Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 187

44 - Ovum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

utile est: inassatum sedis inflammationibus prodest, cum croco, et rosaceo: et condylomatis, cum meliloto: cum uva autem fruticis eius, quem rhoa dicunt, aut galla in patinis frigitur, ut cibo alvos sistat: per se etiam offerri solet. Candidum ovi crudum refrigerat; spiramenta cutis occludit: inflammationes oculorum infusum lenit: ambusta, si statim eo perungantur, pustulas non sentiunt: faciem a solis adustione tuetur: fronti impositum cum thure fluxiones arcet, avertitque: inflammationes oculorum lana exceptum, addito rosaceo, melle, et vino mitigat: utiliter contra haemorrhoidis serpentis morsus crudum sorbetur: summe tepidum prodest vesicae rosionibus, renum exulcerationibus, gutturis scabritiae, reiectionibus sanguinis, destillationibus, et thoracis rheumatismis.

Rielaborazione cromatica di Fernando Civardi
il quale circa le uova si concesso almeno una
se non due licenze storiche

[Ovorum consideratio.] DE GALLINARUM tantum ovis locutum fuisse Dioscoridem, credendum est: quippe quae sint caeteris praestantiora, eorumque sit tum in cibis, cum in medicinis praecipuus usus. Nam quemadmodum testatur Galenus lib. III. de facultatibus alimentorum, et Isach Arabicus in suis dietis, gallinarum ova gratioris sunt saporis, ori iucundiora, plusque afferunt alimenti, quam caetera. Alunt haec, et brevi reficiunt tempore, recreant, semen prolificum augent, et vires ad coitum suppeditant. Quae omnia eo praestant efficacius, quo recentiora sunt, et a gallinis edita, quae prius admissarios gallos susceperint: quandoquidem (ut Galenus inquit) recentia veteribus plurimum praestant: quippe optima sunt recentissima, pessima autem vetustissima. Secundum locum sibi vendicant a perdicibus, et phasianis edita, quanquam gallinacea viribus non excellant. Deteriora vero sunt anatum, anserum, gruum, et reliquarum aquatilium: aggravant enim ventriculum, succum crassum gignunt, et aegre concoquuntur; tametsi plurimum praebeant alimenti, ubi a validis, robustisque ventriculis opiciantur. Columbarum ova admodum calida sunt, potius in medicamentorum, quam ciborum usum expetenda. Pavonum autem, ac struthiocamelorum pessima sunt, saporis horrendi, concoctu contumacia, et humanae temperaturae inimica. [Ovorum partes, et coctura varia.] In ovis luteum candido longe praestat: nempe quod illud temperamentum constat, ori non ingratum, boni succi, et concoctu minime contumax: hoc vero frigidum est, pituitam gignit, aegreque concoquitur. Ova variis, et diversis modis decoquuntur. quo fit, ut etiam diversum afferant nutrimentum, et ob id diversos in corpore pariant succos. Probantur, quae cum putamine decoquuntur, et horum prae caeteris, quae tremula vocant, quod lactis semicoagulati instar tremant. Sorbilia, quae ut velocius hauriantur, breviorem cocturam experiuntur, minus sane nutriunt. Quae autem cum putamine longiore elixatione indurescunt, difficillime concoquuntur, crassos gener aut succos, obstruunt, in ventriculo marcescunt: arenulas, et calculos gignunt: et coli, et ventriculi excitant cruciatus. Porro ex iis, quae extra putamina coquuntur, ea caeteris praestant, quae integra in ferventem immerguntur aquam. haec a nostris, quod quasi dispergantur, vulgo Sperdute vocantur. Veruntamen curandum, ne haec quoque indurentur: siquidem ubi duritiem contraxerint, non secus atque alia diutius cocta redduntur noxia. Quae deinde ex oleo, aut butyro integra friguntur, ventriculum laedunt, ructus commovent, aegre conficiuntur, consocium corrumpunt cibum, malum praebent alimentum, et putridis pariunt exhalationes. Quae demum super prunis torrentur, aut ignitis figulinis tegulis inassantur, alvum cohibent, difficileque concoquuntur. Et haec sufficiant ad ovorum alimentis facultates. [Ovorum vires ex Gal.] Caeterum quibus, quantisque ova in medicamentis polleant viribus, retulit Galenus lib. XI. de simp. medicament. facultatibus, sic inquiens. Ovorum album et tenue illud, quo item ad ophthalmias utimur, ex numero est medicamentorum minime mordicantium. Itaque utendum est ovi albumine non tantum ad oculos; verum etiam ad alia omnia, quaecunque medicamenta requirunt maxime expertia mordacitatis, ut sunt omnia sedis, ac pudendorum ulcera maligna. Miscetur quoque utiliter medicamentis profluvium sanguinis ex cerebri membranis supprimentibus, quae nimirum citra morsum illinuntur, atque adstringunt. Sed et ad ulcera rebellia miscetur iis, quae absque morsu ea pollunt desiccare: cuiusmodi est medicamentis pompholyx elota, et metallicorum quaedam elota, de quibus privatim supra disseruimus. Porro et ipse vitellus adsimilis naturae, ac proinde miscetur ceratis morsus expertibus, ovis videlicet aut lixis, aut assis. Verum id tamen manifestum est inter haec leviculam existere differentiam, quod paulo plus desiccent quae sunt assa: ac quantum huius accipiunt facultatis, tantum deperdant de mitigandi potentia. Miscetur, et cataplasmatis phlegmonem arcentibus, ut iis quae ex meliloto constant, sedi applicandis. Crudo vero toto utimur admisto rosaceo ad palpebrarum, aurium, mammarumque, phlegmonas,

44 - Ovum