Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 153

146 - Persea ~ 147 - Iberis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Persae arboris consideratio.] QUEMADMODUM superius in malorum commentatione prodidimus, Persea arbor Aegyptia non est (ut putat Marcellus Virgilius Florentinus) nostras Italica malus persica, sed planta plurimum dissidens ab ea, ut et Dioscoridis, et Galeni testimonio facile probari potest: quandoquidem ii utranque, sed ut alteram ab altera diversam, diversis capitibus tradiderunt. Haec (ut libro IIII. de plantarum historia cap. II. scribit Theophrastus) arbor est Aegypti, aspectu magna, formosaque: folio, flore, ramo, totaque figura potissimum pyro vicina; nisi quod altera folio perpetuo, altera deciduo est. Fructum abunde parit, omnique tempore perficit: quippe novus anniculum semper occupat. Maturitas anniversariorum afflatu conficitur: reliquum crudiorem auferunt, atque recondunt. Est magnitudine pyri, figura oblongus, amygdalae modo, colore herbidus. Nucem intus habet, ut prunum: verum longe minorem, mollioremque. Caro eius suavis, ac praedulcis manditur, concoctuque facilis, et innocua, etiam largiore cibo sumpta. Radice arbor exuperat, tum longitudine, tum etiam crassitudine, multitudineque. Materie constat robusta, dura, visuque decora, veluti lotus. Quapropter ex ea et simulacra, et lectulos, et mensas, er reliqua similia factitant. Ex his igitur Theophrasti verbis, si Perseae notae, ac delineationes cum nostra persica malo diligenter conferantur, liquido patere arbitror, has plantas inter se diversas esse. [Perseae mentio ex Gal.] Galenus libro II. de alimentorum facultatibus, haec memoriae commendavit. Hanc etiam plantam vidi in Alexandria, quae et ipsa magnis arboribus est annumeranda. Tradunt autem fructum huius apud Persas adeo noxium esse, ut edentes interimat: in Aegyptum vero translatum, in esculentum mitescere, et pyrorum, malorumque modo, cum quibus et magnitudine convenit, esitari. Eadem recensuit Galenus libro II. de compositione medicamentorum secundum locos, ubi de cephalaeae curatione agens, sic inquit. In sola Alexandria perseae arborem vidi, at non in alia Romanis subdita gente. Quidam persion ipsam appellant, aiuntque in Persis lethalem eius arboris fructum esse, cum tamen is in Aegyptiorum regione innocuus existat. hactenus Galenus. Ex cuius etiam verbis palam esse crediderim, perseam a persica malo prorsus dissidere, cum in tota fere Europa persica malus frequentissima proveniat. [Columella lapsus.] Quin et ex iis facile dixerim, Columellam errasse, quod existimaverit, persica ea esse poma, quae a Persis ad Aegyptios allata persea dicuntur, ut libro cultui hortorum dicato his versibus testatur.

            Tunc praecox bifera descendit ab arbore ficus,
            Armeniisque, et cereolis, prunisque Damasci
            Stipantur calathi, et pomis quae barbara Persis
            Miserat (ut fama est) patriis armata venenis.
            At nunc expositi parvo discrimine lethi
            Ambrosios praebent succos, oblita nocendi.

Cap. CXLVII
Ἰβερὶς IBERIS

+ IBERIS, sive cardamantica, folia habet nasturtii, vere virentiora: caulem cubitalem, aut minorem. in incultis nascitur. Aestate lacteum florem promit, quo tempore efficacior est. Radices duas nasturtio similes habet, calfacientes, et adurentes. Ipsae enim ischiadicis cum salsa axungia emplastri modo utiles, quaternis horis alligatae, ut dein in balneas descendatur, et postea oleo cum lana locus perungatur.

[Iberidis consideratio.] VIDIMUS primum Iberidem, quam nobis indicaverat Iulius Alexandrinus medicus Tridentinus, qui nunc ob praeclaras eius ingenii, et doctrinae dotes, apud Sereniss. Ferdinandum Regem Roman. artem medicam exercet. extra civitatem Tridenti, ubi vulgo dicitur alle Laste, effigie nimirum, qua describitur a Dioscoride, ac aliis pluribus Graecis autoribus. Huius Galenus in simp. censu nusquam separatim meminit, sed hanc, et Lepidium non nisi nomine differre prodidit. Quod etiam idem testatus est libro X. de compositione medicamentorum secundum locos circa finem de coxendicum curatione agens, ubi ex Damocrate sic inquit. Damocratis extat libellus, qui Clinicus inscribitur, in quo versibus iambicis, quemadmodum solet, de tribus disserit medicamentis. Ac primo quidem de eo disserit, quod ex herba constat, quam ipse Iberidem appellat, quod ad coxendicum dolores commendavit. In Iberide medicum quendam

146 - Persea ~ 147 - Iberis