Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 158
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
nam quae prope herbarum radices in cavernulis se condunt, facile aquarum ingressu suffocantur. Quapropter olitores iis venantur advenientibus pluviis, irrigantque hortos, ut postea exeuntibus mortem inferant. Quo fit, ut, si vera referunt, qui dicunt, Hippocampum e locustarum genere esse (id enim videtur inter antiquos fateri Plinius libro trigesimo secundo capite secundo, et inter recentiores Marcellus Dioscoridis interpres) nullum aliud marinum animal sese offerat, quod illud magis referre valeat, quam id, de quo diximus. Opinio altera.] Sunt et alii, qui pro certo velint, Hippocampum esse pisciculum illum, vel potius marinum monstrum, qui quibusdam Dracunculus, aliis vero Equiculus marinus vocatur, cuius nullus in cibis usus, flexuosum equum Hippocampus vertentes. Visitur plerunque hic in piscariis foris inter minutiores pisciculos, semidodrantali longitudine: capite potius dracmis, quam equi: rostro anteriori parte prominente, pectore arcuato, gibboso dorso, duplici utrinque aculeorum processu, rectis lineis a capite ad caudam usque. Gerit et in capite spinas adeo sursum porrectas, ut cristae speciem praebeant, nec disparibus aculeis torquis in modum collum praecingitur: e quibus alia oritur aculeorum series medium intersecans pectus, duorum media, quae utrinque latera transcurrunt. Cauda illi tenuis, et unci modo reflexa. Horum opinionem, sicut et aliorum, cur rationibus, aut auctoritatibus comprobem, cur item contra reprobem, sane non habeo, cum hactenus nusquam in probatissimorum autorum monumentis legerim, qui per notas ipsum delineaverit. Nam etsi Plinius libro XXXVI. cap. V: dum Praxitelis, et eius filii Cephisodori admiranda percurrit marmora, videri asserat in maxima dignatione Cn. Domitii delubro in circo Flaminio Neptunum, Thetin, atque Achillem, Nereidasque supra delphinos, et hippocampos; cum tamen haec poetica fabulosaque sint, nullam certe iis adhibendam esse fidem existimaverim. Multa enim et pictorum, et sculptorum adhuc extant figmenta, ubi locis innumeris marini visuntur equi piscium in morem natantes, quibus tantum equina sit facies, reliquam vero corporis partim numerosis squamis contectum, alisque perquam amplis ad natandum munitum piscium modo, partim vero serpentis instar praelongum ac sinuosum, magna quidem, non parva corporis mole. Quod si fabulosa sequamur, hoc facile Plinio Hippocampos esse probabimus. Quare potius dixerim ea, quorum historia ignoratur, omnibus fuisse, et esse cognitu difficillima, cum alias coniecturis tantum agatur. [Hippocampi vires ex Gal.] Hippocampi vires recensuit Galenus libro XI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Et Hippocampum animal illud marinum si totum usseris, alopeciis prodesse proditum quibusdam est, ipsumque videlicet desiccantis esse facultatis, et tenuium partium, aut certe eius cinerem, quem quidam unguento amaracino commiscent, quidam pici liquidae, alii veteri adipi suillo.
Cap. IV
Πορφύρα,
Κέρυκες,
Κιόνια – PURPURA, BUCCINA, CIONIA
PURPURA usta exiccat, dentes abstergit, excrescentias in carne cohibet, ulcera purgat, et ad cicatricem perducit. Eadem praestant concremata Buccina, sed vehementius urunt. Si quis salis plena fictili crudo adurat, dentifricio conveniunt: ambustis utiliter illinuntur, quibus solvi medicamentum non oportet: nam posteaquam vulnus cicatricem duxerit, ipsum in testae modum induratum, sponte sua decidet. Fit etiam calx e buccinis, ut in eius mentione demonstrabimus. Cionia vocantur purpurarum, buccinorumque mediae partes, circa quas testae volumen claviculatim intorquetur. Cremata simili modo, maiorem purpuris, buccinisque facultatem urendi consequuntur, quoniam apprimendi naturam obtinent. Buccinorum carnes ori gratae sunt, et stomacho utiles, sed alvum non molliunt.
[Purpurarum consideratio.] SUNT et Purpurae marini pisces, eius sane generis, quae testa integuntur. Hae (ut autor est Plinius libro IX. capite XXXVI.) illum magni pretii florem retinent, purpureum proprie dictum, tingendis regum vestibus expetitum. Hunc in mediis faucibus gerunt, candida quadam vena conclusum, colore nigricantis rosae pellucidum.