Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 230
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. XCI
Ἔλυμος
–
PANICUM
PANICUM frumentaceis seminibus annumeratur, milio simile, eodemque modo in panes subigitur. Eosdem habet usus; minus tamen et nutrit, et stringit.
[Panici vires ex Gal.] PANICUM, ut scriptum reliquit Galenus lib. VI. simpl. medicamentorum, ex leguminum genere est, milio specie simile, facultate certe pauci nutrimenti, et exiccatoria. Sistit quoque nonnihil ventris fluxus, ceu ipsum etiam milium. Si vero foris illinatur, exiccat, atque refrigerat. haec Galenus. [Ruel. lapsus.] Caeterum scribit Ruellius secundo de natura stirpium volumine, Panicum in Italia Melicam appellari. Qua in re aperte allucinatur: nanque melica, quae apud Insubres vulgo Melega nominatur, illud genus frugis est, quam nostrum vulgus in Hetruria Saggina vocat. Alii vero in Italia populi Sorgo appellant. Nec usquam (quod sciverim) in Italia panicum melica vocatur. [Melicae consideratio.] MELICA autem (ut utar hoc nomine) frugis est genus tam forma, quam proceritate arundinem referens, adeo ut campi, in quibus ad maturitatem usque adoleverit, arundineta repraesentare videantur. Eius tamen calamus non ut vulgarium arundinum, inanis est, sed sacchariferarum arundinum modo, alba farctus medulla. Paniculae, quas ad Cybelis pomorum magnitudinem summis proferunt culmis, quaedam cum maturitatem senserit, in nigro rufescunt: quaedam vero nigredinem in universum contrahunt, granis compluribus onustae. Depectitur granum a rusticis, moliturque in farinam, et inde in agrestem cogitur panem: etsi in Hetruria potius ad columbarum, gallinarumque seratur saginam, quam ad hominum alimentum. Hoc Plinio lib. XVIII. cap. VII. milium est Indicum. quod tamen non animadvertit Ruellius alioqui maximus Plinii sectator. Plinius enim sic habet. Milium intra hos decem annos ex India in Italiam invectum est, nigrum colore, amplum grano, arundineum culmo. Adolescit ad pedes altitudine septem, pregrandibus culmis, lobas vocant, omnium frugum fertilissimum.
Cap. XCII
Σήσαμον
–
SESAMUM
SESAMUM stomacho inutilis cibus. halitus gravitatem facit, quoties inter madendum, commissuris dentium inhaesit: nervorum crassitiem illitu discutit: medetur auribus fractis, ambustis, inflammationibus, coli doloribus, et cerastae morsibus: capitis dolores, qui aestuatione concitantur, ex rosaceo lenit. Eadem efficit herba decocta in vino: praesertim inflammationibus oculorum, doloribusque prodest. Ex ea fit oleum, quo Aegyptii utuntur.
[Sesami consideratio.] TAMETSI Sesami semen, a quo copiosum exprimitur oleum, officinis notissimum sit: pauci tamen reperiuntur seplasiarii, qui Sesami plantas viderint unquam, cum nullum, vel rarissimum, quod agros steriles reddat, seratur in Italia. Siquidem quod in myropoliis habetur, ex Graecia, et Peloponneso ad nos convehitur. Provenit (ut Theophrastus est autor) caule milio simili, crassiore tamen, ac altiore: foliis rubentibus: flore viridi, herbaceo: semine vasculis incluso, papaveris modo. Sesamum, teste Plinio, ab Indis primum advectum est. Ibi enim copiosissimum seritur, cum oleum inde maximo proventu conficiant, non modo ad lucernarum usum; sed ad ciborum condimentum, quemadmodum nos ex olivis. Non temere scripsisse videtur Ruellius, nihil ita, ut Sesamum, emacrare solum, utpote cui crassior, et multiplicior arundo sit, quam milio, et radix quoque numerosior. Siquidem id