Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 197

55 - Buprestes et pinorum erucae ~ 56 - Salamandra

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

congruentibus, necnon quibusdam septis, atque interim etiam iis quae clavos, quos vocant, eiiciunt. Porro praeceptorum quidam earum paulum quiddam in medicamenta urinam cientia iniiciebat. At quidam solas alas, et pedes iniiciunt, quae aiunt esse alexiteria iis, qui corpora ipsorum bibissent. Alii contra. At nos totas indimus. Caeterum aptiores sunt ad ea, quae expertum me dixi, eae cantharidum, quae inventae in frumento, lutea transversim in alis cingula obtinent, potissimum si iniiciantur in vas fictile novum, deinde ori vasis linteum obductum sit rarum, et vas ita teneas inversum, ut linteum, quod cantharidibus subest, vaporem ab aceto sursum elatum excipiat, donec emoriantur ipsae cantharides. Et de buprestibus agens, ita subdit. Sic Buprestes quoque reponere expedit. Sunt autem et ipsae animalis quoddam genus cantharidibus tum specie, tum viribus adsimile. Mox de pinorum erucis: Quin et erucae (inquit) quae in pinis nascuntur, merito nuncupatae pityocampae, huius sunt facultatis.

Cap. LVI
Σαλαμάνδρα – SALAMANDRA

SALAMANDRA lacertae genus est, iners, varium, quod frustra creditum est, ignibus non uri. Vim habet erodentem, calfactoriam, exulcerantem. Additur, ut cantharis, in medicamenta, quorum vis est exesse, et lepras abolere: similique modo reconditur. Liquefacta in oleo pilos evellit. Exenterata, detractris pedibus, et capite, in melle servatur ad eundem usum.

[Salamandrae consideratio.] SALAMANDRAE in agro Tridentino copiosae inveniuntur, Ananiensi praesertim valle, iuxta semitas, et in opacis, uliginosisque locis. Incipiunt enim apparere verno tempore, atque etiam autumno, caelo maxime pluvio. Sed aestate ob solis fervores; itemque hyeme ob urgentissima frigora, suis e latebris non exeunt. Salamandra corporis magnitudine, formaque lacerto similis est; verum capitis, ac ventris crassitudine excellit, breviore tamen constat cauda. Illa etsi altioribus nitatur cruribus; ad gressum tamen ignavior est, hic vero contra agilis, celerque conspicitur. Color illi niger, luteis non minimis insectus maculis, quadam laevitate pellucidus. Visu Salamandrae horribiles, atque abominandae sunt, ita ut facile eorum aspectus hominibus nauseam pariat. De hac disserens Plinius libro X. cap. LXVII. sic inquit. Salamandra animal lacerti figura stellatum, nunquam nisi magnis imbribus provenit, et serenitate deficit. Huic tantus rigor, ut igmen tactu extinguat, non alio modo, quam glacies. Quod quidem facit prunis superposita, non secus atque caeterae animalium carnes, quae prunis assandae traduntur. Veruntamen in medium magni ignis, ubi flamma valentius agit, vel in fornacem proiecta, statim comburitur. [Vana opinio.] Vanum est ergo credere (ut Dioscorides inquit) igne eam minime absumi posse, eoque victitare, ut chamaeleon aere: quandoquidem facto periculo, ignit exustam brevi salamandram vidimus. Quo fit, ut scripserit Galenus lib. III. de temperamentis, Salamandram ad certum usque temporis spatium ab igne nihil pati: uri tamen, si ea longius igni sit admota. [Aristot. vanae opiniones.] Quod postea effecit, ut explicare nesciam, quo argumento, quave ratione prodiderit Aristoteles lib. V. capite XIX. de historia animalium, Salamandram igne minime comburi, sed per illum inambulans flammas, et prunas extinguere: cum contrarium experientia facile probari possit. Illud praeterea mihi dubium est, an idem eodem capite vera retulerit, cum asserit in Cypro insula aerariis fornacibus, ubi chalcites lapis ingestus compluribus diebus crematur, in medio igne exoriri pennatas bestiolas, paulo muscis grandibus maiores: quae per ignem saliant, atque ambulent, amotoque igne statim emoriuntur. Quippe quod maxime id naturae operibus repugnet. Adde etiam quod si haec vera essent, ea nunquam reticuisset Galenus, qui diligentissime omnia Cypri metalla investigavit, ac novit, pariterque metallorum fornaces, cum fuerit ipse harum memorabilium rerum accuratissimus indagator. Vidi ego in Germania aerarias complures fornaces, a quibus utranque cadmiam, pompholygem, spodium, aeris florem, at alia mecum retuli; sed muscas per ignem obambulantes mihi nunquam videre licuit. Qua in re nesciverim, quonam pacto Aristoteles servari possit. Nisi dixerimus, ipsum hoc in loco non suam, sed aliorum historiam recensere. Sed de his hactenus. Caeterum Salamandrae nihil gignunt (ut Plinius tradit) neque est in eis genus masculinum, foemineumve. Nascuntur enim ex putri quodam humore terrae. Morsu venenum inferunt, serpentium modo. Quinetiam fructus, et herbas quadam oris saliva veneno inficiunt, maxima degustantium

55 - Buprestes et pinorum erucae ~ 56 - Salamandra