Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 183

35 - Blatta ~ 36 - Pulmo marinus ~ 37 - Pulmones ~ 38 - Iocinera

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

apparentes circa latrinarum ora, in pistrinis, balneis, uliginosisque aedium partibus, foetidissima quidem, nauseosaque sunt animalia. Gryllos hae, qui noctibus aestate strident, quadantenus referunt: planiores tamen, cruribus etiamnum tenuioribus araneorum modo: proinde fugae citissimae. Lux istis adversissima, ita ut, si nocte lumen repente inferatur humentibus locis, in quibus degunt, celerrimo cursu refugiant. De his igitur, utpote quae multum in pistrinis versantur, intellexisse Dioscoridem credendum est: non autem de illis vermiculorum modo oblongis, quae in apum alveariis, et in carnibus diu sale inveteratis enascuntur: quanquam et hae Blattae nomen sibi vendicaverint. Nobis hae vocantur vulgo Barbeggie, aliis vero Carpe. Blattarum vires, quas pluribus Plinius conscripsit, silentio involuimus, rati gratioribus, salubrioribusque remediis morbos posse sanari, quam iis, qui a tam foetidis, atque execrandis sumuntur animalibus.

Cap. XXXVI
Πνεύμων θαλάσσιος – PULMO MARINUS

PODAGRAS, pernionesque emendat pulmo marinus recens, tritus, et illitus.

[Pulmonis marini consid.] PULMONES marini animalium pulmonibus non absimiles habentur. His (ut Plinius est autor libro IX. cap. XLVII.) eadem quae frutici inest natura, perinde ac spongiis, urticis, stellis, et olothyris. Conspiciuntur marini Pulmones plerunque undis supernatantes, futuram maris procellam praesagientes. Mirum, quod si iis virgae baculique perungantur, nocte facium accensarum modo lucem edunt.

Cap. XXXVII
Πνεύμονες – PULMONES

SUILLUS, et agninus, ursinusque pulmo impositu, attritus a calceamentis contractos, ab inflammatione tuetur. Vulpinus vero si arefactus, suspiriosos adiuvat. Adeps quoque liquefactus, infususque aurium dolores finit.

MULTA praeterea sunt horum animalium membra, de pulmonibus disserit Dioscorides, quae medicamenti vim possident, de quibus postea speciatim suis locis dicetur. Verum cum haec animalia nemini non sint cognita, non opus esse existimo, ut de iis plura dicamus. [Vana de ursae partu opinio.] Quanquam illud silentio non dissimulandam, quod scilicet Ursarum partus non sit plurimis membris indiscretus, cruribus praesertim, et undique rudis, ac informis: nec quod parentis linctu formam tandem recipiat ursinam, ut nonnulli scripta commendarunt, et credit vulgus. Quandoquidem in valle Anania supra Tridentum vidimus nos praegrandem Ursam praegnantem, ab ipsis venatoribus exenteratam, cuius catuli adhuc in utero existentes, omnibus suis membris distinctis, ac formatis reperti sunt, non autem informes, ut plerique existimant, magis fortasse Aristotelis, et Plinii auctoritatibus freti, qui ita esse memoriae prodiderunt, quam sensibus, et experientia.

Cap. XXXVIII
Ἥπατα – IOCINERA

ASINI IECUR inassatum esu comitialibus prodest. veruntamen ieiunis edendum praecipitur. Caprae vero inassati decidua sanie, inungi lusciosos prodest: et dum coquitur, apertos oculos halitu eius vaporari. prodest in cibo tostum ad eadem. Tradunt hircini iocineris cibo comitiales deprehendi. Aprinum recens si arefactum teratur, ex vino potum, contra serpentium, + volucrumque morsus auxilio est. Iecur canis, qui rabie exagitatur, tostum, et in cibo ab emorsis sumptum, ne tententur metu aquae tueri creditur. Utuntur autem ad arcendos aquae pavores dente eo, qui caninus dicitur. hunc a cane, qui momordit, exemptum, et folliculo inditum, pro amuleto brachio adnectunt. Inveteratum autem sale mergi iecur, ex hydromelite binis ligulis potum, secundas pellit.

35 - Blatta ~ 36 - Pulmo marinus ~ 37 - Pulmones ~ 38 - Iocinera