Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 157
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. III
Ἱππόκαμπος
– HIPPOCAMPUS
HIPPOCAMPUS marinum animal est exiguum. Cuius cremati cinis exceptus cum liquida pice, aut axungia, seu amaracino unguento illitus, alopecias replet.
[Hippocampi opiniones.] QUANQUAM non desunt scriptores, tam inter veteres, quam recentiores, qui in locustarum genere Hippocampum recenseant, quique ad multos in medicinis usus eum commendent; eorum tamen hactenus reperi neminem, qui peculiaribus notis eius historiam tradiderit, effigiemque exprompserit. Caeterum sunt, qui credunt, Hippocampum id nominis sibi ascivisse ab erucis, quae in hortis olera; in campis vero herbas universas, et arborum frondes depascuntur, quasque proprie Graeci [GR] vocant. quippe quod illis fortasse forma, ac facie sit persimilis. Ad haec non desunt, qui Dioscoridem mirentur, quod scripserit, Hippocampum exiguum animal esse, cum tamen nomen plerumque magnitudinem innuat: [GR] enim Graecis grande significat, ut hipposelinum, hippolapathum, hippomarathrum clarissime demonstrant. Veruntamen non ob id Dioscoridem impugnandum existimant, nec pariter alios, qui de eo idem scripsere. Quoniam licet comparatum hoc animal marinis beluis, aliisque in aquatilium genere grandioribus, parvum videatur; si tamen eo erucarum generi comparetur, quarum imaginem, formamque reddit, et a quibus nomen accepit, grande sane fuerit. [Prima opin.] Unde inclinavit quandoque animus, eum esse Hippocampum, qui piscatoribus Aquileiensibus vulgo vocatur Faloppa. Corpus huic inest locustae modo in longitudinem protensum: capite, et cervice oblongis: chelis minime bifidis, sed acutissimis solidisque aculeis rigentibus: pedibus sexdenis, quorum decem, qui circum os habentur, scorpionum caudas extremitatibus referunt; caeteri vero ut in locustis spectantur. Cornua capite gerit sex, quorum postrema in latum funduntur. Dorso est flexuoso erucarum modo, adeo ut in sicco earum fere modo perambulet. Caudam gerit latam, alis pluribus se pandentem, rigentibus undique aculeis, maculis duabus purpureis naturae artificio insignitam: adeo ut his notis quasdam villosas erucas referat in nigro rufescentes, quae pari forma sub terra degunt in hortis, et agris, olerum, et segetum radices erodentes. Has Tridentina rura vocant vulgo Cagne; Ananienses vero, quod villosae sint, Orsolane. Qua appellatione plane videtur vulgus illud secutum Columellam, qui has erucas hirsutas nominat. Proveniunt hae in Tridentino agro frequentissimae, exeuntque e terra plerumque imbrium tempore