Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 188

44 - Ovum ~ 45 - Cicadae

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quae scilicet aut ictis illis, aut alio quovis modo evenerint, aut extiterint in nervosis corporibus, puta cubito, et digitorum tendonibus, aut articulis, idque in pedibus pariter, et manibus. Porro in aceto coctum ovum se edatur, fluxiones ventris desiccat, At si etiam quippiam eorum, quae ad dysenteriam, aut coeliacum affectum conveniunt, illi miscueris, atque in igne modico, sumique experte (qualis est qui ex prunis constat) in sartagine frixeris, edendumque ita praebeas, non minime sane laborantes adiuveris. Aptissima talem ad mixtionem sunt omphacium, rhus, tum ipse qui cibis aspergitur erythros nuncupatus, tum succus ipsius, galla, sidia, hoc est mali granati putamina, cinis cochlearum integrarum ustarum. Apta quoque et uvarum acini, et myrta, et mespila, et corna. Magis istis medicamentosa sunt balaustium, hypocistis, cytini, sive mali punici flores. Sed et ad ambustiones protinus crudum impositum est utile, sive quis seorsum albumen duntaxat ipsum molli lana excipiat, sive etiam cum vitello totum commiscens applicet. Etenim mediocriter refrigerat, et citra morsum desiccat. Nam medicamentis, quae humiditates desiccant, aut lixum, aut assum, aut in sartagine frictum miscetur: iis vero, quae crassa in pectore, pulmoneque incidunt, sorbile quod vocant: id quod in aqua eo usque lixari debet, dum incaluerit. Eiusdem ipsius naturae nomine et ad eos, quibus fauces aut ex vociferatione, aut ex humorum acrimonia exasperatae sunt, assumitur: tum scilicet quod affectis partibus illinitur, atque cataplasmatis modo inhaeret: tum quod substantiae suae lenitate eas mitigat, sanatque. Eadem ratione stomachi, ventris, intestinorum, ac vesicae medetur asperitatibus. haec Galenus. [Oleo ex ovorum luteis.] Caeterum oleum, quod e vitellis diu in sartagine frixis elicitur, illitum asperitatibus cutaneis mirifice prodest, serpigines, et vitiligines emendat: rimas labiorum, manuum, sedisque sanat. Quinetiam ulcerum dolores, et articulorum cruciatus mulcet. Prodest et aurium doloribus, atque ulceribus: item ambustis utiliter illinitur: cerebri contusas membranas putrilagine affectas mirum in modum a partibus sanis segregat, ut nos compluries magno cum honore periculum fecimus. [Animalia ex ovis orta.] Ex ovis praeterea omnibus volucribus generatio evenit, quanquam et aquatilibus fere omnibus, praeterquam phocae, delphino, et aliis nonnullis. Gignuntur item ex iis et e terrestribus quaedam, ut crocodili, lacertae, testudines, stelliones, et alia: et e reptilibus omnia, vipera excepta. Verum, ut Hippocrates autor est libro de natura pueri, seu foetus (nisi fortassis librariorum culpa eo in loco codex sit depravatus) pullus ex vitello nascitur, informaturque; ex albumine vero alimentum, et augmentum capessit. Cui sane sententiae illud prorsus refragatur, quod de pullorum creatione longo satis sermone posteritatis memoriae prodidit Aristoteles libro VI. cap. III. de historia animalium. Illud insuper eam refellit sententiam, quod experientia saepe a mulierculis compertum est, quae suis gallinis ova incubanda subiiciunt. Siquidem exempto quandoque foetu, die uno, atque duobus ante tempus exclusionis, fractis pulli visceribus magnam vitelli partem invenerunt in corpus assumptam. [Ova testudinum.] Testudinum ova, quanquam diutius elixantur; nunquam tamen eorum album concrescit, quanvis luteum admodum durescat. Praeterea experimento compertum habeo, testudines statim ova non edere cum testa obducuntur, quemadmodum volucres, sed postquam omnia, quae in corpore fuerint, testaceum contraxerint putamen: nanque mihi quandoque contigit dissecuisse testudinem, quae utero septena gerebat ova, suo putamine obducta, quod et serpentibus evenire quidam existimant.

Cap. XLV
Τέττιγες – CICADAE

CICADAE, quae inassatae manduntur, vesicae doloribus prosunt.

[Cicadarum consideratio.] CICADAE passim in Italia cognoscuntur, atque adeo inibi vulgaris notitiae sunt, ut saepe aestate assiduo cantu messores, agricolas, ac viatores in campestribus obtundant. Caeterum, quemadmodum tradidit Aristoteles libro V. cap. XXX. de historia animalium, et Plinius libro XI. cap. XXVI. qui certe ea omnia Aristoteli accepta referre potest, Cicadarum duo sunt genera: aliae enim minores, quae primae prodeunt, et novissimae pereunt. Aliae maiores, quae canunt, eademque novissimae prodeunt, et primae intereunt. Sunt quae canunt praecinctu dividuae, sive minores, sive maiores sunt: quae autem non canunt, individuae sunt. Pariunt in arvis cessantibus, excavantes foeturae locum asperitate praeacuta, quam parte habent posteriore, quemadmodum et bruci. Quinetiam in harundinibus, quo adminiculo vites eriguntur,

44 - Ovum ~ 45 - Cicadae