Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 189

45 - Cicadae ~ 46 - Locustae

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

nidum foeturae excavant. Proveniunt large copia imbrium. Crescit primo in terra vermiculus, deinde fit ex eo, quae tettigometra vocatur parentis nomine, quo tempore gustu suavissime sunt, anteaquam cortex rumpatur. Postmodum circa solstitia noctu exeunt, statimque rupto cortice prodeunt cicadae ex matrice illa cicada, quam modo tettigometram dixi. Mares canunt in utroque genere, foeminae vero silent. Unum hoc animal ex iis, quae vivunt, sine ore est. Pro eo quiddam aculeatum linguis simile habent, et hoc in pectore, quo rorem lambunt. Pectus ipsum fistulosum, unde illis redditur cantus. Oleas maxime amant, ut minus umbrosas, quanquam et caeteras non aspernantur arbores: proinde ubi arbores desint, nasci non possunt. Loca praeterea frigidiora oderunt: quamobrem in umbrosis nemoribus esse nequeunt, nec in frigidis etiamnum regionibus. [Alberti lapsus.] Quo factum est, ut crediderit Albertus cognomento magnus, gryllos, qui noctu strident, cicadas esse: quippe quod in Germania, qua fuit oriundus, frigidissima regione ad articum spectante, tametsi frequentes habeatur grylli aestate in campestribus, hyeme vero ad hypocaustorum fornaces plerunque stabulantes; cicadae tamen desunt. Parthi Cicadis vescuntur, quemadmodum et gentes ad orientem. Idcirco mirum non est, quod dixerit Aristoteles, eas esse gustu suavissimas, anteaquam tettigometrae rumpatur cortex. [Cicadarum vires ex Gal.] Cicadarum vires descripsit Galenus libro XI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Sed et cicadis siccis quidam utuntur ad colicos affectus, cum paribus numero piperis granis, dantque aut tres, aut quinque, aut septem, per intermissionem videlicet, et ipsos etiam paroximos. Porro alii assas edendas offerunt, quibus affecta vesica est.

Cap. XLVI
Ἀκρίδες – LOCUSTAE

Locustae odoris suffitu urinae difficultates adiuvant, praesertim quae foeminas male habent. Earum carnes nullo sunt in usu. Est et quoddam genus locustae, quae asiracos, seu onos dicitur, sine pennis, praelongis cruribus. Exiccata autem si ex vino bibatur, contra scorpionis morsus magnopere proderit. Hac abunde vescuntur Aphri, qui Leptin incolunt.

LOCUSTAE omnibus notae, varia pro morum, et locorum diversitate sortiuntur nomina. Verum herbis, et segetibus infestissimae, quod saepius quibusdam in regionibus paucis admodum diebus universa terrae germina absumant. Harum, quemadmodum tradidit Aristoteles libro V. cap. XXVIII. de historia animalium, qui mares sunt, foeminis magnitudine cedunt. Pariunt in terra fixo cauliculo, quo mares vacant: ac universae, et loco eodem foetum deponunt, ita ut quasi favus esse videatur. Hinc vermiculi speciem ovi gerentes oriuntur, qui terra quadam praetenui tanquam membranula ambiuntur: qua dissecta emergunt locustae, ac evolant. Tam mollis foetura haec est, ut ad tactum levissimum dilabatur, et pereat. Pariunt exitu veris, et statim a partu moriuntur, vermiculis circa collum innascentibus tempore partus, qui eas strangulent. Mares quoque eodem tempore obeunt. Locis montanis, aut tenuibus locustae non fiunt, sed planis, rimosisque: pariunt enim in rimis sua ova. Transeunt Locustae immensa maria, immensosque tractus permeant (ut Plinius inquit) diraque messibus contegunt nube, multa contactu adurentes, omnia vero morsu erodentes. Italiam ex Aphrica maxime coortae infestant, tanta sane multitudine, ut solem obumbrent solicite suspectantibus populis, ne sistentes suas operiant terras. quod non modo universas cum segetes, tum herbas devorent ad radicem usque; sed et radices ipsas regerminare prohibeant. Huius rei testimonio fuere inaudita Locustarum agmina, quae nostro tempore voluente anno domini M.D.LXII. ex paludibus Maeotidibus profectae, non solum universam Pannoniam, maximamque Germaniae partem; sed totam etiam Italiam occuparunt, non sine magna omnium e terra nascentium pernicie: siquidem omnem segetem, omnemque virentem herbam radicitus devorarunt. [Locustae in cibis.] Hae Parthis in cibo gratae. Quamobrem admirandum non est si sacris literis mandatum sit, ut Levitici XI. capite legitur, a Mose probatas esse in cibis. Nec mirum etiam, divum Ioannem Baptistam iis ex sylvestri melle victitasse in deserto: tametsi non desint interpretes, qui velint pro locustis quasdam herbarum radices intelligi: alii vero nonnullas arborum summitates. At mehercule in horum sententiam devenire nunquam potui: quin potius certo crediderim, ipsum nempe legis Mosaicae sectatorem acerrimum,

45 - Cicadae ~ 46 - Locustae