Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 172
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
tum vere, cum egrediuntur, tum etiam autumno. Vipera etiam exuit tam vere, quam autumno. Cum serpens exuere incipit, ab oculis primum detrahi aiunt, ita ut obcaecari videatur iis qui rem non intelligunt. Tum caput exuitur: glabrum enim hoc omnium antequam reliquum corpus, apparet: atque una fere nocte, et die senectus tota exuitur a capite orsa ad caudam: et cute altera intus subnascente, ipsa removetur. Ut enim foetus involucro secundarum, quo contentus prodierit, exuitur; sic ista senectute detracta renovantur. Porro de ea nil aliud memoriae prodidit Galenus libro XI. de simplicium medicamentorum facultatibus, quam quod in aceto decocta dentium dolori medetur.
Cap. XVIII
Λαγωός
θαλάσσιος καὶ
χερσαῖος – LEPUS MARINUS ET TERRESTRIS
Lepus marinus loligini parvae similis est: qui per sese tritus, aut cum urtica marina illitus capillos evellit. Terrestris leporis inassatum cerebrum manditur, iuvandis tremoribus, qui valetudine contracti sunt: affrictu, aut cibo facilem infantibus dentitionem praestat: exustum caput, et cum adipe ursino, aut aceto illitum, alopeciarum inanitatibus medetur. Leporinum coagulum post triduum a concubito potum, conceptum adimere, partusque spem intercipere proditur: vulvae, et alvi fluorem sistit: comitiales iuvat: contra venena ex aceto bibitur, praesertim adversus concretum lac, et viperarum morsus. Sanguis eius si calidus illinatur, vitia cutis in facie, vitiliginem, lentiginesque sanat.
[Leporis marini consid.] MARINUS Lepus (ut nonnulli memorie prodidere) sic primum appellari coepit, quod terrestris leporis faciem referat. Quapropter haec de eo a Plinio produntur libro IX. capite XLVIII. Lepus, inquit, qui in Indico mari nascitur, etiam tactu pestilens, vomitum, dissolutionemque stomachi protinus creat. In nostro offa informis, colore tantum leporini similis: in Indis et magnitudine, et pilo duriore tantum. nec vivus ibi capitur. haec Plinius. Ex quibus facile coniici potest, Dioscoridem potius de nostratium marium Lepore intellexisse, quam de iis, qui in Indico innatant pelago, argumento quod parvae loligini similem marinum leporem reddiderit. Albertus autor est, tertium Leporis marini genus reperiri, communi piscium magnitudine, sed capite lepori non absimili, dorso ruffescente, esculentum: tametsi a nonnullis explodatur, {ut pote} <utpote> quod et concoctu contumax sit, et elephantiasim gignat. [Leporis terrestris consid.] Caeterum terrestris Lepus notissimum animal est, et cursu velocissimum. Solum hoc inter caetera terrae animalia, quae utrinque dentata sunt (ut scriptum reliquit Aristoteles lib. III. de partibus animalium capite XV.) et quae unicum:{antum} <antrum> continent ventrem, coagulum habet. Sunt et Lepores albi, quales etiam Plinius lib. VIII. cap. LV. refert in Alpibus inveniri. Hi hyberno tempore admodum albicantes in summis vallis Ananiae montibus frequentes reperiuntur; eo praesertim tempore, quo ii nivibus altissimis vestiuntur: qui tamen adeo magni non sunt, nec ita in cibum parati cum palato ineunt gratiam, ut qui in campestribus capiuntur. Caeterum candidi hyeme tantum conspiciuntur: nam liquescente nive subrubescunt, quemadmodum et caeteri. Cuius rei indicio sunt illi, qui cum non perfecte priores pilos exuerint, partim candidi, partim subrutili visuntur. Lepores apertis oculis dormiunt, nec (quae sua maxima timiditas est) alio quam fuga se tutari sciunt. Huic soli pilos in bucca intus, et sub pedibus esse adnotavit Aristoteles lib. III. de hist. animalium, cap. XII. [Vana opinio.] Archelaus autor est, cui etiam sententiae plerique subscribunt, Leporibus utrunque sexum, et utranque gignendi vim inesse, et omnes lepores aeque gignere, ac si essent hermaphroditi. Quod ita facile posse pati naturam, nullo pacto crediderim: sed potius ridiculam hanc opinionem in hominum mentibus insitam putaverim, quod viderint, Lepores, quanquam plurimi quotidie capiantur, etiam quodammodo foecundius procreare. Veruntamen id non evenit, quoniam mares ipsi pariant; sed quia (teste Aristotele libro VI. de historia animalium capite XXXIII.) superfoetant, dum adhuc utero gerunt, similiterque statim a partu concipiunt, ita quod singulis mensibus generant. Sed foetus edunt non universos: