Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 155
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
PETRI
ANDREAE MATTHIOLI
Medici Senensis Commentarii
IN LIB. SECUNDUM
PEDACII DIOSCORIDIS ANAZARBEI
DE MEDICA MATERIA.
IN PRIMO, charissime Aree, libro, quem de medicinali materia condidimus, de aromatibus, oleis, unguentis, arboribus, et nascentibus ex eis succis, lacrymis, seminibusque disseruimus. In hoc autem secundo de animantibus, melle, lacte, adipe, frugibus, atque oleribus explicabimus, subnexis herbaceis, quae acri praedita sunt facultate, utpote quae cum ipsis cognatione iuncta sint: qualia allium, cepa, sinapi intelliguntur. Idque ideo, ne cognatorum vires disiunxisse videamur.
Cap. I
Ἐχῖνος
θαλάσσιος – ECHINUS MARINUS
MARINUS Echinus stomacho, ventrique utilis est: urinam cit. Huius testa cruda inassata commode medicamentis admiscetur, quae psoras abstergunt. Crematae vero cinis sordida ulcera expurgat, luxuriantem carnem reprimit.
[Echini marini consideratio.] ECHINUS marinus notissimus est, iis praesertim, qui in Italia tam Tyrrheni, quam Adriatici litora accolunt. Ingentem Echinorum numerum vidimus nos, dum placidis mare ageretur undis, in alveo magni portus Civitatis veterae in Romano litore, nigris horrentibus spinis. Alios vero vidi ex Pirano Istriae oppido allatos, his longe maiores, purpureo colore suffusos, quos Echinometras appellaverim, quod scripserit Aristoteles libro IIII. de historia animalium capite quinto, hos caeteros magnitudine excedere. Habentur circa Toronem Echini marini candidi testa, spina, et ovo: augeri forma productiore, quam caeteri, soliti: spinis parvis, non rigidis, sed mollioribus. Genera (ut idem inquit) Echinorum plurima sunt. Primum, quod cibo idoneum est, in quo, quae ova appellantur, magna, esculentaque consistunt, pariter in maiore corpore, et minore: nam novelli adhuc, parvique pleniusculi illis constant. Secundum, ac tertium spatagi, ac brissi(?) quae genera pelagia sunt, raraque inventu. Ad haec, quae Echinometra appellatur (quasi matrem, aut matricem dixeris echinorum) quae quidem omnes magnitudine excedit. Genus item aliud est minutum, spinis longis, praedurisque, gigni in alto gurgite solitum, quo nonnulli ad destillationes urinae medicamento utuntur. [Iovii error.] Quo fit, ut Paulum Iovium plane aberrasse crediderim: quippe qui suo de Romanis piscibus libello, Echinometram Aristoteli destillationibus urinae opitulari, non autem huiusce minuti genus, memoriae prodiderit. Corpus Echinis clibani forma visitur, priore, atque novissima parte spissum, et continens: caetera vero non continuum, sed simile laternae, cui non obducta membrana est. Omnium maxime a natura muniti sunt, utpote qui testa undique spinis rei argumentum est, quod semper algam spinis implexam gerant. Evenit autem, ut quod caput appellant, et os, echinis versum in terram sit: quod vero ad excrementi exitum deputatum est, id supra habeatur. quod idem omnibus turbinatis, patellisque evenit: pastus enim de imis petatur necesse est. Unde fit, ut os inversum ad pastum sit, excrementum vero superius parte prona testae contineatur. Dentes quini Echinis omnibus sunt, cavi intrinsecus: inter quos caruncula quaedam interiacens linguae officio fungitur, mox iungitur gula, deinde venter in partes quinque distinctus, perinde ac si plures numero ventres