Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 190

46 - Locustae ~ 47 - Ossifragus ~ 48 - Galerita

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

hisce Locustis animalibus victitasse, quemadmodum etiam sentit divus Augustinus, exponens divi Pauli epist. ad Romanos. In Cyrenaica regione (ut Plinius est autor) lex est ter anno debellandi Locustas, primo ova obterendo, deinde foetum, postremo adultas, desertoris poena in eum, qui cessaverit. Et in Lemno insula certa mensura praesinita est, quam singuli enecatarum ad magistratus referant. Necare et in Syria militari imperio coguntur: tot orbis partibus vagatur in malum. In India ternum pedum longitudinis esse traduntur, adeo ut foeminarum crura serrarum usum praebeant, cum inaruerint.

Cap. XLVII
Φίνις OSSIFRAGUS

Rielaborazione cromatica di Fernando Civardi

VENTER eius avis, quam Latini ossifragum appellant, particulatim potus, calculos cum lotio pellere proditur.

[Ossifragi consideratio.] VARIA admodum est inter scriptores Ossifragi historia. Siquidem Aristoteli volucris est aquila maior, colore cinereo, albicante. Probe haec foetificat, et vivit. Pia, et benigna est: non enim suos tantum nutricat pullos; sed et aquilae. Cum autem illa suos e nido eiecerit, anteaquam adolescant, quod inter se cibi aviditate dimicent, haec recipit eos, et educat. Parum Ossifragus oculis valet: nubecula enim oculos habet laesos. At Plinio lib. X. cap. III. Ossifragus in aquilarum genere annumeratur, iisque ab eodem proditur ex haliaeto, hoc est, aquila marina natus. Marinam hanc suum genus non habere, sed ex diverso aquilarum coitu nasci, idem autor est. Alberto praeterea Ossifragus aquatica est avis, cygno sane maior, rostro oblongo, inferiore parte sacculi instar ampli in quem plurimos recondit pisces, quos subinde singulos devorat. Veruntamen haec in aquilarum genere non recensetur. In Hetruriae maritimis aves hae vulgares omnibus sunt, praesertim his, qui circa Argentarium promontorium habitant: quippe quod circa Herculis portum, et Urbetelli stagnum frequentes reperiantur. Vocant eas incolae vulgo Agrotti. Caeterum, qui Aristotelis, et Plinii ossifragum mihi ostenderit, hactenus reperi neminem. Porro marina illa clarissima Aquila vocata (ut Aristoteles inquit) oculorum acie maxime pollet, ac pullos adhuc implumes coit adversum intueri solem: tum cuius oculi prius lacrymarint, hunc occidit, reliquum educat. [Plinii lapsus.] Quo fit, ut hac in re Plinium hallucinatum esse crediderim, quippe cum marinae aquilae pulli acerrimi omnino sint visus, nullam ii cum Ossifrago cognationem habere videntur, quod hic potius quadantenus caecitate laboret.

Cap. XLVIII
Κορυδαλός GALERITA

GALERITA avicula est parva, apicem in vertice, pavonis modo, gestans. Haec assa, et in cibo sumpta, coeliacos adiuvat.

46 - Locustae ~ 47 - Ossifragus ~ 48 - Galerita