis, quos longa valetudo decoloravit, anhelatoribus, hydropicis, comitialibus aptissimae. fervefactae cum hyssopo, et potae, thoracem purgant: tussi veteri, diuturnisque pulmonum vitiis conveniunt. alvum molliunt tusae cum nitro, et cnico, dein manducatae. Decoctum arteriae, et tonsillarum inflammationibus gargarizatu prodest. cum hordeacea farina cataplasmatis miscentur, et in muliebres fotus cum foenograeco, et ptisana. Caeterum cum ruta coctae, torminibus infunduntur: coctae, illitaeque duritias discutiunt: parotidas, et furunculos emolliunt: panos ad maturationem perducunt, maxime nitro, iri, aut calce addita. Crudae, si cum antedictis tundantur, eadem efficiunt: cum malicorio, pterygia purgant: cum atramento sutorio, deploratis fere tibiarum fluxionibus, et cacoethicis ulceribus medetur: quin et cum vino decoctae addito absinthio, et hordeacea farina, utilissime hydropicis illinuntur. Crematae cum cerato sanant perniones: prurigines, sonitusque, si crudae terantur, et sinapi, liquoreque aliquo exceptae auribus instillentur. Tam sylvestris, quam sativae fici lacteus succus coaguli modo lac contrahit, concretumque dissolvit, ut acetum: exulcerat corpora, meatus aperit. solvit alvum, vulvam recludit cum detrita nuce Graeca potus: menstrua ciet cum luteo ovi appositus, aut Tyrrhenica cera: podagricorum cataplasmatis cum farina foenigraeci, et aceto utilis: lepras, lichenas, vitiligines, vitia cutis in facie, psoras, ulcera in capite manantia, cum polenta expurgat: instillatus plagae, percussis a scorpione, venenatorum ictibus, et rabiosi canis morsibus auxiliatur: prodest dentium dolori lana exceptus, et cavis eorum additus: verrucarum informicationes tollit cum adipe, circumlita in ambitu carne. Hoc idem praestat succus e teneris ramis sylvestris fici, qui lacte praegnantes, silente adhuc oculo, tusi exprimuntur, et siccatus in umbra reponitur. Et lac, et succus imponuntur exulceratoriis medicamentis. Decocti cum bubulis carnibus ramuli ficulni, facilem afferunt decoctionem. Lac efficiunt, quod magis solvat, si inter coquendum ficulneo surculo, spathae loco, moveatur. Grossi, quae erinei nonnulli vocantur, coctae illitae, strumas, nodosque omnes emolliunt. Crudae formicas, verrucas, et thymos, nitro, farinaque additis, tollunt. Folia eadem possunt. Illita cum sale, et aceto ulcera in capite manantia, epinyctidas, et furfures sanant: iis ficosae extuberationes, et palpebrarum scabritiae perfricantur. Nigrae ficus foliis, cauliculisque, candidae vitiligines perunguntur: faciunt ad canum morsus, et ulcera, quae ceria, id est, favos, vocant. Grossi cum sylvestris papaveris foliis ossa extrahunt: forunculos cum cera discutiunt: contra muris aranei morsus, et scolopendrae venena, cum ervo, et vino illitae, auxiliantur. Fit ex cinere ficus tam sylvestris, quam sativae lixivium, crematis ramorum cauliculis, quod subinde macerari opus est, et inveterascere: siquidem inter caustica intelligitur. Gangraenis prodest: nanque expurgat, et consumit, quae excrescunt, eoque sic utendum est: spongia assidue hoc lixivio imbuta superponitur. Interdum dysentericis, et in fluxiones vetustas, et sinus cuniculatim exedentes, magnosque, instillari conveniet. Etenim purgat, conglutinat, carne replet, et oras committit, non secus atque emplastra, quae cruentis vulneribus iniiciuntur, enaema vocant. Bibitur ad discutiendum sanguinem concretum, et contra praecipitationes, rupta, convulsa, cum cyatho aquae recenter colatum, addito olei exiguo: coeliacis, dysentericis, per se cyathus datus prodest: nervorum vitiis, convulsionibus, commode illinitur oleo, utpote quod sudores moveat: adversus gypsi potum, et phalangiorum morsus bibitur. Haec eadem praestant reliqua lixivia, praesertim quernum: omnia tamen adstringunt.

[Ficorum consideratio.] FICI fructus sunt in Italia vulgo notissimi. Quarum etsi plura notentur genera in candicantium, et nigrescentium discrimine; sunt tamen omnibus notiores ob frequentissimum in autumno earum in cibis usum, quam ut nobis

145 - Fici