Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 247

112 - Atriplex ~ 113 - Brassica ~ 114 - Brassica sylvestris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

declinantibus, ac indurescentibus commodiores sunt agrestes. Semen eius abstergendi vim habet: itaque ad morbum regium ex pituita (rectius forte hepatis legendum) infarctu prognatam utile est. haec Galenus. Scribit Serapio Rasim vidisse hominem quendam, qui ex Atriplicis semine duarum drachmarum pondere sumpto, crebris tum vomitationibus, tum alvi deiectionibus vexatus fuit, adeo ut ad extremam virium imbecillitatem devenerit. Quod mihi quidem mirum non est: quandoquidem novi ego pharmacopolam quendam, qui ad rusticos purgandos Atriplicis tantum semen exhibebat: quod iis sine molestia magna alvum abunde ciebat, atque etiam simul crebros provocabat vomitus. Quae tamen facultas paucis, ut puto, hactenus innotuit.

Cap. CXIII
Κράμβη – BRASSICA

BRASSICA sativa alvo idonea est, si modo leviter fervefacta edatur. nam percocta alvum sistit, sed multo magis bis cocta, aut quae in lixivio coquitur: stomachum autem male habet. acrior est aestiva. In Aegypto propter amaritudinem non estur. Caecutientibus, et tremulis esse prodest. Summo cibo sumpta crapulam discutit, et vini noxam restinguit. Melior stomacho cyma, sed acrior, et ad ciendum urinam validior. ea condita stomacho inimica est: alvum conturbat. Crudus succus cum nitro, et iri devoratus, alvum emollit: cum vino quoque epotus, viperarum morsibus auxiliatur: cum foeni graeci farina, podagris, et articulorum vitiis illinitur: prodest et sordidis ulceribus, et vetustis illitus: caput purgat naribus infusus: menses extrahit, cum loliacea farina inditus. Folia per sese illita, aut cum polenta trita, conferunt inflammationibus, tumoribusque: epinyctidas, ignem sacrum, leprasque sanat. carbunculos ex sale rumpunt: fluentes capillos retinent. Cocta addito melle adversus depascentia ulcera, gangraenasque valent. Lienosisque ex aceto cruda prosunt. Mansa, devorato succo, retusam vocem instaurant. Decoctum eius potu, alvum, et menses ciet. Flos post conceptionem in pesso subditus, partum abortu vitiat. Semen eius, praesertim quae in Aegypto nascitur, potum tineas repellit. In antidota theriaca additur: faciei cutem, lentiginesque expurgat. Virentes cauliculi cum radice cremati, et adipe porci vetusto excepti, diuturnos laterum dolores mitigant.

Cap. CXIIII
Κράμβη ἀγρία – BRASSICA SYLVESTRIS

SYLVESTRIS Brassica, maritimis praeruptisque locis, magna ex parte gignitur: sativae similis, sed candidior, hirsutiorque, amara. Cuius cyma in lixivio cocta, ori non insuavis. Folia illitu vulnera conglutinant, et inflammationes, tumoresque discutiunt.

112 - Atriplex ~ 113 - Brassica ~ 114 - Brassica sylvestris