Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 191

48 - Galerita ~ 49 - Hirundo ~ 50 - Ebur

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Alaudarum historia.] ALAUDARUM (ut memoriae prodidit Aristoteles libro IX. capite XXV. de historia animalium) duo sunt genera. Alterum terrenum, cristatum, Galerita a crista appellatum. Alterum gregale, nec singulare, more alterius, nerion colore simile: quanquam magnitudine minus, et galero carens. Campestres ambae sunt aves, vermiculis victitantes, decidentibusque seminibus. Mares suaviter canunt, primaeque sunt aves, quae aestatem cantu pronuncient. Porro Alaudae adeo ad aucupes aves expavescunt, ut saepe, dum sentiunt se persequi, in hominum gremia confugiant, ne rapiantur. Mares in caveis diutius retenti, altero saepius obcaecantur oculo.

Cap. XLIX
Χελιδών – HIRUNDO

DISSECTIS crescente luna pullis hirundinis, qui primo partu exclusi sunt, in ventre eorum lapillos offendes: e quibus duos, unum colore varium, alterum purum eximes: ii priusquam terram attigerint, in iuvencae corio, aut cervina pelle brachio, aut collo adalligati, comitialibus proderunt, et saepe prorsus eos recreabunt. Hirundines, uti ficedulae, in cibo, aciei visus medicamentum praebent. Tam pullorum, quam matrum in fictili olla crematarum cinus cum melle oblitus, oculis claritatem adfert: anginae eo commode perunguntur: uvae et tonsillarum inflammationibus hoc cinere succurritur. Et ipsae, et pulli exiccati, si drachmae pondere ex aqua bibantur, hos adiuvant, qui anginae morbo conflictantur.

[Hirundinum historia.] HIRUNDINUM tria habentur genera: unum nostra tecta subit: alterum vetustorum aedificiorum muros, cavernulas, et montium scopulos expetit: tertium vero nidificat in altis fluminis ripis. Hae quotannis (ut Plinius autor est) ex Africa maria transeuntes, appetente vere ad nos advolant, et martio plerunque mense nostras ingrediuntur aedes: ibique e luto, et quibusdam stramentis sibi construunt nidos, in quibus ova pariunt, et bis pullos excludunt, tantum humanae fidunt benignitati: atque ubi ultimos educaverint partus, aequinoctii autumnalis tempore in suas remigrant regiones. [Chelidonia.] Chelidoniam herbam ab his inventam tradunt, unde illi nomen est inditum. Hanc suis obcaecatis pullis deferunt in nidum, hoc tantum medicamento iis usum reddentes. Quinetiam experientia compertum est, quod si data opera pullorum hirundinum oculi acu perforentur, sanantur paucis diebus, allata a matre chelidonia herba. Hinc igitur edocti medici ad oculorum claritatem chelidonium adhibent. Hirundinum vero stercus oppositum praestat: excaecat enim, si calidum in oculos decidat. Quod etiam sacra testantur monumenta, in quibus, Tobiam hoc stercore excaecatum fuisse, legitur.

Cap. L
Ἐλέφας – EBUR

EBORIS scobe illito, paronychia sanantur. Vim adstringendi ebur obtinet.

[Helephantorum historia.] OMNIBUS sane perspicuum est, nil aliud Ebur esse, quam Elephantinorum dentium materies, multis apta operibus. Elephantorum meminit Plinius longa admodum historia initio libri octavi pluribus capitibus: tametsi non omnia, quae scribit, probanda putaverim. Elephantos fert Africa ultra Syrticas solitudes, item Mauritania, et Aethiopia: sed maximos India mittit. Ii quanquam magnitudine caetera excedant quadrupeda, Aristotelis tamen testimonio adeo cicurantur, ut omnium ferarum mitissimi, et placidissimi evadant: quippe qui per multa officia et erudiantur, et intelligant. Corio Elephanti integuntur bubalino simili, ut is verum praebuit exemplum, quem Roma vidit Leonis decimi Pont. Max. aevo, etsi rarissimis horreat pilis. Caput eis magnum, collum breve, aures vero undique duum palmorum amplitudine: nasum, quem peculiariter in Elephanto promuscidem appellant, longissimum habent, concavum, grandis tubae instar: hic infra anteriores dentes ad terram ferme promittitur, quo pro manibus

48 - Galerita ~ 49 - Hirundo ~ 50 - Ebur