Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 246
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
malvam vero modicum, et quasi tepidum quendam calorem obtinere. Facile hoc olus deorsum labitur, non tantum quia humidum est; sed etiam quia glutinosum, praecipue cum oleum, garumque affatim una hauritur. Ad concoctionem mediocriter se habet. Si horum trium olerum, succos inter se compares, tenuis et abstersorius betae, malvae crassior glutinosiorque, lactucae in utriusque medio statuetur.
Cap. CXII
Ἀτράφαξις
– ATRIPLEX
ATRIPLICEM aliqui chrysolachanon vocant. cognitum olus est. Duo eius genera, sylvestre, et sativum. Coctum estur, ut olus: alvum mollit. Panos discutit, sive crudum, sive coctum illinatur. Semen cum aqua mulsa potum, regium morbum sanat.
[Atriplicis consideratio.] ETSI in Hetruriae hortis rara admodum sit Atriplex; frequentissima tamen apud Insubres seritur, quod ex ea praesertim rura sibi quoddam placentae genus conficiant hoc modo. Incidunt enim acutissimo cultello Atriplicis folia, et caseo in scobem attrito, butyro, ac ovis commiscent, et in sartaginibus foliosa pasta substrata, decoquunt, comeduntque abunde, perunctis undique labiis. Haec inter olera ocyssime assurgit: nam et seritur, et manditur decimo quinto a satu die. Folia promit caule tenus lata, in mucronem tamen desinentia, sagittarum instar, pinguia, succosa, colore ex viridi in luteum languescente. Caulis, qui illi rubet, multis undique adnatis, ad quatuor cubitorum mensuram adolescit: et velocissime senescit, et deperditur. [Recentiorum quorundam opinio reprobata.] Credidere recentiorum quidam Atriplice, et Spinaciam vulgo dictam, eiusdem esse generis. Verum ii, meo quidem iudicio, falluntur apertissime. quippe praeter id, quod Spinacia novum in Italia olus est, et foliorum, et caulis, et seminis forma, atque colore ab atriplice maxime differt, sicuti et sapore. Nanque suspicatur Manardus Ferrariensis, nescio tamen qua ratione ductus, Atriplicem, et Spinaciam chrysolachani speciem esse. Sed eius sententiam minime probandam censeo: chrysolachanon enim Latinis aureum olus significat. quod tametsi Atriplici competere possit; non tamen ob id Spinaciae convenire videtur, quae foliis, caule, flore, ac semine perpetuo virescit. [Atriplicis vires ex Gal.] Atriplex, ut memoriae prodidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, humida, et frigida temperie est, humida quidem secundi ordinis a mediis, frigida vero primi, quam utique tepidam esse caliditatem posuimus, cuiusmodi rosis inest: non tamen adstrictionis est particeps, sed aquea est, et minimum terrena, similiter malvae. Quin et ventrem celeriter permeat, ut illa, ob lubricitatem. Porro paululum omnino eius est, quod digerendi obtinet potentiam. Hortenses autem atriplex, et malva, quam agrestes tum humidiores sunt, tum frigidiores. Proinde phlegmonis, et phygethiis incipientibus, gliscentibusque, mollibus etiamnum, ac velut ferventibus hortenses: vigentibus autem, et