Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 161

8 - Unguis odoratus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

foeminas vulvae strangulatu oppressas, comitialesque: poti ventrem molliunt. Crematum conchylium eadem efficit, quae purpura, et buccinum.

[Unguium odoratorum consideratio.] UNGUES odoratos seplasiae Mauritanos secutae Blattas bysantis appellant. At certe ii, quibus utuntur hac aetate myropolae, potius odoris foetore damnandi sunt, quam aliqua odoris gratia commendandi. Quippe qui accensi iniucundum sane, ac putidum spirant odorem. Optimos quidem, sed raros odoratos ungues me vidisse recordor, qui prunis impositi suaviter olebant. Quapropter diligenter advertant seplasarii, ne foetidos in odoratorum locum, et usum admittant. [Fuchsii opinio reprobata.] Fuchsius in suis in Nicolaum Myrepsicum doctissimis annotationibus in compositione aurea Alexandrinae, ubi ipso vertente legitur, ossis anterioris narium purpurae, scribit id nil aliud Nicolao designare, quam quod Actuario, Et aliis posterioribus Blattium byzantium, sive bysantis dicitur, quod in quibusdam interpretationibus in Nicolaum legatur [GR]. Quin et differre inter se ait Blattium byzantium, et Dioscoridis onychem, quod onyx conchylii sit tegumentum, blattium autem os anterius narium purpurae. Quod etiam confirmavit libro primo de compositione medicamentorum, illud etiam addens, officinis hodie hoc os, quod in ore, aut naribus purpurae reperitur, Blattam bisantiam vocari. Sed longe quidem ab eo dissidet opinio nostra. Primum quod Serapioni, et Avicennae, quorum vocabula medicamentaque tam simplicia, quam composita (ut ipsemet fatetur Fuchsius) recentiores Graeci saepius usurpant, nil aliud designat Blattium byzantium, quam Dioscoridi onyx, Latinis unguis odoratus dictus, ac pariter conchula Indica. Huic alia accedit ratio, quod cum hactenus non invenerim, qui purpurarum os tam oris, quam narium (ut Fuchsio placet) sive testa earum tegumentum odore aliquo commendaverit, quique inter odoramenta recensuerit, atque antidotis inseruerit; sed qui tantum scripserint, earum crematarum cinerem exiccare, dentes abstergere, excrescentias in carne cohibere, ulcera purgare, et ad cicatricem perducere: contra vero constet omnibus odoratos ungues a Mauritanis praeferri, quod aroma quoddam resipiant, et tenuium, atque adstringentium sint partium, ad ventriculi, iocineris, cordis, uterique affectus, non modo Fuchsii, sed Nicolai quoque sententia (modo huius codex non sit depravatus) inanis profecto, et plane refellenda videtur. Quod autem ad hos affectus odoratos ungues praetulerint Arabes, quibus recentiores Graeci longe plura accepta referunt, testis est Serapio authoritate Mesehaae, cum inquit . Conchula Indica excalfacit, et siccat ordine tertio: quin et adstrictionis, et tenuium partium est particeps: ventriculo, cordisque palpitationi, iocineri, vulvaeque odoris fragrantia conferens. Quo fit, ut etiam facile crediderim, Actuario nil aliud Blattium, sive blattum bysantium repraesentare, quam Indicam odoratam conchulam, non ut Fuchsius arbitratur, os in ore, vel naribus purpurae inventum. Miscetur itaque Indica conchula, vel eam voces odoratum unguem, non sine magna ratione, et auctoritate a posterioribus Graecis in aurea Alexandrina, quod ad cardiacos, et viscerum morbos sit admodum utilis. Quin et in antidoto e margaritis, quod omnem virium imbecillitatem firmet, animi defectum sive a corde, sive a ventriculo originem ducat, maxime iuvet: longo morbo deiectos, et imbecillitate languentes recreet, et uteri strangulatus in mulieribus avertat, ut Actuarius, et Nicolaus Myrepsicus testantur. Quae omnia odorata conchula per se fere praestare potest, si primum eius qualitates demum vero facultates perpenderimus, quarum nullae (quod sciverim) purpuris assignantur. Quare non immerito Nicolaum damnaverim (si tamen error illi ascribendus est) qui narium purpurarum ossa excogitaverit his antidotis esse admiscenda cum purpurae in universum praeter testam, qua conteguntur, ossibus careant. Illud praeterea falsum esse deprehenditur, quod officinis haec excogitata purpurarum ossa blattae bizantiae vocentur, cum etiam quae legitimae in officinis habentur, proprie sint odorati ungues. Postremo quaequae sint illae in Nicolaum expositiones, quibus maxime nititur Fuchsius, eas nostris rationibus, et auctoritatibus adductis haud quaquam obstare posse putaverim, cum fortasse incerti sint autoris, vel si certi, minime probandi, quod is rationi, ac veritati refragetur. Nisi quis dixerit, illum contra quam Fuchsius intellexerit, Nicolai verba interpretatum fuisse, et lectores admonuisse, nil aliud Nicolao designare [GR], quam [GR], id est unguem odoratum. Siquidem cum Nicolai verba secundum Fuchsii interpretationem adeo per se clara sint, ut nulla indigeant explanatione, non erat opus, ut ille interpres ea aliter exponeret; sed potius, ut declararet, animadversa depravata Nicolai lectione, pro eo purpurarum osse in Nicolai antidotis Blattum byzantium, id est, Indicam conchulam admisceri debere.

8 - Unguis odoratus