Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 160

6 - Tellinae ~ 7 - Chamae ~ 8 - Unguis odoratus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

capite, singulis proprias, et diversas reddens facultates. Non secus ac illi, sensit Paulus Aegineta, fidelis nempe utriusque sectator. Quamobrem dicendum putaverim, differentes nimirum esse mitulos, et tellinas. Notissimae sunt in Italia Tellinae, praesertim Romae, ubi plurimae venales circumferuntur, quod edendo sint, et ori admodum gratae, si tamen ab arena optime repurgentur. Caeterum quales Mituli sint in Italia, qui hac nostra tempestate explicaverit, hactenus inveni neminem. Praeter unum Massarium Venetum, qui eos mitulos putat, quos Adriatici accolae vulgo appellant Muscioli, quasi musculos dixerint. Cuius opinio nobis maxime probatur: quippe quod et forma, et nomine conchylia ita vocata legitimos referant mitulos. Sunt enim tellinis paulo maiores, testa exterius lineis quibusdam scabra: intus vero pellucida, et tota pondere levis.

Cap.VII
Χῆμαι – CHAMAE

CHAMARUM, aliarumque conchularum in exigua aqua decoctarum ius, alvum ciet. id cum vino assumitur.

[Chamarum consideratio.] QUANQUAM Chamae inter caetera conchyliorum genera longa descriptione ab Athenaeo referuntur; nihilominus tamen tot huiusmodi testaceorum habentur species, ut non facile sit, eas inter se distinguere. Caeterum praeter caeteras coinchas, id sibi peculiare ascivere Chamae, quod plerunque in litore hiantes inveniuntur. Idcirco eas recte Chamas dici posse putaverim, quae in marinis oris, pandentes sese laevi testa contectae reperiuntur. Harum quam plurimas ipse vidi in Adriatici litore. Verum quoniam nulla alia facultate sunt praeditae, praeter eas, quibus et reliqua concharum genera commendantur; ideo non est, ut plura de his dicamus.

Cap. VIII
Ὄνυξ – UNGUIS ODORATUS

UNGUIS, sive onyx conchylii tegumentum est, ei simile, quo purpura integitur: quod in Indiae nardiferis paludibus invenitur, suavem ideo spirans odorem, quod conchylia inibi nardi pabulo vescantur. Colligitur posteaquam stagnantes aquae aestivis squaloribus inaruerunt. Laudatissimus qui a rubro mari defertur, candicans, pinguis. Babylonicus nigrescit, atque minor conspicitur. Ambo odoris gratia suffiuntur, sed aliquatenus castoreum olent. Iidem suffitu excitant

6 - Tellinae ~ 7 - Chamae ~ 8 - Unguis odoratus