Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 176
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
odore gravi, et virus edolente, gustu acri, mordente, ac friabili, naturalibus tunicis circundato. Quem fraude aliqui corrumpunt, coniicientes in follem gummi, aut ammoniacum cum sanguine, et castorio subactum, et ita exiccantes. Vanum est, quod traditur, testes ab ipsis evelli, et a sese abiici, cum venatu urgentur: siquidem tangi nequeunt, ita, ut in sue, substricti. Operae autem pretium est, divisa pelle melleum liquorem cum evestiente tunica assumere, et siccatum + potui dare.
[Fibri consideratio.] QUEMADMODUM in superiore spectatur Germania, ubicunque Rhenus influit: quin et in Austria, atque Pannonia, ubi Danubius, in aliisque finitimis provinciis, ubi Dravus, et Savus discurrunt, Fiber sane, quem Graeci [GR] appellant, animal est (ut Dioscorides inquit) quod ex amphibio habetur genere: quippe quod et terris, et aquis vitam ducat: ibi nanque videtur modo in fluminibus natare, modo in litore vagari, modo in propinquis sylvis spatiari. Fiber lutrae fere faciem refert, maior tamen. Pedes huic sunt posteriores anserinis similes, anteriores vero ut tassus habet. Cauda est illi glabra, lata, piscium fere modo squamosa. Estur haec, quod gustatu piscium carnes plane sapiat, iis etiam diebus, quibus nobis carne interdictum est a lege. In caeteris denique corporis partibus parum, aut fere nihil a lustra dissidet. Quo factum est, ut crediderint medicorum nonnulli easdem lutrae testibus inesse vires, quae fibrorum testiculis insunt. Dentes Fibris anteriores ferocissimi, atque acutissimi sunt, quibus arborum ramos, ut ferro, caedit, quos postea miro coaptat artificio, sibique domum construit pluribus tabulatis in riparum cavis, ubi iuxta flumina degit. Animal est horrendi morsus: nam hominis parte comprehensa, non ante, quam fracta concrepuerint ossa, morsu resolvit. [Vana opinio.] Vanum profecto est (ut etiam scribit Dioscorides, itemque Sestius medicinae diligentissimus) credere Fibros sibi testes dentibus amputare, cum venatu urgentur, ob hoc se petignari. Quandoquidem id nunquam in his compertum fit, qui nostra aetate capiuntur. Plinius huius facti anceps id affirmavit libro VIII. capite XXX. quod tamen postea negavit libro XXXII. capite III. [Fibri testium adulteratio.] Caeterum diligenter animadvertere oportet, ne ab impostoribus adulterati Fibrorum testes emantur: nanque pauci admodum habentur ex iis, qui venales Venetias importantur, qui quidem adulterio careant. Cuius manifesto est indicio nimia eorum magnitudo, cum legitimi parvi admodum sint. Quinetiam praestantiae indicium praebet conclusus liquor in recentibus mellis instar, in diutius vero asservatis, cerae modo concretus. Adulterantur contritis eiusdem animalis renibus, farctis inde testium folliculis. At mihi quidem saepius contingit et videre, et habere ex Austria, Stiria, et Carniola Fibri testes, qui omni prorsus adulterio vacant: quos magnitudine, colore, odore, gustu, atque etiam viribus longe ab iis dissimiles esse comperimus, quibus officinarum utitur vulgus. Plinius libro XXXII. cap. III. eos Castoris testes efficacissimos putat, qui e Ponto afferuntur. Quibusdam in locis lacus incrementa suscipiunt. Cygni, et eius generis aves plurimae: similiter et otides aves. Fluvii quidem ferunt Castoras: sed Castoreum non eam, quam Ponticum, habet vim. Pontico enim proprium est, ut venenosum sit, ut in aliis permultis. haec Strabo. Ex quibus facile constat plurima in Ponto venenosa nasci. Id quod etiam in Bucolicis testatur Virgilius his versibus.
Has herbas, atque haec Ponto mihi lecta venena
Ipse dedit Moeris: nascuntur plurima Ponto.
[Castorei vires ex Galen.] Horum meminit Galenus lib. XI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Testiculos castoris nuncupant Castorium, medicamentum et celebre, et multi usus, adeo ut Archigenes de Castorii usu totum conscripserit librum. Atque ille sane particulares eius facultates exposuit, nos vero velut in aliis medicamentis fecimus, ita et in hoc quoque generalem modo facultatem dicemus: ad quam si quis respiciat, ipse per se particulares invenire poterit. Itaque quod excalfaciat, manifestum est. nam si voles ipsum ad unguem laevigatum oleo maceratum parti cuipiam illinire, et infricare, evidenter illam incalescere percipies. Porro calfacientia omnia, ubi contactae substantiae quippiam digerunt, continuo etiam