Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 228

87 - Avena ~ 88 - Oryza ~ 89 - Halica

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

est alimentum, non hominum: nisi utique aliquando extrema fame, ad panes ex eo quoque semine conficiendos compellantur. Citra famem autem coctum, ex aqua estur cum vino dulci, aut sapa, aut mulso. Caeterum Avenae farina (ut Plinius adnotavit libro XXII. capite XXV.) decocta in aceto nevos tollit.

Cap. LXXXVIII
Ὄρυζα – ORYZA

ORYZA frugum generis est, in palustribus, riguisque nascens. Mediocriter alit: sed alvum supprimit.

ORYZA adeo omnibus in cibis familiaris,frequensque est, ut nulla prorsus explanatione in ea describenda sit opus. Quinetiam de eius viribus nil aliud explicandum relinquitur, quam quod literis mandavit Galenus. qui libro VIII. de simplicium medicamentorum facultate, sic de ea paucis scribit. [Orizae facultas ex Gal.] Oryza habet adstrictorium quippiam: quare mediocriter ventrem sistit. Et lib. primo de alimentorum facultatibus: Semine hoc, inquit, omnes in sistenda alvo utuntur, ipsum eodem modo, quo halicam decoquentes. Difficilius tamen quam halica conficitur, et minus alit, ceu utique et in edendi suavitate ab ea quam plurimum deficit.

Cap. LXXXIX
Χόνδρος – HALICA

HALICA fit ex zea, quam dicoccon appellavimus. Plus alit, quam oryza: alvum magis cohibet: stomacho longe utilior. Decocta in aceto, illitaque lepras tollit: unguium scabritias extricat: incipientibus aegylopiis medetur. Decoctum dysentericis, quo excruciat dolor, infusum, idoneum est.

[Halicae consideratio.] HALICAM antiquitus parabant ex zea, cretam, et gypsum admiscentes. Huius rei autor est Plinius libro XVIII. cap. XI. sic inquiens. Halica fit ex zea, quam semen appellavimus. Tunditur granum eius in pila lignea: nam lapidis duritia conteritur. Nobilius, ut notum est, pilo vinctorum poenali opera. Primori inest pyxis ferrea, excussis inde tunicis. Iterum iisdem armamentis nudata conciditur medulla. Ita fiunt halicae tria genera, minimum, ac secundarium, grandissimum vero apherema appellant. Nondum habent candorem suum, quo praecellunt. Iam tamen Alexandrinae praeferuntur. Postea, mirum dictu, admiscetur creta, quae transit in corpus, coloremque, et teneritatem affert. Invenitur haec inter Puteolos, et Neapolim in colle Leucogeo appellato. Halica adulterina fit maxime e zea, quae in Africa degenerat. Latiores eius spicae, nigrioresque, et brevi stipula, pinsunt cum harena, et sic quoque difficulter deterunt utriculos. Posteaque gypsi pars quarta inspergitur, atque ut cohaeserit, farinario cribro subcernunt. hactenus Plinius. Ex quo non satis admirari possum, quod veteres et cretam, et gypsum in cibis simul cum Halica citra noxam esitassent, cum procul dubio compertum sit, gypsum in corpus assumptum adeo spiritibus meatus obstruere, ut facile homines strangulet. Nisi fortasse dixerimus, quod quamquam aliqui cretam, alii vero gypsum halicae commiscerent, ut candidior, et mollior evaderet: ablutionibus tamen prius eam expurgabant, quam decoquendam traderent. Nanque et hoc tempore gingiberis radices fabrili rubrica inficiunt, ut illas a carie, et teredine vindicent: quae tamen et abluitur, et deraditur, et cribro excutitur, cum in ciborum {condumentis} <condimentis>, vel medicamentorum misturis eae expetuntur. Hoc enim mihi visus est innuisse Galenus libro primo de alimentorum facultatibus, cum ait.

87 - Avena ~ 88 - Oryza ~ 89 - Halica