Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 209

69 - Adeps

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXIX
Στέαρ ADEPS

ADEPS anserinus, aut gallinaceus recens, et sine sale conditus, ad vulvae vitia proficit. Sale inveteratus, et qui temporis spatio acrimoniam concepit, vulvae inimicus est. Recens exemptis membranis in fictilem ollam demissus, quae altero tantopere capacior sit, quantus sit modus adipis, quem curare institueris, obstructo diligenter vase, flagrantissimo soli exponitur: eliquescens inde humor in fictile alterum excolatur, donec adeps omnis absumatur: mox loco vehementer frigido reconditur, et ad usus digeritur. Alii fictile fulciunt super aquam calidam, aut tenuem et elanguidam prunam, quae solis vicem penset. Est et alia curandi ratio. Exemptis membranis teritur, coniectusque in ollam eliquatur, adiecto minuti salis momento: mox lineo colo transfusus reponitur. Utiliter in medicamenta additur, quae lassitudines, et fastigationes levant. Suillus adeps, et ursinus hoc curantur modo. Recens, praepinguis, renibus potissimum detractus, in largiore aqua caelesti, et quam frigidissima, exemptis tunicis, diligentissime manibus confricatur, et exprimendo ferme siccatur, subindeque nova aqua abluitur: caeterum fictili capacitatis, colo transfunditur in aquam. Ubi vero refrixit, et guttatim aquam omnem exclusit, in praelotum fictile demittitur, et insula aqua leniter eliquari debet, et manu deprimi, quo facilius faeculentum virus pessum eat: postea in pilam spongia madefactam transfunditur. ubi coire coepit, residens in imo sordes eximitur. Tertio citra aquam eliquatur, repurgatusque, fictili bene operculato, perquam frigidis locis reponitur. Hircinum sevum, ovillum, cervinumque ita curato. Elotum ex his quodcunque tunicis (ut in suilli mentione dictum est) exemptis, pilae emolliendum tradito, ac manibus fricato, affusa paulatim aqua, donec ne amplius quidem cruentum virus excernatur, aut pingue aliquod innatet, sed nitida spectetur. Deinde in ollam fictilem coniicito, et adiecta aqua, ut superemineat, levi pruna liquefacito, et moveto, atque in aquam colato: cumque refrixerit, iterum in loto fictili eliquato, et quae ante diximus, facito. Tertio sine aqua liquefactum, in perfusam liquore pilam colato,refr4igeratumque, ut in suilli ratione diximus, recondito. Bubulum autem sevum, renibus maxime detractum, exemptis membranis, aqua marina ex alto petita eluendum est: mox in pila tundendum diligenter, affusa maris aqua. Cum vero dissolutum fuerit, in fictile ollam coniiciendum, et marina aqua, quae non minus dodrante superemineat, proluendum. decoquendum, donec omnis aboleatur odor, additis ad singulas sevi Atticas minas, quaternis Tyrrhenicae cerae drachmis: excolatumque, detractis quae pessum ierant sordibus, in novo fictili reponendum, opertumque soli interdiu credendum, ut ad candorem reducatur, et odoris virus evanescat. Privatim taurorum pingue sic curari debet. Renibus evulsum pingue profluente amnis aqua abluito, detractisque tunicis, fictili novo, postquam exiguum salem insperseris, liquefacito: dein in nitentem aquam excolato: et ubi concrescere coepit, manibus iterum confricando vehementer lavato, aqua saepius infusa, refusaque, donec quam optime elotum videatur. Rursus in ollam cum pari modo vini odorati decoquito, et cum iterum efferbuit, dempto ab igni vase, ibidem sinito pernoctare: postridie si graviter adhuc oleat, nova olla repetitum, vino odorato perfundatur. eadem quae prius, fiant, dum omne virus evanescat. Colliquatur et sine sale, praesertim affectionum earum causa, quibus sal adversari solet: sed ita paratum non magnopere albescit. Eodem modo pardorum, ac leonum pinguia curari oportet. Taurinum autem, et vitulinum pingue, necnon cervinum, atque etiam huius animalis medulla, odoramentis imbuitur, hac ratione. Pingue, quod odoratum reddi debet, demptis, quo diximus modo, membranis, elotum, et vino quam odoratissimo, nulla maris aqua diluto, fervefactum, pernoctare sinitur: alterum id genus vinum eadem mensura infunditur, colliquatur, et exquisite colatur: novemque eius heminis, iunci Arabici septem drachmae adiiciuntur. Quod si ipsum odoris fragrantioris fieri voles, quadraginta floris eiusdem drachmae, cum paribus palmae, calami, et casiae modis adduntur: et xylobalsami, aspalathi singulae drachmae: cinnamomi, cardamomi, et nardi, singulae unciae. omnia exactius tunduntur, et affuso vino odorato, in vase operto, quod supra carbones firmiter collocatum sit, ter effervescunt, et semoto ab igni vase inibi pernoctant: postridie vinum effunditur, aliudque generis eiusdem adiicitur. Ter simili modo bene conservescat: deinde matutinis exempto adipe vinum effundatur, et abluto vase, si quid subsidens haesit, detergatur. postremo eliquatum pingue, et excolatum, ad usus reconditur. Hoc autem modo odoramentis imbuitur, quod antea curatum est. Verum ante dicta prius inspissari solent, quo facilius sibi odoramentorum vires adsciscant. Itaque assumens quodcunque horum voles, cum vino fervefacito, impositis una myrti ramulis, serpyllo, cypero, item aspalatho plenius tuso. Aliqui tamen ad hunc usum, uno duntaxat horum contenti sunt. Cum autem ter efferbuit, exemptum leniter, et linteo colatum, aromatis, uti expositum est, imbuitur. Adipibus spissamenta sic fiunt (quencunque acceperis, oportet, ut recens tundatur.) Syncerus, et sanguinis expers adeps, reliqua habens notas, quas saepe retulimus, in ollam novam demittitur, infuso vino albo, vetere, odorato, quod semipedis altitudinem superet: lento igni fervescat, dum vernaculus

69 - Adeps