Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 163

9 - Cochleae ~ 10 - Cancri

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ex ustione calidum. Porro cochleae, quae ustionem non sunt expertae, si tritae una cum testis imponantur, et toti ventri aqua inter cutem laborantium, et in arthriticis articulorum tumoribus, aegre quidem divelli poterunt, caeterum impense desiccant. Et omnino inhaerere ipsas sinere oportet, quoad sponte decidant: Idemque faciendum in tumoribus ex ictu natis difficile solubilibus, et ex contusione facta in auribus. Desiccant enim illos magnopere universos, etiamsi viscosus, crassiusque in alto humor contineatur. Idem libro citato, cum de diversis carnibus verba faceret, sic de cochlearum quoque carne disseruit. At cochlearum caro prius in mortario contusa, ac postea ad laevorem redacta, omnium valentissime desiccat partes superfluo humore gravatas, adeo ut et hydericis conveniat. Ipsarum autem humor solus per se citra carnem sumptus (vocatur autem a multis [GR], hoc est, mucus limacis) ) thuri mistus, aut aloae, aut myrrhae, aut horum quibusdam, aut omnibus, quoad habeat cerati crassitiem, medicamentum fit glutinatorium, desiccatque pulchre purulentos mucos aurium: sed et fronti impositum inhaeret, oculorum fluxiones resiccans. Quidam etiam ad palos eximendos utuntur totis una cum testis ad laevorem tritis: sed et quidam ad sistendos menses. Equidem ego aliquando in agro carnes ipsas solas in vulnus cum nervi vulnerationes, et contusione factum tritas imposui, ipsumque vulnus pulchre glutinatum est, et nervus phlegmonem haud perpessus. Erat autem homo durus, et agrestis: miscui tamen illis contritis pollinem farinae acceptum a pariete molae proximo. Scripsere autem maiores me nonnulli medici, ad eiusmodi usum miscendum ipsi thus, aut myrrham. Verum horum habebam tum neutrum, ut qui tunc ab urbe abessem in villa. Possis autem et resinae frictae contritae admiscere, si addit, quippiam. Porro ubi multi muci cochlearum accipere voles seorsum, stylo carnem earum pungito. Sed non ante multos dies venatas esse expedit: alioqui enim tempore desiccantur. Nam recentes plurimum habent viscosae illius humiditatis, quam stylo compunctae effundunt. Humiditas haec pilorum in palpebris praeter naturam gluten est. haec Galenus. Cochleae tum crudae, tum coctae cum testis suis, aut sine, contritae emplastris concoquentibus, et saniem e vomicis fracta cute educentibus utiliter immiscentur. [Cochleae marinae.] Marinae in Italiae mediterraneis perquam raro in cibis veniunt: quamquam iis, qui maris litora inhabitant, frequentiori sint usui. [Cochleae sine testa.] Sunt et in cochlearum genere, quae tegumento, vel testa carent, quae nobis in campis, et hortis; sed in cellis vinariis, et aliis subterraneis uliginosisque aedium locis. Gerunt in capite lapidem (non tamen omnes) quem febribus tertianis adalligatum vulgus prodesse existimat. At Plinius libro XXX. cap. XV. autor est, hunc lapidem adalligatum dentitionem facilem praestare. Expetuntur hae mulieribus ad expoliendam faciem: nanque ex iis in stillatorium vas coniectis, additis quibusdam aliis, aquam eliciunt, qua inde earum elota facies laevorem mentitur. Quin et his Africam abundare scriptum reliquit Plinius libro XXX. capite VII. et eas combustas dysentericis utilissimas esse, darique ex eo cinere cochlearia bina in vino myrtite, aut quolibet austero.

Cap. X
Καρκίνοι – CANCRI

CANCRORUM fluviatilium exustorum cinis, qui duo cochlearia expleat, adiecto dimidio radicis gentianae modo, triduo potus cum vino, magnopere prodest canis rabiosi morsibus: rimas pedum sedisque, perniunculos, et carcinomata, cum decocto melle lenit. Triti crudi, potique ex asinino lacte, auxiliantur contra serpentium phalangiorumque morsus, atque scorpionum ictus. Decocti autem, et cum iure esitati, iis prosunt, qui tabe conficiuntur, aut leporem marinum hauserunt. Necant scorpiones triti, et cum ocimo admoti. Possunt eadem marini, verum inefficacius omnia praestant.

[Cancrorum consideratio.] HALLUCINANTUR, qui credunt Cancros a Dioscoride, et Galeno descriptos illos esse, quos vulgus Italorum Gambari nominat. [GR] enim Graece (ut hoc locus scribit Dioscorides) non eum significat cancrum perperam vocatum, qui [GR] appellatur a Graecis, sed qui a rotundo corpus habetur, quem nos Hetrusci vulgari nomine

9 - Cochleae ~ 10 - Cancri