Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 210

69 - Adeps

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

odor aboleatur, planeque vinum redoleat. At ubi deposito vase refrixit, duae adipis minae in ollam mittuntur, et duo vini eiusdem sextarii, et seminis loti, eius inquam, cuius e ligno ludicrae tibiae factitantur, tusi minae quatuor adiiciuntur: lento igni subinde miscendo decoquuntur: cumque odoris virus evanuerit, excolatusque adeps refrixerit, una contusi aspalathi mina, cum amaracini floris minis quatuor, et vetere vino subigitur. Nocte una haec odorem rapiunt, combibuntve: postridie in fictilem ollam tricongialem ea omnia cum adipe iniecta, additis sextariis tribus vini, una fervescunt, quousque et vim, et odorem spissamentorum adeps ipse contraxerit: qui eliquescens colatur, et reponitur. Quod si maiorem odoris fragrantiam efflagites, drachmas octo quam pinguissimae myrrhae vino maceratae, quod multos in annos asservatum est, misceto. Gallinaceus, anserinusque sic odoribus imbui solent. Cuiusvis eorum percurati sextarii duo fictili olla excipiuntur: erysisceptri, xylobalsami, palmae elatae, et calami plane contusi, singulorum sescuncia admiscetur: vini Lesbii veteris cyathus unus adiicitur: ea ter effervescunt prunis, mox vase sublato ab igne, die, noctuque refrigerantur: postridie liquata per linteum crassum mundum in vas excolantur. ubi vero adeps coierit, concha excipitur, fictilique novo densius operto perfrigidis locis reponitur. Hyberno tempore id instituere oportet: aestate siquidem pinguia non coguntur. Nec desunt qui Tyrrhenicae cerae momentum adiiciant, quo facilius in unum corpus omnia coalescant. Eadem ratione suillus adeps, et usrsinus, caeterique id genus, odoramentis imbuuntur. Verum sampsuchi odorem adeps ipse repraesentabit hoc modo. Curati quam optime adipis, praesertim taurini, mina una, tempestivique sampsuchi exquisite sesquimina miscentur, et insperso largiore vino digeruntur in offas, quae in vase cooperto nocte quiescunt. Matutinis in fictili olla leviusculo igni, affusa aqua leviter coquuntur: dumque suum adeps odorem exuerit, defaecatus, ac bene opertus, nocte tota permanet. postero die detersa sorde, quae pessum ierat, sampsuchi, ut dictum est, contusi iterum sesquimina priori pastillo adiicitur, eodemque modo in offas cogitur: aliis quae diximus peractis, decoquitur, et colatur, et {siqua}<si qua> fundo haesit spurcitia, deraditur, et frigido loco reconditur. Si quis tamen incuratum adipem anserinum, gallinaceum, aut vitulinum a putredine tueri velit, ita faciundum est. Quemvis adipem diligenter elotum, et siccatum in umbra super cribrum, per lintea munda manibus vehementer exprimat, linoque consutum umbroso in loco suspendat, et post multos dies nova charta involutum, frigido loco recondat. Pinguia autem indito melle vindicantur a putredinis vitio. Vis omnium est excalfacere, mollire, rarefacere. Taurinus adeps, bubulus, et vitulinus aliquantum adstringunt. Earundem virium compos leoninus: nam resistere eum aiunt iis, qui insidias moliuntur. Cervino, elephantinoque perunctos, serpentes fugiunt. Adstringentior est caprinus: qua ex causa decoctus cum polenta, rhoe, et caseo dysentericis datur, et cum ptisanae succo infunditur. Ius decocti phthisicis in sorbitionibus prodest. datur quoque utiliter iis, qui cantharidum venena hauserunt. Hircinus, ut qui validissime discutiat, podagricis auxiliatur, cum fimo caprae, et croco impositus. huic proportione respondet ovillus. Suillus vero contra vulvae, et sedis vitia idoneus est: ambustis igni medetur. E sue vetustissimus quisque sale conditus excalfacit, et emollit: elotus vino pleuriticis prodest: cinere, aut calce exceptus, inflammationibus, fistulis, ac tumoribus succurrit. Asininum tradunt cicatrices corpori concolores reddere. Anserinus, gallinaceusve conveniunt mulieribus malis, et ad labiorum rimas, ad mangonizandam faciem, et contra aurium dolores. Ursinum constat raptos vitio alopeciae capillos restituere, pernionibus subvenire. Vulpinus medetur aurium doloribus. Fluviatilium piscium pinguia perunctis oculis claritatem afferunt, si in sole liquescant, et melli admisceantur. Viperae adeps contra oculorum hebetudines, suffusionesque efficax est, addita cedria, melle Attico, et pari oleo vetere: pilos alis evulsos perunctis radicibus recens, et per se illitus obliterat, atque renasci non patitur.

TAMETSI de adipibus, sevis, et pinguibus, quae in medicum usum veniunt, copiose, et abundanter locutus sit Dioscorides: utpote qui non eorum modo facultates, et vires tradiderit; sed etiam rationem docuerit, qua illa curentur, spissa et odorata reddantur, et a putredine vindicentur. tamen cum de eorum natura, et facultate accuratius (meo quidem iudicio) copiosius etiam, et particularius disseruit Galenus, nec vanum, nec a nostro instituto alienum duximus, hic ea omnia referre, quae ab ipso memoriae prodita sunt libro XI. simplicium medicamentorum, ubi ita scriptum reliquit. [Pinguedinis vires ex Gal.] Pinguedo, et adeps et haec quoque comunissima sunt inter animalium partes. Nam omnia, quae bene nutriuntur, aut pinguedinem, aut adipem obtinent. Quae vero macilenta sunt maleque nutriuntur, saepe omnino ne habere quidem apparent, saepe vero adeo pauculum, idque siccum, ut aegre uti possis. Porro differt a pinguedine adeps crassitie: ac propterea animantibus totam naturam terrosiorem habentibus adeps provenit, velut humidioribus pinguedo. Proinde pinguedo celeriter ab igne liquescit, nec facile ubi liquata fuerit, rursum concrescit, cogiturve. At adeps nec facile funditur, liquescitve et fusus celerrime coit, ac conglaciatur, multoque apparet pinguedine durior. Sus enim bene nutritus, pastusve multam habet pinguedinem, ob naturalem temperamenti humiditatem. At boves, et caprae, et quaecunque id genus carnigera, ob siccitatem adipem plurimum generant. At tu si voles, oleosam, et pinguem in animalibus substantiam omnem adipem appellato, ut plerique medici. Sed et pinguetudinem

69 - Adeps