Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 184
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Iocineris lupi consid.] PRAETER Asini, Caprae, Hirci, Apri, rabidi Canis, et Mergi iecur, est et Lupinum, quo utuntur medicorum nonnulli, qui primas tenent in universa Italia. Siccant enim lupinum iecur, mox in pulverem conterunt, et tanquam praecipuum medicamentum iis exhibent, qui iocinerosis afficiuntur fluxionibus, iisque similiter, qui aqua inter cutem laborant. Quanquam id probare non videatur Galenus lib. XI. simp. medicament. sic inquiens. Iecur lupinum saepenumero in medicamentum indidi hepaticum, quod ex eupatorio conficitur, nec tamen quod memoria dignum sit, amplius praestare comperi, ad illud videlicet comparans, quod sine ipso componitur. [Canis rabidi.] Idem eodem loco Canis rabidi iecur non iis praestare viribus, quibus aliquorum fert opinio, scriptum reliquit his verbis. Iecur rabientis canis, si assum edatur, remedium existere iis, qui ab ipso fuerint demorsi quibusdam memoriae est proditum. Ac scio certe quosdam, qui ipsum sumpsere, mansisse superstites, verum non illo solo. Siquidem aliis praeterea remediis usi sunt, quorum fecimus periculum in rabiosorum morsibus. Audivi vero quosdam, cum illi soli fidem habuissent, postea mortuos. [Mergi iecur, et venter.] De iecore Mergi in aqua degentis, tametsi Galenus nihil literis mandaverit; Paulus tamen id renum calculos eiicere tradidit. Dioscorides vero secundas, non autem calculos pellere protulit. Quo fit, ut Pauli codicem depravatum esse crediderim. At ventris quidem Mergi meminit Galenus citato loco, eorum opinionem ut vanam explodens, qui ventriculo roborando ipsum exhibent. Eosque item deridet medicos, qui ad idem usurpant internas ventriculorum gallinarum tunicas: siquidem ait, se utrunque expertum fuisse, nec inde quicquam consecutum emolumenti. Quod tamen cum ignorent recentiorum quidam, cum seplasariis, ad ventriculum roborandum aliquid praecipiunt, nihil frequentius habent in ore, quam illud, Recipe stomachi gallinarum, longe magis vulgum, quam Galeni dogmata secuti: quanquam in hoc Galenus sua experientia fretus, aperte Dioscoridi refragetur.
+ Sunt qui hoc loco non [GR], quod est volucrum, legant; sed [GR], id est, quadrupedum, priore tantum mutata litera. Certe facilis hic fuit librariorum lapsus: tamen quae sit vera Dioscoridis scriptura, non facile intelligi potest, cum Plinio aves etiam dentatae prodantur.
Cap. XXXIX
Αἰδοῖον
ἐλάφου – GENITALE CERVI
GENITALE cervi tritum, et vino potum, a vipera demorsis auxiliatur.
[Genitalis cervi vires.] RASIS autor est, Genitale cervi, praeter vim, quam sibi natura comparavit contra viperarum morsus, ut etiam scribit Dioscorides, auxilio esse remorantibus urinis, ac coli cruciatibus affectis, si ubi aqua probe fuerit elotum, ipsa statim ablutionis bibatur aqua. Aiunt in pulverem tritum, et iis medicamentis inditum, quae venerem excitant, ea valentiora efficere. Quin et dysentericis mederi magno successu a nonnullis expertum est.
Cap. XL
Ὀνυχες
ὄνου καὶ αἰγός – UNGULAE ASINI ET CAPRAE
UNGULARUM asini cinis per dies multos binis cochlearibus potus, proditur comitiales adiuvare. eaedem perunctae ex aceto alopeciae sanantur.
[Ungularum vires.] NON solum Asini, et Caprarum ungulae in medicum veniunt usum; sed et Vaccarum ex prioribus tantum pedibus exutae, ut autor est Rasis libello de LX. animalibus. Siquidem harum combustarum cinerem potum, nutricibus