Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 173

18 - Lepus marinus et terrestris ~ 19 - Pastinaca marina

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

interpositis enim diebus, quot res tulerit, peragunt partitionem. Unde tam innumera foecunditas: nam etsi foemina lac nuper natis praebeat; nil tamen prohibet, quin eadem repetat coitum, et lactans, gerensque utero, denuo concipiat foetum. Mares (ut loco citato idem prodidit Aristoteles) aversi coeunt cum foeminis: retro enim iis genitale membrum a natura datum est, ut apparet, dum urinam reddunt. Ex quo etiam multis persuasum est, mares foetum concipere: siquidem cognitu perquam difficile est, an mares, an foeminae sint, ut etiam cuniculis contingit: qui cum foecundius etiam prolificent, quam lepores; non ob id tamen mares unquam parere visi sunt, quanvis quolibet mense foeminae pariant. Tradit Plinius libro XI. cap. XXXVII. bina iecinora Leporibus inesse circa Briletum, et Thernem, et in Cherroneso ad Propontidem: at translatis alio alterum statim absumi. Id quod ante ipsum memoriae prodiderat Aristoteles libro II. de historia animalium, capite XVII. Item libro tertio de partibus animalium capite VII. ubi hoc leporum genus pluribus in locis reperiri testatur, speciatim vero in Sycino agro, circiter Bolbam lacum. In Ithaca insula (ut idem tradidit libro VIII. de historia animalium cap. XXVIII.) Lepores si aliunde illati dimittantur, vivere nequeunt: sed eodem reversi, unde maris introierint insulam, moriuntur. [Leporis facultates.] Leporinae carnes in cibis esitatae praeter id quod aegre concoquuntur, crassum, atrabiliosumque generant succum. Veruntamen (ut inquit Rasis libro de LX. animalibus) dysentericis conferunt, si assatae sumantur. Iecur vero arefactum, iecinorosis utiliter exhibetur potandum. Integer cum pelle Lepus, operculato fictili impositus, in clibanoque igne succenso tandiu dimissus, ut penitus exuratur, urinae vitiis mirifice opitulatur, adeo ut calculos eiiciat, tam in renibus, quam in vesica genitos. Leporinum fel saccharo exceptum, oculorum argemas, nubeculasque delet. Leporinum stercus (ut aiunt) mulieribus gestatum, conceptum impedit. Sed illud experientia compertum est, quod vulvis earum immissum, et mensium defluxiones cohibet, et humentem exiccat uterum.

Cap. XIX
Τρυγών θαλάσσιος – PASTINACA MARINA

MARINAE Pastinacae radius, qui eius cauda enatus adversis squamis reflectitur, dentium dolorem mitigat: nam eos frangit, et evocat.

[Pastinacae piscis consid.] PASTINACA marina similiter atque raia, et alia id genus, in piscium planorum, et chartilagineorum genere collocatur. Hanc quidam vulgo vocant Pesce colombo. Gerit haec in cauda superne radios duos praeduros, acutos, et utrinque minutissime dentatos, quorum venenato ictu piscatores graviter afficiuntur. Quam ob causam memoriae prodidit Aetius libro XIII. quod qui a marina pastinaca percussi sunt, his vulneris locus manifeste apparet. Sequitur autem dolor pertinax, et totius corporis stupor: acutum enim, et firmum habet aculeum, quo vehementissima vi in altum impulso nervi sauciantur. Quapropter in aliquibus mors derepente totum convellens corpus comitatur. Idcirco non absque forti ratione Plinius libro IX. cap. XLVIII. ita scriptum reliquit. Nullum usquam execrabilius venenum, quam radius super caudam eminens trigonis, quam nostri Pastinacam appellant, quincunciali magnitudine, arbores infixus radici necat. Arma ut telum perforat et ferri, et veneni malo. Latet piscis hic: et ut idem autor est libro citato, capite XLII. latrocinatur ex occulto, transeuntes radio figens. [Marcelli ignoratio.] Marcellus Virgilius, nimirum cupidus ineundi rationem, qua pastinacae radio uti posset, dentium doloribus sedandis, quippe quod id silentio involuerit Dioscorides, fatetur, etsi diligenter, ut consentaneum est, inquisiverit; nunquam tamen apud antiquos scripto res eam se consecutum fuisse. Qua in re aperte declarat, sibi cum Plinio parum intercessisse consuetudinis: quandoquidem Plinius libro XXXII. cap. VII. nos abunde docuerit modum, quo eo radio in dentium doloribus uti valeamus, sic inquiens. [Pastinacae, et eius radii vires.] Pastinacae quoque radio scarificare gingivas, et in dentium dolore utilissimum. Conteritur is, et cum helleboro albo illitus, dentes sine vexatione extrahit. Quapropter mirari non licet, si quandoque in plateis circulatores, dentium extractores cernimus, qui dentes absque ferreis instrumentis, nullo illato dolore extrahant. Idem radius equos persanat, qui subcutaneis vermibus exeduntur, si eo ulcera scarificentur, punganturque. Pastinacae iecur oleo incoctum non modo hominum scabiem sanat; sed etiam brutorum. Piscis tamen esculentus est, si abscissis in universum cauda et capite, decoquatur.

18 - Lepus marinus et terrestris ~ 19 - Pastinaca marina