Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 229

89 - Halica ~ 90 - Milium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Caeterum diligentissime, dum ex halica elota sorbitiones parantur, animadvertere oportet. Quippe cum Halicam ad sorbitiones parandas elui praecipiat, id sane facere videtur, ut repurgetur a creta, et gypso, quibus inficiebatur. Quod autem in cibum non sumeretur Halica, quae ab omni mangonio non esset purgata, ostendit idem Galenus loco nuper citato, cum inquit. Halica ex genere est tritici, quae valenter nutrit, succumque lentum habet, sive in aqua duntaxat coctam cum mulso, aut dulci vino, aut etiam adstringente sumas, sive ex oleo, seleque conditam. [Halicae vires ex Gal.] Qui autem per sanitatem ob vehementem ventris mordicationem, sive a biliosi humoris copia, sive aliunde profectam, sorbitione egent, iis halicam affatim coctam, quoad teneram flaccitatem, adepta colliquescat, deinde conditam, et colatam, ut ptisanae colato cremori persimilis sit, sorbendam exhibeto. Haec Galenus. qui certe tot laudibus hac in re Halicam non commendasset, si creta, vel gypso admixtam assumpsissent in cibum. Fiebat antiquitus Halica non modo ex zea, quae dicoccos dicitur; sed etiam ex tritico, et aliis frumentaceis, ut ex Galeno, Paulo, Aetio, et aliis intelligi facile potest. Fit et hoc tempore in universa Italia, quanvis eam non Halicam, sed Far falso appellitent. Nanque far ab halica longe diversum putamus. [Farris, et halicae differen.] Quod autem Far a chondro, sive halica differat, sitque per se frumenti, vel tritici proprium genus, antiquis Adoreum vocatum, e quo Far ipsum paratur, id sane ex plurium probatissimorum autorum scriptis apertissime constat. Siquidem id primum declarat Plinius lib. XVIII. cap. VIII. sic inquiens. Frumenti genera non eadem ubique, neque ubi eadem, sunt iisdem nominibus. Vulgarissimum far, quod Adoreum veteres appellavere. Quin et eodem capite, ut fortasse palam faceret, aliud esse zeam, e qua fit halica; aliud vero far: Qui zea utuntur, inquit, non habent far. Item cap. VII. eiusdem libri: Populum Romanum, ait, farre tantum e frumento trecentis annis usum Verrius tradidit. Quo tempore Romanis nullus fuit halicae usus, ut ipse testatur Plinius lib. XXII. cap. XXV. cum inquit. Halica res Romana est, et non pridem excogitata, neque arbitror Pompei magni aetate in usu fuisse. His accedit Asclepiadis, et Galeni auctoritas libro VII. de compositione medicamentorum secundum locos in quodam eclegmate ad cruenta sputa, ubi sic habet. Farris Clusini appellati sextarii dimidium, decocti marrubii viridis sextarium unum. Haec in vas vitreum coniecta per diem, et noctem macerari sinito. Sequenti die pharmachum mollito, quemadmodum halicam maceramus. Haec Galenus. Quibus palam est a farre differre halicam. Galeno deinde subscribit Aetius lib. IX. capite XLV. ubi ex Archigene haec habet. Quod vero Latine in regionibus Romae vicinis far appellant, hoc modo paratur. Frumentum modico tempore aqua madefacito: indeque extractum, ac in pilam coniectum, veluti ptisanam, a cortice repurgato. Ubi vero corticem exuerit tollito, atque in sole siccato: deinde manibus tritum, donec penitus a cortice fuerit mundatum, crassissime molito, ita ut granum unum in quatuor, aut quinque partes redigatur, et siccum asservato. Usus autem tempore halicae modo coquitur, et a sanis in cibo sumitur. Pro aegris vero varie apparatur, et epithematis quoque admiscetur. Quidam spicas frumenti adhuc virides tollunt, ex ipsisque far concinnant, quo modo et suavius, et iucundius redditur. hactenus Aetius. Ex cuius, et supradictorum testimonio, illud plane omnibus patere arbitror, quod far ab halica dissideat. qua de re etiam plura, duce Deo, dicemus in epistolis nostris.

Cap. XC
Κέγχρος – MILIUM

MILIUM in panes coactum, minus caeteris frugibus alit: sistit pulte sua alvum, urinam cit. Torretur milium, fervensque in sacco ponitur, ut torminibus, reliquisque doloribus, si foveatur, auxilio sit.

[Milii vires ex Galeno.] MILIUM, ut libro VII. simplicium medicamentorum prodidit Galenus, primo ordine refrigerat, exiccat vero tertio exoluto, aut certe secundo intenso. paululum etiam habet tenuitatis. Ex hac tum consistentia, tum temperatura instar quidem edulii comestum, plane inter omnia frumentacea edulia minimum confert nutrimenti: sed et ventrem desiccat. Porro foris impositum in sacculis idoneum est fomentum iis, quae citra morsum exiccari postulant: et cataplasmatis modo illitum exiccare potest. attamen admodum friabile est, proinde difficilis est eius in cataplasmatis usus. Quibus omnibus ea prorsus astipulantur, quae idem de Milio tradidit libro primo de alimentorum facultatibus, cum inquit. Milio item in pane nonnunquam utuntur, urgente frugum penuria. Panis tamen ex eo exigui est alimenti, et refrigerans. Constat insuper, prae aridum, et instar arenae, aut cineris friabilem esse: nihil enim in se habet pinguitudinis, et lentoris. Iure ergo alvum humentem desiccat. Agricolae huius farina cocta, admisto adipe suillo, et oleo, vescuntur.

89 - Halica ~ 90 - Milium