Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 186

42 - Coria veteramentaria ~ 43 - Gallinae et Galli ~ 44 - Ovum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Vipera ex homine fugata.] accidisse suo tempore cuidam homini: cui cum frustra adhibita essent innumera medicamenta, ipsaque alioquin efficacissima; illud tamen magnifice praestitit veteramentorum funus traiectorio in corpus haustus. Siquidem cum primum immanis fera (erat enim vipera non parva) fumi nidorem praesensit, visa est a circumstantibus egredi per anum non sine magna omnium admiratione.

Cap. XLIII
Ἀλεκτορίδες καὶ ἀλεκτρυόνες – GALLINAE ET GALLI

DISSECTAE gallinae, et adhuc calentes appositae, serpentium morsibus auxiliantur: sed identidem alias sufficere oportet. Earum cerebellum in vino bibendum datur contra serpentium morsus: sanguinem a cerebri membrana profluentem sistit. Quae interiore ventriculi galli sinu residet membrana, secti in laminas cornus specie similis (ea vero inter coquendum abiici solet) siccatur, tritaque in vino convenientissime stomachicis datur in potu. + Ius e vetere gallinaceo alvum deiicit. Abiectis itaque interaneis salem coniici oportet, et consuto ventre decoqui in viginti sextariis aquae, donec ad tres heminas redigantur: totum id refrigeratum sub divo, datur. Aliqui incoquunt olus marinum, mercurialem, cnicum, aut siliculam. Crudos humores, crassosque, atram bilem, et strigmenta elicit: prodest longis febribus, suspiriis, articulariis morbis, et inflationibus stomachi.

Rielaborazione cromatica di Fernando Civardi

[Gallorum, et gallinarum vires ex Gal. et aliis.] TAMETSI Gallinarum ius simplex (ut Galeno proditum est libro XI. simplicium medicamentorum) retinendi vim habeat; gallorum tamen veterum cum sale diutius decoctorum, subducendi facultatem obtinet. Adversus serpentium morsus tam gallinis, quam gallinaceis utuntur medici, non tantum ipsis dissectis, et appositis (ut docet Dioscorides) sed viventibus adhuc plumas detrahunt ab ano, eumque demorsis partibus apponunt: attrahunt enim haec animalia cucurbitularum modo in se venenum, quo mox interficiuntur. Quamobrem alios gallinaceos vivos continuo apponere necesse est, donec iniectum virus penitus absumatur. Utuntur praeterea gallinarum adolescentium iure, ad aequandos corporis humores, post febrium discessum, cum saccharo, serapii modo. Ad haec gallorum cum gallinis nondum coeuntium testes, deperditas in morbis vires mirifice restituunt: quam ob causam hecticis, et marasmo laborantibus, morborumque diuturnitate macrefactis utiliter exhibentur. Insuper gallinaceorum testes semen prolificum suppeditant, et venereas roborant vires. Plinius cum de gallinis dissereret libro XXIX. cap. IIII. haec inter caetera memoriae prodidit. Non praeteribo (inquit) miraculum, quanquam ad medicinam non pertinens: si auro liquescenti gallinarum membra misceantur, consumunt illud in se. Ita hoc venenum auri est. At gallinaceis ipsis circulo e sarmentis addito collo non canunt. In quibus illud quoque sibi a natura datum, non est non summopere admirandum, quod noctis horas distinguant suo cantu: qua in re nunquam adeo somno capiuntur, quin statis horis cantent; etsi per anni circulum noctes modo breves, modo maximae fiant.

+ Codices Graeci typis expressi hoc in loco habent. [GR] hoc est ad sensum. Ius galli iunioris maxime datur ad contemperandos humores vitiosos, et in ardoribus stomachi simpliciter paratum. Verba illa Ruellius, cuius interpretationem alioquin sequimur, vel neglexit, vel illegitima indicavit. Nos vero huc ea afferenda duximus, non solum quod in vulgatis codicibus, ac antiquissimo (teste Marcello) legantur; sed quia etiam a Serapione referuntur. Quibus etiam subscribere videtur verborum series, et communis rei usus.

Cap. XLIIII
Ὠόν – OVUM

 OVUM molliculum plus alit sorbili, et durum plus molli. Luteum ovi contra oculorum dolores

42 - Coria veteramentaria ~ 43 - Gallinae et Galli ~ 44 - Ovum