Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 177

23 - Fiber ~ 24 - Mustela vulgaris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

illam desiccant; nisi si quid natura fuerit humidum, ceu oleum et aqua, atque adventitiam qualitatem calidam, non facultatem assumpserit: sicut certe haec ipsa igni, et soli aestivo admota. Itaque cum Castorii consistentia quoque sit sicca, et calfaciendi potentiam habeat adiunctam, merito desiccat. Atque hoc illi cum multis aliis medicamentis commune existit. Porro quoniam impense subtilium est partium; ob id plus valet, quam alia, quae similiter ut ipsum et calfaciunt, et desiccant. Nam quae tenuium sunt partium medicamenta, iis quae sunt crassarum, plus sunt efficacia, etiamsi parem sortita fuerint facultatem, nimirum quia penetrent, et in altum subeant admotorum corporum, potissimum si ea densa fuerint, velut nervacea. Palam igitur talia ob causam positam magnifice iuvantur a castorio. Caeterum falluntur medicorum plerique in usu Castorii, cum id modo considerant, partem quampiam aut tremere, aut convelli, aut sensu motuve privatam, aut aegre sentire: haud scientes id genus symptomata ad dissimiles sequi corporis affectus. At tu ab Hippocrate doctus, ex plenitudine pariter, et inanitione convulsionem fieri, ubi quidem quae in nervis continentur praeter naturam, evacuare consilium est, ibi et bibendum exhibe, et foris cuti castorium impone. Ubi vero ex siccitate nimia obvenerit convulsio, scito hoc medicamen illic esse adversissimum. Ad eundem modum, iis qui prae plenitudine tremunt, utilissimum: adversissimus vero iis, quibus huiusmodi affectus accidit ab inanitione. Ad portionem modo dictorum affectuum, ubi singultus evenerit stomachi, perscrutato prius, inventoque illius affectu, ac discreto, si quidem a plenitudine ipsum aegroti perpetiantur, ad castorii usum accedito. Sin autem a siccitate, et evacuatione, aut acrium humorum morsu provenerit, medicamen hoc sugito. Sane si odori, gustuique advertas animum, suspicaberis humano corpori adversissimam habere substantiam: tametsi in natura nihil efficere comperiatur eorum, quae talia facere assolent. Siquidem alia stomachum vitiant, alia ventrem, alia caput, alia aliam quamvis partem laedunt. At hoc medicamen sive corpori humido applices resiccationem poscenti, sive frigido excalfactionem, sive humido simul frigidoque excalfactionem pariter et resiccationem requirenti, magnam utique ostendit utilitatem: nec ullam parti cuiquam noxam imprimit, potissimum si febri vacet, aut non admodum calidam perpetiatur homo febrem, sed ut sic dicam tepidam, qualis accidit in cataphoris maxime, et lethargis. Ac multis sane Castorium exhibuimus una cum pipere albo, utrunque mensura cochlearii ex melicrato bibendum praebentes: nec quisquam ullam sensit nox ani. Sed et mensibus retentis, ubi per venam, quae in talo est, modice evacuassem, oblato castorio una cum pulegio, aut calamintha, semper medicamen hoc expertus sum purgationem ciere, absque ut foeminam laederet. Praeterea locos morantes eiicit. eaque omnia ex melicrato potum efficit. At quibus ita venter flatu distenditur, ut aegre curationem admittat, aut torminibus vexatur, atque singultu, idque ob frigidos, viscososque humores, aut crassos, flatulentosque spiritus, eos ex oxycrato potum adiuvat. Quae porro iuvat in corpus intro sumptum, iis prodest quoque cuti impositum cum sicyonio, aut veteri oleo. Quae vero ampliori caliditate indigent, iis etiam per sese infricari debet. Iuvat etiam, si quis suffitum eius in prunis impositi inspiratione hauriat, maxime humidos, et frigidos affectus in pulmone, aut cerebro consistentes. Attamen lethargicos, et cataphoricos affectus, qui quidem adiunctam habent febrem, praestat non dictorum oleorum quopiam macerantes curare; sed potius ex rosaceo capiti, colloque imponere. hactenus de castoreo Galenus. [Castorei vires ex Plin.] Caeterum, ut Plinius est autor libro XXXII. cap. III. Castoreum sumptum comitialibus auxiliatur. Medetur et dentibus ex oleo in aurem infusum, a cuius parte doleant. Aurium doloribus melius, si cum meconio infundatur. Urina quoque Fibri resistit venenis, et ob id in antidota additur. Asservatur autem optime in sua vesica, ut aliqui existimant.

+ Cum in impressis hoc loco legatur [GR], id est, potui dare: tamen in codice manu scripto, in quem Oribasius (ut alias diximus) Dioscoridis verba retulit, legitur [GR], id est, reponere. Quae lectio ideo verior esse videtur, quod castorium (teste Dioscoride) non solum potui detur; sed etiam infundatur, et suffiatur.

Cap. XXIIII
Γαλῆ κατοικίδιος – MUSTELA VULGARIS

MUSTELA, quae in domibus nostris oberrat, ambusta exenteratur, et inveterata sale, in umbra siccatur. Ea binis drachmis cum vino pota, adversus omnia serpentium venena praesentaneo est remedio: toxico, simili sumpta modo, resistit. Eius ventriculus coriandro farctus, inveteratusque, percussis a serpente, et comitialibus potu auxiliatur. Cremata in fictili podagricis confert, cinere ex aceto illito. Sanguine perunctae strumae iuvantur: comitialibus etiam prodest.

[Mustelae consideratio.] MUSTELA vulgaris notitiae in Italia, animal est mirae sagacitatis, et quanquam corpore parvum; animo tamen invicto constat, atque feroci. Mustelarum duo genera esse autor est Plinius lib. XXIX. cap. IIII. Alterum sylvestre, quod in agris, et vepribus vitam agit. Alterum domesticum, quod in domibus nostris oberrat. Utraeque adeo cupide

23 - Fiber ~ 24 - Mustela vulgaris