Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 175
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
iecur ferre praedicant. Caeterum intelligere nequeo, cur permulti grandissimos mullos empitent, cum nec adeo suavi sint carne, ut minores: nec concoctu facili, ut quae dura admodum est. Itaque cum aliquando quendam ingenti pecunia praegrandes mullos ementem interrogarem, cuius rei gratia illos tantopere expeteret, respondit se primum propter hepar illos tanti emisse: tum autem et propter caput. Idem loco citato, circa capitis initium ita scribit. Mullius omnium fere aliorum durissimam habet carnem, impendioque friabilem: quod perinde est, ac si dicas, nihil in eo esse lentoris, neque pinguedinis. Eaque ex parte cunctis aliis praestantius nutrit, dummodo probe concoquatur. hactenus Galenus. Mulli, autore Plinio, ter anno foetificant: tantaque iis ingluvies, ut etiam hominum cadaveribus vescantur. Ii caeteris in cibis praestant, qui inferiori labro, utrinque barbati habentur. Romani Neapolitanis, et Venetis longe praestant. Vinum, inquit Athenaeus, in quo mullus vivus immergitur, haustum, venerem viris mirum in modum inhibet: foeminis vero conceptum. Mulli, quod barbati sint, Venetis vulgo dicuntur Barboni, non autem Spari, ut alias diximus incertis, et infidis piscatorum nominibus falsi.
Cap. XXII
Ἱπποπόταμος
– HIPPOPOTAMUS
HIPPOPOTAMI testes exiccati, ac triti, contra serpentium morsus bibuntur.
[Hippopotami historia.] HIPPOPOTAMUS est (ut Plinius narrat libro VIII. capite XXV. et XXVI.) belua, quae in Nilo editur crocodilo altitudine maior: ungulis bifidis, quales bubus: dorso equi, et iuba et hinitu: rostro resimo, cauda torta, et dentibus aprorum aduncis, sed minus noxiis: tergoris ad scuta, galeasque impenetrabilis, praeterquam si humore madeat. At Aristoteles libro II. de historia animalium, capite VII. huic beluae dentes exertos reddidit, non apri: sed caudam quidem apri eam habere prodidit, magnitudinem asini, hinnitum equi, et tergoris crassitudinem tantam, ut ex eo venabula fiant: quin et interiora omnia equo, et asino similia. Segetes hoc animal astu magno depascitur destinatione ante determinatas in diem: nempe ex agro ferentibus vestigiis, ne quae revertenti insidiae comparentur. Primum eum vivum, et quinque crocodilos, Romae aedilitatis suae ludis M. Scaurus temporario euripo ostendit. Hippopotamus in quadam medendi parte etiam magister existit. Assidua nanque satietate obesus exit in litus, recentes harundinum caesuras perspeculatus, atque ubi acutissimum videt stipitem, imprimens corpus venam quandam in crure vulnerat: atque ita profluvio sanguinis morbidum alias corpus exonerat, et plagam limo rursus obducit. [Hippopotami vires.] Huius corii cinis cum aqua illitus panos sanat. Adeps frigidas febres: item fimus suffitu. Dentes e parte laeva dolores dentium, scarificatis gingivis. Pellis eius e sinistra parte frontis in inguina adalligata, venerem inhibet. Eiusdem cinis alopecias explet. Testiculi drachma ex aqua contra serpentes bibitur.
Cap. XXIII
Κάστωρ
– FIBER
FIBER ancipitis vitae animal, plerunque cum piscibus, et cancris ex aqua victum capessit. Huius testes serpentium venenis adversantur, sternutamenta movent, et in universum varios obtinet usus. Siquidem menses, ac partus ciunt, duabus drachmis cum pulegio poti: partus, secundasque eiiciunt: contra inflationes, tormina, singultus, venena, ixiamque ex aceto bibuntur: lethargicos, et utcunque veterno obdormiscentes excitant infusi: cum aceto autem, et rosaceo olfactu, et odoris suffitu, idem faciunt: poti et illiti prosunt tremulis, convulsis, et omnibus nervorum vitiis. In summa calfactoriam vim habent. Eligi debent testes, qui ex uno ortu connexi sunt (fieri enim non potest, ut gemini folliculi in una membrana coniuncti reperiantur) liquore intus veluti ceroso,