Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 152
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
praestantiores repraesentare, ac describere fit opus. Siquidem omnes satis gustus edocuit, eas esse laudatissimas, quae plane maturae pinguedine, et sapore caeteras antecellunt. Sed ut praeter id, quod a Dioscoride proditum est, earum omnibus facultas innotescat, et temperamentum: quin et ut omnes cognoscant, quod praebeant alimentum, quamque utilitatem, ac noxam inferre possint, ea paucis edisseram, quae ex Galeno deprompsi. qui in primis lib. II de alimentorum facultatibus sic scriptum reliquit. [Ficorum facultas ex Gal.] Ficus tametsi minus pravi succi gignant, quam caeteri omnes non modo fugaces, sed etiam autumnales fructus, non tamen id vitium prorsus effugere potuerunt. Caeterum haec ipsis insunt bona, nempe quod commeabiles sint, et facile in totum corpus pervadant, penetrentque. Nam et abstergendi vi pollent haud obscura: cuius gratia post ipsarum esum nephritici multas arenulas excernunt. Cum porro omnes autumnales fructus exiguum corpori alimentum praebeant, minime omnium ficubus id usuvenit. Carnem tamen non compactam, neque firmam generant, ceu panis, et suilla caro, sed turgidulam, et subinanem, veluti fabae. Quin ventrem statibus implent et ipsae, et non mediocrem hinc profecto molestiam intulissent, ni etiam celerem descensum essent adeptae, cuius beneficio, cum celeriter pervadant, flatus, quem excitant, non diu manet, atque ob id minus caeteris autumni fructibus laedere consueverunt. Caeterum maturae ficus immaturas non mediocriter antecellunt, quod et in aliis quidem omnibus cernitur fructibus: quanquam non tantum in illis discrimen existit. Siquidem ad plenum maturae ficus paulo minus omni prorsus noxa vacant. Et sequenti capite, ubi uvarum facultates recenset, sic inquit. Ficus, et uvae quemadmodum inter fructus autumnales principatum obtinent; ita fugacibus omnibus magis nutriunt, minimumque pravi succi habent, praesertim cum exactam maturitatem fuerint adepta. Porro quod ipsa nutriant, maximo argumento sunt ii, qui vinearum fructum custodiunt: siquidem hi cum duos menses solis uvis, ac ficubus, quorum custodiae praesunt, vescantur (nisi forte panis quidpiam cum illis addant) obesi tamen, ac pingues fiunt. At caro, quae ex ipsis gignitur, haud quaquam est firma, ac densa, quemadmodum ea, quae ex carnibus fit; sed laxa est, ac praehumida: ob id celeriter etiam, cum vesci ipsis desierint, contrahitur, ac considet. Idem etiam de Ficubus disserens loco prius citato, ita scribit. Caricae multiplicem quidem habent utilitatem; si quis tamen largius esitaverit, ab eis offendetur: non admodum enim probum sanguinem gignunt, quapropter pediculorum quoque agmen eas comitatur. Incidendi, extenuandique vim habent, qua et ventrem ad excretionem irritant, et renes expurgant. Iecori autem, lienique inflammatione obsessis sunt noxiae, quemadmodum et ficus, non peculiari quadam eximia facultate, sed communi ratione dulcium omnium ciborum, ac potuum. Obstructis autem illis, aut scirrho tentatis, ipsae ex sese nihil prosunt, nec obsunt: sed medicamentis incidentibus, ac extenuantibus, et abstergentibus mistae, non mediocriter auxiliantur. Ideoque nonnulli medicorum in dictis lienis, ac hepatis affectibus exhibent ipsas longe ante cibum cum thymo, aut pipere, aut zingibere, aut pulegio, aut satureia, aut calamintha, aut origano, aut hyssopo. Ad eundem etiam modum, si caricae cum aliquo quopiam eorum, quae facultatem habent acrem, aut omnino incidendi, ac extenuandi assumantur, non solum sic affectis; sed sanis quoque utiles erunt. Siquidem iecoris meatus, per quos fertur alimentum, apertos esse non aegrotantibus modo; sed bene valentibus etiam tutissimum est. Proinde hoc pacto ficus cum sale extenuante, aceto, et garo praeparatas vulgo comedunt, quod id utile esse experientia didicerint. Verisimile autem est, ipsorum nonnullos medici cuiusdam consilio adductos, ficus hoc modo primum comedisse; deinde eam notitiam ad vulgus dimanasse. Qui vero cum cibo aliquo incrassante ficus, et caricas edunt, non mediocriter offenduntur. Item libro VIII. de simplicium medicamentorum facultate idem Galenus ita scribit. Ficus aridae vim habent excalfaciendi ordine primo etiam completo, aut secundo incipiente: habent vero etiam partium tenuitatem quandam. Ex istis duobus idoneae sunt, quae tumores duros concoquant: statim vero etiam ea discutiunt. Atque ipsae per se illitae eiusmodi vim obtinent. Sed et decoctum earum eiusdem utique naturae est. Verum ubi magis concoquere consilium est, miscenda est farina triticea: ubi vero plus discutere, hordeacea. panis horum in medio est. Sed haec magis sunt propria tractatus de medicamentorum compositione, et rationis curandi. verum in praesentia haec de caricis novisse sufficiat. Porro scire oportet, quod quae pinguiores sunt, magis possunt concoquere: quae vero gustu acriores, magis tum extergere, tum discutere. Caeterum quod ex iis plurimum in aqua coctis efficitur, simile est melli, non solum consistentia, sed et facultate. Porro ficus virides comesae, propter admistam humiditatem, facultatis sunt imbecillioris: subducunt tamen alvum utraeque tum humidae, tum siccae. Ficus arbor calidae, tenuiumque partium temperaturae est, ceu indicant tum liquor eius, tum foliorum succus: valenter enim eorum uterque calidus est. Itaque non mordicat tantum, aut absterget vehementer; sed et ulcerat, et ora vasorum reserat, et formicas, quas myrmecias vocant, eiicit: quinetiam purgare potest. Porro ficus agrestis, quam erineum Graece (Latine caprificum) nominant, tum liquor, tum succus ad omnia quam sativae valentior est. Sed et cradae, hoc est, rami earum adeo sunt calidae, tenuiumque partium temperamento, ut carnes bubulas duras, si coquendi adiiciantur, friabiles, ac teneras efficiant. haec de ficubus Galenus. [Fici praecoces.] Democritus praecoces ficos fieri pollicetur, si oleo, et columbaceo fimo arbor illinatur. Et contra, serotinas; si primae grossi, cum fabae magnitudinem excessere, detrabantur. Ficum arborem item atque laurum, e caelo fulminibus non ici compertum est.
Cap. CXLVI
Περσέα
– PERSEA
PERSEA arbor est in Aegypto, fructum ferens cibo idoneum, stomacho utilem. in quo phalangia cranocolapta nomine inveniuntur, praesertim in Thebaide. Arida folia in farinam redacta, illitu sanguinis eruptiones sistunt. Arborem hanc prodiderunt aliqui in Perside exitiosam esse, translatamque in Aegyptum, mutata natura in cibos receptam.