Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 156

1 - Echinus marinus ~ 2 - Echinus terrestris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

hoc animal habeat: sunt enim omnes distincti, plenique vacantis materiae, et ex uno stomacho dependent, in unumque ostium excrementi finiunt. Caro echinis circa ventrem nulla, sicuti in universo corpore. Sed quae ova appellantur, numerosiora testae adhaerent, membranulis singula obvoluta, et paribus distincta intervallis: nigra etiam quaedam circum ab ore fusim sparguntur, nomine adhuc nullo appellata. Sed cum non unum, sed plura genera Echinorum sint, omnium partes quidem eas omnes sortiuntur: sed ova appellata, nec omnes cibo idonea, et parva admodum continent, exceptis iis, qui vada incolunt. Tradunt saevitiam maris Echinos praesagire, correptisque operiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes. Quod ubi videre nautici, statim pluribus anchoris navigia infraenant. haec Aristotele. [Echinorum vires ex Gal.] Meminit utriusque Echini Galenus, marini scilicet, et terrestris unico tantum capite libro XI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Erinacei utriusque tum marini, tum terrestris corpus totum ustum cinerem efficit facultatis tum extergentis, tum digerentis, tum detrahentis. Itaque eo quidam et ad excrescentia, et ad sordida usi sunt ulcera.

Cap. II
Ἐχῖνος χερσαῖος – ECHINUS TERRESTRIS

TERRESTRIS erinacei corium combustum alopeciis cum pice liquida aptissime illinitur. Assicatum corpus, et cum aceto mulso potum renum vitiis auxilio est: item aquae, quae cutem subiit, convulsionibus, elephantiae, et male habitis, quos cachectos vocant: viscerum fluxiones exiccat. Eiusdem iecur fictili solibus excocto arefactum, ad eosdem usus utilissime reconditur.

[Echini terrestris consideratio.] TERRESTRIS Erinaceus vulgaris notitiae animal in Italia est. Duplici constat genere, canino scilicet, ac suillo, quemadmodum et tassus. Differentia dignoscitur ex eorum rostro. Id nanque alii suillum, alii vero caninum habent. Raro ex cavernis exeunt, nisi noctu. quo fit, ut nocturno tempore a venatoribus plerunque capiantur. Maturescentibus uvis per aestatem, et autumnum vineas petunt, ubi ad uvas, quae solum attingunt, accedentes, acinos pedibus diducunt. His constratis in terra, in orbem se conglomerant, et super eos se volutant, itaque spinis affixos portant in specum. Eodemque astu sylvestrium arborum poma a ventis decussa, aut maturitate decidua, in cavas arbores gerunt. Inter quadrupedes solus Erinaceus volatilium more testes renibus haerentes habet: eaque propter velocissime coit, non quidem aliorum quadrupedum more superveniens, sed erectus coniungitur propter spinas. Ubi praesentit venantem, statim in globum se contrahit, ne quid comprehendi possit praeter aculeos: itaque oblatrantes deludit canes. Affusa conglomerato aqua, illico solvitur is, et ingreditur. [Echini terrestris facult.] Frigidi temperamenti animal Echinus est, excrementis compluribus redundans, quibus aculei nutriuntur. Idcirco eius carnes in medicamentorum potius, quam in ciborum usu sunt expetendae: terrestres enim cum sint, aegre concoquuntur, et minimum sane praebent alimenti. Vires longe plures iis Echino reddidit Rasis libro de sexaginta animalibus. Veruntamen quoniam illa, quae ibi leguntur, potius apocrypha, quam fide digna semper existimavi; ideo hic ea adnotanda non duxi. Caeterum qui sunt harum rerum cupidi, eo se conferre poterunt, ubi diffusius tractantur. [Hystricis mentio.] Erinaceorum generi ascribitur HYSTRIX, quod forma sit illi non absimilis, quanquam corpore longe maior: quin et longioribus aculeis, firmis, tenuissimeve mucronatis undequaque riget: in specubus moratur, et noctu magis, quam interdiu ad pascua exit. Latet hoc animal hyeme in cavernis, ut ursus, totidemque diebus fert utero foetum. Irata hystrix intendit cutem, et tunc suos iaculatur aculeos. Quo fit, ut non modo canes, sed quandoque venatores feriat. Combusti cinis potus (ut Plinius est autor) partus conceptos continet.

1 - Echinus marinus ~ 2 - Echinus terrestris