Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 245
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
acrimonia ulla. Unde convitium foeminis apud Menandrum faciunt mariti. Stomacho inutile est. Ventrem adeo turbat, ut choleram faciat aliquibus. Dicitur tamen adversus scorpiones potum, e vino prodesse, et clavis pedum illini. Item lienibus, et temporum dolori ex oleo. Hippocrates menstrua sisti eo cibo putat. hactenus Plinio. [Bliti vires ex Galeno.] Bliti meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, his verbis. Blitum olus est esculentum, humidae, frigidaeque temperaturae, in secundo maxime excessu a temperatis. Item secundo de alimentorum facultatibus: Qui porro, inquit, atriplicis, blitique gustabilem qualitatem intelligit, brassicaeque saporis commeminit, lactucam in brassicae, ac horum olerum medio esse non diffidebitur: siquidem illa egregie desiccat, haec contra plane humida, aquosaque sunt. Quapropter non ex solo oleo, garoque, sed addito aceto saepius, meliusque assumuntur: alias nanque stomacho infesta sunt. Diximus autem istiusmodi olera nonnihil ad laevigandam alvum momenti afferre, maxime si cum humiditate glutinosam lubricitatem sortita sint. haec Galenus. Quo fit, ut mirari liceat, si Plinii, et Galeni scripta perpendamus, quod dixerit Dioscorides, Blitum alvo utile esse, et nullius in medicina usus.
Cap. CXI
Μαλάχη
– MALVA
MALVA sativa esui longe aptior sylvestri. stomacho adversatur: alvum iuvat, sed multo magis caules: interaneis, et vesicae utilis. Cruda folia cum salis exiguo manducata, aegilopas ex melle sanant: verum cum cicatricem trahere coeperint, ea demum citra salem utendum est. Contra aculeatos apium, vesparumque ictus, illita efficax est: eadem cruda cum oleo trita peruncti non feriuntur: ulcera manantia in capite, furfuresque cum urina sanat. Sacris ignibus, et ambustis decocta folia, tritaque, utilissime ex oleo imponuntur. Eius decoctum vulvas insessione mollit: prodest erosionibus vesicae, et intestinorum, vulvae, sedisque, clystere infusum. Ius decoctae cum radice sua contra omnia venena auxiliatur, si continuo a bibentibus revomatur. contra phalangiorum morsus remedio est: lac evocat. Semen in vino potum, addito loti sylvestris semine, vesicae cruciatus lenit.
[Malvae consideratio.] Malva vulgaris adeo notitiae est, ut nulli fere reperiuntur, qui eam non noverint. Plura eius genera: sed ea, quae aliquibus locis in Italia arborescit, nil aliud est, quam sativa cultorum mangonio in tantam magnitudinem assurgens, ut libro primo de plantarum historia cap. V. prodidit Theophrastus, cum inquit. Quaedam etiam comperta sunt ob culturam diversa effici, atque a sua natura discedere, ut Malva in altum se attollens, atque in arborem transiens. Quippe ita fit neque tempore longo, sed mensibus senis, aut septenis, ita ut longitudine, crassitudineque instar hastae possit grandescere: quapropter commode ad usum baculi venit. Tempore vero longiore exacto, pro ratione magis quoque incrementa capessit. hactenus Theophrastus. Plinio libro XIX. capite IIII. praeter eam, quae in Arabia septimo mense arborescit, et baculorum usum praebet extemplo, est et Malva arbor in Mauritania Lixi oppidi aestuario, ubi Hesperidum horti fuisse produntur. Ipsa altitudinis pedum viginti, crassitudinis quam circumplecti nemo possit. In simili genere habetur et canabis. Malvam, quae in arborem degeneraverat, vidi ego primum Grignani ad Benaci ripas in quodam monachorum coenobio, ubi eorum otio, et cultu tantam sibi asciverat amplitudinem. Est ea inter malvarum genera recensenda, quae in hortis ac viridariis folio exit magno, rotundo: cauli tricubitali: floribus rosarum effigie rubentibus, candidis, vel subrubeis, nullo tamen odore fragrantibus. Nam si ut rosae nares conciliarent, quemadmodum oculos hilari forma, ac colori vivacitate alliciunt, nulli dubium est, quin de praestantia, ac pulchritudine cum ipsis rosis certare potuissent. [Malvae vires ex Galeno.] Malvae meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Malva agrestis quidem digerentis paululum, et emollientis leviter est facultatis. Hortensis vero quanto plus habet aqueae humiditatis, tanto facultate imbecillior est. Fructus eius tanto validior est, quanto et siccior. Porro huius generis est et ea, quae anadendromalache nuncupatur, sed efficacissima comprehensarum in digerendo. Appellatur etiam althea. Et lib. II. de alimentorum facultatibus: Est, inquit, ab hac hortensi alia quaedam sylvestris malva, ceu a lactuca est [GR], id est lactuca sylvestris. Inter vero has congeneres plantas id est discriminis, nempe quod sicciora sint sylvestria, sativa humidiora. Permistum quoque est malvae succo aliquid glutinosum, quo lactuca caret. A refrigerandi facultate manifeste abest, ut etiam ante sumptionem cernere licet, si ex ambobus vicissim oleribus cataplasma ad calidum quempiam affectum, quale est erysipelas, componas: id quod factitare homines consueverunt, molliuscula folia perquam diligenter tundentes, donec ad laevorem exactissimum redacta sint. Tum nanque cognosces lactucam manifesto refrigerare: