Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 159

4 - Purpura Buccina Cionia
 5 - Mituli
~ 6 - Tellinae

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Vivas capere contendunt, quia cum vita sua succum illum evomunt. Latent circa canis ortum tricenis diebus. Congregantur verno tempore, mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae salivant. Lingua Purpurae digitali longitudine, qua pascitur perforando reliqua conchylia: tanta duritia aculeo est. Capiuntur autem purpurae parvulis, rarisque textu veluti nassis, in alto iactis. Inest iis esca, clusiles, mordacesque conchae, quales mitulos videmus. has semineces, sed redditas mari avido hiatu reviviscentes, appetunt purpurae, porrectisque linguis infestant. At illae aculeo extimulatae claudunt sese, comprimuntque mordentia: ita pendentes aviditate sua purpurae tolluntur. Aqua dulci necantur, et sicubi flumini immerguntur: alioqui captae diebus quinquagenis vivunt saliva sua. Anno magnitudinem implent, celerrimeque crescunt, quemadmodum et conchylia omnia. [Buccinum.] Buccinum ad similitudinem eius buccini, quo sonus editur: unde et causa nomini, et rotunditate oris in margine incisa. Sed maior est purpura, cuniculatim procurrente rostro, et cuniculi latere introrsus tubulato, qua proferatur lingua. Cui circum orbes aculeati, qui buccino non insunt, sed utrisque orbes totidem, quot habent annos. Buccinum non nisi petris adhaeret, circaque scopulos legitur. Purpurae, buccinaque simul, quemadmodum et reliqua conchylium genera longa sane narratione scriptis celebrata sunt ab Athenaeo. Ad eius igitur volumina accedant ii, qui plura scire desiderant. [Margaritarum, et earum conchae historia.] Sed quoniam MARGARITAE, quae non modo ad mulierum, hominumque decorem, sed etiam ad medicamenta maximo luxu expetuntur, a marinis et ipsae gignuntur conchis, hic inter pretiosa conchylia eas recensere non ab re fore duximus; praesertim quod neque Dioscorides, neque Galenus de his quicquam, quod legerim, posteritatis memoriae prodiderunt. Nasci itaque animalia, quae margaritas gignunt, in oceano Indico refert Plinius libro IX. capite XXXV. Fertilis admodum earum est Taprobane, et Torois, item Perimula promontorium Indiae, circa Arabiam in Persico sinu maris rubri. Origo, atque genitura conchae est haud multum ostrearum conchis differens, ut liquido constat ex iis, quas nostri vulgo Madriperle appellant, quae ad nos deferuntur. Has ubi genitalis anni stimulaverit hora, pandentes sese quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas factas postea eniti, partumque concharum esse Margaritas, pro qualitate roris accepti. Nam si purus influxerit, candorem conspici: si vero turbidus, et foetum sordescere. eundem pallere caelo minante conceptum. Et ex eo quippe constare, caelique eis maiorem societatem esse, quam maris. Inde nubilum trahi colorem, aut pro claritate matutina serenum: si tempestive satientur, grandescere et partus: si fulguret, comprimi conchas, et pro ieiunii modo minui. Si vero et tonuerit, pavidas, ac repente compressas, quae vocant Physemata efficere speciem, verum inani inflatam sine corpore. Caetero in aqua molles sunt Margaritae, at exemptae protinus durescunt. Quidam tradunt, sicut apibus, ita concharum examinibus singulas magnitudine, et vetustate praecipuas esse, veluti duces, mirae ad cavendum solertiae. Quocirca has summo studio petunt urinantes piscatores: siquidem capto rege facilius caeteras palantes retibus includunt. Concha ipsa cum manum videt captiosam, comprimit sese, operitque opes suas gnara propter illas se peti, manumque si praeveniat, acie sua abscindit, nulla iustiore poena, et aliis munita suppliciis. Captae multo obruuntur sale in vasis fictilibus: nanque erosa carne, uniones, sine margaritae purae, et expurgatae decidunt in ima vasis. [Uniones praestantissimi.] Dos omnis in candore, magnitudine, orbe, laevore, pondere; tametsi rarae admodum sint Margaritae, quae his omnibus dotibus praestent. Tradit Iuba Arabicis concham esse similem pectini insecto, hirsutam echinorum modo, inesseque illi Margaritam grandini similem. In conchis quaternos, aut ad summum quinos uniones reperiri Plinius scriptum reliquit. [Plinii error.] Verum Americus Vesputius, qui nostro aevo liburnicis omnem fere australem oceanum exploravit, talem ibi concham se quandoque habuisse testatur, in qua uniones ultra centum, et triginta reperti sunt. Quod non modo confirmant ii, qui post ipsum ad occidentales Indias navigarunt; sed etiam addunt numerosiores ibi uniones in una tantum concha nasci: praeterea alia plura de Margaritarum historia referunt, quae a Plinii sententia plurimum dissident. Porro certum est et nasci, et capi margaritas in oceano occidentali Scoto, et Anglico sinu, quem Dianae templo Iulius Caesar dicavit. [Unionum vires.] Margaritae in medicum etiam usum veniunt: quandoquidem scribunt Serapio, et Avicenna, eas cordis affectus praecipuam opem ferre. Quinetiam collyriis admixtas oculorum nubeculas detergere, et aquam eo defluentem absumere.

Cap. V
Μύακες MITULI

MITULI laudatissimi in Ponto. Cremati eundem buccinis effectum praebent. privatim plumbi more eloti, oculorum medicamentis cum melle utiles habentur: palpebrarum crassitudines absumunt, albugines purgant, et caetera, quae oculis caliginem offundunt. Carnes eorum ad canis morsus utiliter imponuntur.

Cap. VI
Τελλῖναι TELLINAE

 RECENTES Tellinae alvo utiles, sed maxime ius earum. Salitae uruntur, tritaeque in cinerem, et cum cedria instillatae, avulsos palpebrarum pilos renasci non patiuntur.

 [Mitulorum, et tellinarum consideratio. Iovii lapsus.] NON desunt, qui Mitulos, et Tellinas idem esse censeant. In quam sententiam potissimum venisse comperio Paulum Iovium virum apprime eruditum: quippe qui libello; quem de Romanis piscibus edidit, malit (etsi medicus esset) cum Athenaeo errare, quam cum Dioscoride recte sentire. Ex cuius scriptis satis aperte constat, aliud esse mitulos, aliud tellinas: nam praeterquam quod de his duobus diversis capitibus ipse disseruerit, differentes etiam utrisque {redidit} <reddidit> dotes, haud nescius illis inesse differentiam. Idem similiter sensit Galenus lib. XI. de simplicium medicamentorum facultatibus, ubi de viperis disserens, eodem capite mitulorum etiam meminit; tellinarum vero peculiari

4 - Purpura Buccina Cionia
 5 - Mituli ~ 6 - Tellinae