Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 162

8 - Unguis odoratus ~ 9 - Cochleae

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Quod facile sciret, fabulosum esse purpuras in vaso vel ore gerere ossa. Quod etiam sensisse videtur antiquus fragmentorum Nicolai interpres: quippe qui non purpurarum ossa in Aurea Alexandrina, et diamargarito sit interpretatus, sed byzantiam blattam, quam odoratum unguem esse, hactenus nos abunde demonstrasse existimamus.

Cap. IX
Κοχλίαι – COCHLEAE

TERRESTRES cochleae stomacho utiles sunt, et non facile corrumpuntur. Optimae Sardonicae, Africanae, {Astypaleicae} <Astypalaeicae>, et quae in Sicilia, ac Chio gignuntur, et quae in Liguriae alpibus, pomatiae, id est, operculares, cognominatae. Marina stomacho idonea, et facile alvo excernitur. fluviatilis virus olet. Quae vero vepribus, frutetisque glutinata cohaeret, quam vocant nonnulli sesilon, ventrem, et stomachum turbat, vomitiones excitat. Crematae omnium testae excalfaciendi, et urendi naturam sortiuntur: purgant lepras, vitiligines, dentesque: emendant oculorum cicatrices, et vitia cutis in facie, albugines, ac visus hebetudines, si cum carne sua ustae, tritaeque ex melle illinantur. Crudae cum tegumentis impositae, aquae inter cutem tumores exugunt: sed non ante solvantur, quam omnis hauriatur humor. podagricas inflammationes leniunt: impactos corpori aculeos illitae evocant: menses tritae, et admotae ciunt. Carnes earum cum thure, et myrrha illitae, cum vulnera alia, tum maxime quae nervi acceperunt, conglutinant: tritae in aceto, sanguinem naribus erumpentem infraenant. Vivae corpus, et praesertim Africanae, cum aceto devoratum, stomachi dolores mitigat. trita cum testa, vino, et myrrha, si exiguum inde bibatur, coli, vesicaeque cruciatus sanat. Terrestris pilos incommodos replicat, si quis abraso acu lentore eius, pilum attingat.

[Cochlearum consideratio.] COCHLEAE vulgo notissimae sunt. Hae licet albae, nigraeque reperiantur, tum magnae, tum parvae, tum mediocres; omnes tamen eandem naturam in universum obtinent. Si vero aliquo pacto inter se differunt, id natalis soli causae ascribitur: nam quae in apricis admodum locis odoratis victitant herbis, iis sane praestant, quae in opacis degunt, ac in palustribus. Id enim gustu facile deprehenditur, quod hae vel insipidae habeantur, vel palustrem resipiant limum; illae vero sapidiores, esuique gratiores existant. Quandoquidem absinthium depastae amaritudinem reddunt, sicuti quae serpyllum, pulegium, calamintham, origanum, aliasque odorata herbas assumunt, odoris gratia commendantur. In quarum numerum aeque referri possunt, quae paulo lupinis maiores in agro Romano leguntur, ubi autumno quorundam carduorum caulibus acervatim cohaerentes innumerae visuntur. Cochleas olim usqueadeo coenis expetitas memorat Plinius libro IX. capite LVI. ut iis vivaria a nonnullis fuerint instituta, distinctis quidem generibus earum, quo melius gulae fieret satis, separatim ut essent albae, quae in Reatino agro nascuntur: separatim Illyricae, quibus magnitudo praecipua: Africanae, quibus foecunditas: Solitanae, quibus nobilitas. Saginam quinetiam commentati sunt sapa, et farre, aliisque rebus, qua eas alebant. [Cochleae pomatiae.] Non me fugit, quas Dioscorides pomatias vocat, plurimas reperiri in montibus Tridentinis, vicinisque aliis locis, et eas quidem praestantissimas. Eruuntur enim e terra hyeme in sepibus, et frutetis, uncis quibusdam ferreis, prope fruticum radices terra circunfossa. Concluduntur hae contra frigoris iniuriam, quodam albo operimento, duro, gypsi speciem referente, sicque contectae terra se condunt. Fit enim ob hoc, ut in cibis iis longe suaviores, gratioresque habeantur, quae vere, et aestate imbribus excitatae hinc inde vagantur. Quod autem sic hyeme recondantur, delitescantque sub terra circum fruticum radices, Hetruria plane ignorat; cum tamen et ibi eodem modo ab his eruantur, qui alibi artem didicerunt. [Cochlearum vires ex Gal.] Cochleae si totae cum testis urantur (ut Galenus memoriae prodidit libro XI. simplicium medicamentorum) admista galla omphacitide, simulque pipere albo, mirifice prosunt dysenteriis, in quibus ulcera nondum putredinosa sunt. {Convevit} <Convenit> autem ut piperis sit pars una, gallae vero duae, quatuor cineris cochlearum. Haec ubi ad unguem laevigaris, cibis inspergito, bibendumque, aut ex aqua, aut ex vino albo, et austero praebeto. Caeterum absque gallae mistione cinis cochlearum admodum resiccantis est facultatis, obtinens item nonnihil

8 - Unguis odoratus ~ 9 - Cochleae