Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 154

147 - Iberis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

amicum suum curatum fuisse ait herba, quam (ut dixi) ipse Damocrates Iberidem vocat, ut qui tantum visu herbam cognoverit, nomen autem eius nullum audierit, cum etiam id ipsum ignoraverit is, a quo eius usum didicerat. [Iberis, et lepidium idem.] calci accrevisse nimia vel librariorum, vel medicorum curiositate. In quam sententia cum antedictis causis, ea ratio me potissimum deducit, quod constet, huius primi voluminis calcem, non esse legitimum locum, in quo Iberidis historia fuerit collocanda: quandoquidem eiusmodi herbas Dioscorides lib. II. ordinate disposuit, ac de eis disseruit, ubi privatim lepidio, quod Damocrati Iberidem existimamus, propriam assignavit sedem. Idcirco recte Paulus Aegineta Lepidium Iberida etiam appellari scribit, et ex tertio excalfacientium ordine esse, ac nasturtio viribus proximum. Et lib. III. in ischiadis curatione: In totum, inquit, ischiadicos restituit sanitati iberidis herbae usus, quam lepidium quoque appellant. [Monachorum lapsus.] Quare aperte hallucinari deprehenduntur monachi illi venerandi, qui in Mesuem commentarios scripsere, cum expresse contra Galeni, et Pauli auctoritatem, et contra rationes, quas superius adduximus, aliud a lepidio iberidem esse contendat. Quos tamen excusatos habeo, utpote qui fortasse maius studium rebus divinis impenderint, quam ut certam simplicium medicamentorum cognitionem assequi potuerint. [Iberis altera Paulo.] Caeterum non ignorandum est, Paulum praeter Iberidem, de qua nunc agimus, alterius etiam meminisse ab illa longe diversae, eiusque item usum ad ischiadas commendasse.

Porro ex notis, quibus eam repraesentat, appellatione ducta a regione, in qua amicus eius curatus fuit. Describit autem ipsius formam iis carminibus.

            Herba haec ubique multaque frequens nascitur,
            Monumenta iuxta antiqua, muros et veteres,
            Tritasque quondam publice pedibus vias,
            Quas iuxta aratrum duxit haud quis agricola.
            Semper virescens, foliis nasturtii
            Florentibus vere, attamen maioribus.
            Caulem cubitalis longitudinis gerit
            Paulo minorem, aut rursus ampliorem, ab hoc
            Aestate pendent folia, donec multa hyems
            Sarmentitiam deducat haec ad imaginem, et
            Deiecta, et exiccata depereant gelu.
           
Adnata radici tamen cernes alia.
            Aestate florem fert colore lacteo,
            Multum tenuem, variumque valde, cauliculus.
            Ad quem sequitur semen penitus sic exiguum,
            Visum fere ut fallens, oculos quoque effugiat.
            Odorem habet radix at inde acerrimum,
            Vero similem quam maxime nasturtio.

Huc illud etiam accedit, quod Galenus loco citato, Hygieni Hipparchi auctoritate, Iberidem, et Lepidium idem esse testatur his verbis. Si coxendicum dolores levare est animus, herbam Iberidem, quam aliqui lepidium vocant, aut nasturtium sylvestre colligito. [Iberidis caput addititium.] Ex cuius certe sententia asserere non dubitaverim, Iberidem apud Graecos eandem esse cum Lepidio. Unde perspicuum est, hoc Iberidis caput huiusce primi voluminis calci accrevisse nimia vel librariorum, vel medicorum curiositate. In quam sententia cum antedictis causis, ea ratio me potissimum deducit, quod constet, huius primi voluminis calcem, non esse legitimum locum, in quo Iberidis historia fuerit collocanda: quandoquidem eiusmodi herbas Dioscorides lib. II. ordinate disposuit, ac de eis disseruit, ubi privatim lepidio, quod Damocrati Iberidem existimamus, propriam assignavit sedem. Idcirco recte Paulus Aegineta Lepidium Iberida etiam appellari scribit, et ex tertio excalfacientium ordine esse, ac nasturtio viribus proximum. Et lib. III. in ischiadis curatione: In totum, inquit, ischiadicos restituit sanitati iberidis herbae usus, quam lepidium quoque appellant. [Monachorum lapsus.] Quare aperte hallucinari deprehenduntur monachi illi venerandi, qui in Mesuem commentarios scripsere, cum expresse contra Galeni, et Pauli auctoritatem, et contra rationes, quas superius adduximus, aliud a lepidio iberidem esse contendat. Quos tamen excusatos habeo, utpote qui fortasse maius studium rebus divinis impenderint, quam ut certam simplicium medicamentorum cognitionem assequi potuerint. [Iberis altera Paulo.] Caeterum non ignorandum est, Paulum praeter Iberidem, de qua nunc agimus, alterius etiam meminisse ab illa longe diversae, eiusque item usum ad ischiadas commendasse. Quod eius verba demonstrant, quae eodem loco ita sonant. Quae vero apud nos Iberis fruticosa nascitur similibus lauri foliis, et multo amplioribus, respondere multa experimenta testantur, non solum in coxarum, sed in aliis quoque diuturnis affectibus. Huic plane adstipulatur Lepidium, quoque Plinio lib. XIX. capite VIII. his paucis describitur. Exit lepidium in cubitalem altitudinem, foliis laurinis. Quibus sane notis satis apparet, hoc secundum Iberidis genus, vel lepidii dicamus, quod lauri folia mittit, eam esse stirpem, quae hodie passim in hortis frequens nascitur, a quibusdam Piperitis ob vehementem eius acrimoniam dicta. [Barbari, et Ruell. lapsus.] Itaque manifeste aberrarunt viri alioqui clarissimi Barbarus, et Ruellius, cum lepidium illud esse putaverint, quod vulgus herbariorum Raphanum rusticanum appellant. Veruntamen folia, quae huic Raphano insunt, verbasco maiora, et {helennio} <helenio> aequalia, manifeste declarant, his legitimum non innotuisse lepidium. nisi forsan lepidium Raphani nomine acceperint.

 + Quod caput hoc de Iberide accreverit in Dioscoride, eique adscriptum sit, illud maxime corroborat rationes in commentario allatas, quod reperti sint vetustissimi Graeci codices, in quibus hoc caput non legebatur.

LIBRI  PRIMI  FINIS.

147 - Iberis