Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 174

20 - Sepia ~ 21 - Mullus piscis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XX
Σηπία – SEPIA

SEPIAE coctae dum estur atramentum, aegre concoquitur: alvum mollit. Collyriis e testa factis convenienter genarum scabritiae perfricantur. Ustum in sua testa, donec id, quod crustosum est, abscedat, postea tritum, expurgat vitiligines, furfures, dentes, et vitia cutis in facie. elotum in medicamenta oculorum addi solet: contra albugines, oculis iumentorum efficaciter inspiratur: pterygia oculorum absumit, cum sale tritum, et iniectum.

[Sepiarum consideratio.] SEPIAE in omnibus Italiae piscariis, proprium retinent nomen, venalesque habentur, in iis inquam, in quibus marini veneunt pisces. Hae polypis similiter sunt, praeterquam quod hi innumeris pedibus excellunt, illae vero maiore corporis mole. Est Sepiis in dorso os candidum, superiori parte durum, ac laeve: inferiori autem fungosa quadam medulla repletum, quae et leviter aspera, et ligni modo frequentibus venis distincta visitur. Expetuntur Sepiae ossa aurifabris: facile enim in partem illam fungosam anulorum, caeterarumque rerum formas imprimas, quae metallis igne colliquatis expleri solent. Sepiae suo etiam astu non vacant: ubi enim piscantem sensere effuso atramento, quod pro sanguine his est, infuscata aqua absconduntur. Id quod etiam faciunt advenientibus voracioribus piscibus. Pariunt (ut prodidit Plinius lib. IX. cap. LI.) omnibus mensibus, plerunque autem in terreno inter harundines, aut sicubi enata fuerit alga: neque bis bimatu longior est vita. Id quod de polypis retulit Aristoteles lib. IX. de historia animalium, capite XXXVII. [Polypi mira magnitudo.] Qua in re dixerim, quod historia, quam tradit Plinius lib. IX. cap. XXX. de illo tam ingenti Polypo, cuius caput Lucullo ostensum fuisse narrat dolii magnitudine amphorarum quindecim capax; atque pedes, quos vix utroque brachio complecti esset, longitudine pedum triginta, vera perhibetur, nullum sequetur absurdum, quin polypi et denis, et bis denis annis vivere possint. Quod etiam tum sepiis, tum loliginibus evenire posse non dubitaverim; praesertim cum eodem loco scripserit Plinius, sepias, loliginesque eiusdem polypi magnitudine in Hispanico litore undis expulsas esse repertas. Sepiae atramento tantam vim esse Anaxilaus est autor, ut eo in lucernis accensis addito, caeteris ablatis luminibus, homines circumstantes Aethiopes videantur. [Sepiarum facultates.] Sepiae, polypi, loligines, et caetera id genus mollia difficillime concoquuntur. quam ob causam antea caedi verberibus solent, quam excoquantur. Quanquam Athenaeus Sepias aqua elixas ventriculo utiles existimaverit, dixeritque eas sanguinem attenuare, atque hemorrhoidas ciere. Caeterum (ut Galeno placet libro tertio de alimentorum facultatibus) durae sunt carnis, aegre conficiuntur, et succi crudi plurimum gignunt. Attamen iis, quibus probe concoquuntur, non parum corpori praebent alimenti. Quin et eius testa exusta (ut lib. XI. simp. medicament. idem scriptum reliquit) ad vitiligines, lentes, et scabiem usum utilem praestat: mixta praeterea fossili sali in oculis existentes ungues eliquat: et antequam uratur frictione dentibus splendorem affert, et illitione ulcera desiccat. Sepiae ova in cibis sumpta urinam ciere Plinius commemorat, renumque lentorem disiicere. Sepiis nucibus, et allio paratis quidam vescuntur, ut salaciores in venerem prorumpant.

Cap. XXI
Τρίγλα – MULLUS PISCIS

MULLORUM assiduo cibo, aciem oculorum hebetari constat. Is marini draconis, aranei, ac scorpionis morsibus medetur; si crudus, atque dissectus admoveatur.

[Mulli consideratio.] MULLUS piscis Latinis olim sic dictus, relicta mulli appellatione, hodie Graecorum more Latine etiam Trigla et Italice Triglia nominatur. Huic magnitudo non ampla, color subrufus, veluti purpureus. Antiquis in magno expetebatur pretio, praecipue ganeonibus: cum ex fide dignis constet monumentis, Mullos saepenumero a privatis etiam hominibus argenti libra singulos venisse: tanta cum eorum iecore, et capite gratia intercesserat gulae. Quamobrem Galenus libro tertio de aliment. facult. de eo haec memoriae prodidit. [Mulli facultas ex Gal.] Mulli iecur a gulosis mirabilem in modum voluptatis nomine commendatur. Quidam vero ipsum ne per se quidem solum edendum censent, sed garelaeo, quod vocant, in vase praeparato, cum pauxillo vini viscus in eo tantisper disterunt, dum ex universa eius substantia, et praeparato liquamine unus, ac similaris succus, quantum sensu possis iudicare, factus esse videatur, in quo intincta mulli carne vescuntur. At mihi profecto nequaquam tantae suavitatis visum est, ut eum honorem mereatur, neque tam insignem corpori utilitatem conferre, uti nec ipsum caput: quanquam hoc quoque laudant ganeones, ac secundas post

20 - Sepia ~ 21 - Mullus piscis