Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 185

40 - Ungulae asini et caprae ~ 41 - Lichenes equorum
42 - Coria veteramentaria

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

lactis copiam praebere existimat, Mularum vero mulieres infoecundas reddere. Quinetiam mures earum suffitu sugari, ipsis carbonibus impositis, et accensis.

Cap. XLI
Λειχῆνες ἵππων LICHENES EQUORUM

LICHENES sunt in equorum genibus, et super ungulas indurati calli. qui triti, et in aceto poti, comitialibus mederi traduntur.

[Callorum equi vires.] DE CALLIS, qui equorum cruribus innascuntur, meminit Plinius libro XXVIII. capite XI. et XV: iisque tritis, et per aurem cum oleo infusi, dentium dolorem mulceri scribit, diebusque quadraginta ex vino aut mulso potis calculos expelli. Caeterum Galenus, cui etiam subscribit Paulus, addidit hos quibusdam usurpari ad quemlibet animalium morsum.

Cap. XLII
Καττύματα CORIA VETERAMENTARIA

VETERIS corii cremati illitus cinis ambusta igni, intertrigines, necnon calceamentorum attritus sanat.

[Veteramentorum vires ex Galeno.] CORIA vetera, quae videlicet veteramentorum sunt, usta (ut Galenus memoriae prodidit libro XI. de simplicium medicamentorum facultatibus) ad attritiones commodari calceamentorum scriptum a quibusdam est, tanquam scilicet hoc faciant ex antipathia quadam. Certe quae phlegmone obsidentur, haud quaquam iuvantur: verum ubi sedata fuerit phlegmone, non iniuria iuvantur, nempe quia resiccantur. haec Galenus. Caeterum veteramenta prunis accensa fumo naribus accepto, efficacissimum constat esse remedium ad vulvae strangulatus, ut mihi quoque experientia comprobatum est: quandoquidem hoc tantum remedio ego deploratas in eo affectu mulieres incolumes pluries reddidi. Iis similiter accensis serpentes efficaciter fugari compertum est, neque eos modo, qui in domibus nostris oberrant; sed eos etiam, qui in hominum corpora ingrediuntur, dum homines per aestatem alto somno oppressi, ore aperto in campestribus obdormiunt. Quod scriptis tradidit Marcus Gattinaria nostrae aetatis medicus non contemnendus,

40 - Ungulae asini et caprae ~ 41 - Lichenes equorum
42 - Coria veteramentaria