Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 203

63 - Mures

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Murium generatio mirabilis praeter caetera animalia, maiorem in modum est, tum numero, tum celeritate. Iam enim foemina praegnante in vase miliario aliquando occupata, paulo post reserato vase, musculi numero viginti et centum reperti sunt. Mirum etiam percipimus ortum redundantis agrestis murium generis. Locis enim compluribus agri, tam inaudito modo oriri solent, ut parum ex universo frumenti relinquatur: tam cito absumitur, ut nonnulli mediocres agricolae, cum pridie metendum statuerint, postridie mane cum messoribus accedentes ad segetem, absumptam inveniant totam. Interitus autem minime evenit ratione: paucis enim diebus omnino abolentur: quanquam superiore tempore homines vincere, vel suffiendo, vel sues, ut latibula effoderent, admittendo, non possent. Quinetiam vulpes eos venantur, et cati sylvestres in primis: sed tamen superare copiam, et celeritatem proventus nequeunt. Nec aliud quicquam omnium vincit, nisi imbres: iis enim quam primum intereunt. Terrae Persicae parte quadam mure foemina rescissa, foetus foeminini praegnantes comperiuntur. Sunt qui vehementer confirment, Mures, si salem lambant, impleri sine coitu. Aegyptiis muribus praedurus, fere ut erinaceis, pilus est. [Glirium consideratio.] Habentur in murium genere et Glires. Idcirco (ut Plinius autor est lib. XXXVI. capite primo) apud Romanos censoriae extabant leges, Glires in coenis apponi vetantes. Verum hoc aevo ganeonibus maxime expetuntur in cibis, non modicam palato iniuriam fieri putantes, si tam pingui privetur alimento. Sed ii minime perpendunt, vel potius negligunt, quod glires pinguedinis exuberantia ventriculi appetentiam destruant lentum ac frigidum gignant succum, concoctuque contumaces existant. Notatum non congregari glires, nisi populares eiusdem sylvae, et si misceantur alienigenae, amne, vel monte discreti, interire dimicando. Genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate. Senum finitur hyberna quiete. Conditi enim et hi cubant, rursus aestate iuvenescunt. Montibus Goritiensi agro conterminis, et in Carniolae, Carinthiae, ac Stiriae alpinis sylvis maxima est horum quandoque foetura. Quo fit, ut numerosi a venatoribus capiantur, praesertim cum fagina glande abundant sylvae. Exeunt venatum nocte, et arbores suffientes, in quibus stabulantur, sic eos stupefactos innumeros capiunt, adeo ut iis repletis saccis domum plerunque redeant, quos postea excoriant, et impositos prae nimia copia cadis sale, et muria asservant, quemadmodum pisces. Horum caro iis utiliter estur, qui canina laborant fame: nanque exuberante pinguedine obtunditur appetentia, et tollitur morbus. Discoquitur Gliris caro detracta pelle, et intestinis exemptis melle in fictili novo, addito nardo ad tertias, atque ita asservatur, quod constet deplorata aurium vitia eo remedio sanari. [Murium montanorum consideratio.] Porro montani mures cuniculos magnitudine aequant, ac etiam nonnunquam superant, cruribus non usque adeo longis. Capite leporem referunt: verum tam brevibus auribus sunt, ut vix supra pilos appareant. Pilo vestiuntur vario tassi modo, oblongo. Brevem habent caudam, et pedes acutis unguibus armatos. Hyeme admodum pinguescunt, et obesi fiunt, ita ut aliquando monstruose intumescant. Hi Ananiensibus, Phoebeisque montibus, in Tridentino agro frequentes habentur, vocanturque vulgo corrupto vocabulo Marmontane, quasi Mures montanos dixerint. Eriguntur saepius ursi modo, anterioribus pedibus veluti manibus, cibum ori ministrantes. Dentes anteriores quatuor habent leporis instar, sed longiores, atque acutiores, quibus saevissime mordent. Sed mirum est (ego enim qui periculum feci, id certo testari possum) quod si acutis forcipibus secentur, una tantum nocte renascuntur. Domi retenti si iuvenes sint, exuta quadantenus seritate mitescunt, sed utensilibus damnum inferunt: quippe qui omnia, quibus obviant, erodant, et destruant. Hyeme delitescunt, foeno ac paleis, in acervum congestis plerunque se condentes. Dormiunt integris mensibus, quemadmodum et glires. In montibus vivunt. Stramenta in cavernas comportant, quibus a frigore se tueantur. Exterrefacti acutissime vociferantur, ac sibilant, et ad tumulos confugiunt. Horum carnes sylvestri, et gravi quodam odore adeo spirant, ut quibusdam nauseam moveant. Quo fit, ut sale, et muria tum odoris gravitatem, tum etiam exuperantem humiditatem ob pinguedinis copiam exuant: cum tamen tam recentes, quam sale conditi concoctu admodum contumaces existant, ventriculo laborem inferant, corpusque universum excalfaciant. Horum pinguedo medicis expetitur, quod contractos molliat et restituat nervos. Murium stercus (ut in libro de theriaca ad Pisonem legitur) aceto subactum, capillis defluentibus utiliter illinitur. Quinetiam per se potum, vesicae lapidem comminuit.

63 - Mures