Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 248

115 - Brassica marina

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXV
Κράμβη θαλασσία BRASSICA MARINA

MARINA Brassica a sativa prorsus abhorret, quod folia ferat rotundae aristolochiae, longa, tenuia: singula a ramulis rubentibus exeunt, singulari, ut hedera, pediculo. Albo succo praedita est, sed pauco, salso gustu, et aliquantum amaro, pingui concretu. Herba in totum stomacho inimica, acris: vehementissime alvum ciet in cibo cocta. Coquitur propter acrimoniam cum pingui carne.

[Brassicae sativa genera.] SATIVA Brassica, Theophrasto, et Plinio autoribus, in multiplici recensetur genere. Id quod et horti in Italia attestantur: nam in iis multiplex, et varia crescit Brassica. Cato brassicae tria fecit fastigia. Unam grandibus, latisque foliis, caule magno, tonsili cimarum luxuria. Alteram crispo folio, quam ab apii similitudine apianam vocant. Tertiam proprie vocatam crambem, minutis caulibus, tenerioribus foliis, levem, teneram, tenui succo, acerrimam quidem omnium, et magis medicamentosam. Verum Plinius libro XIX. cap. VIII. Brassicae (ut diximus) complures enumeravit species. Inter quas eam Sabellicam appellari tradidit, quae crispis admodum foliis, lactucae modo in se concluditur, intus albicans, tenera, subdulcis, et quae hac aetate omnium praestantissima perhibetur ex omnibus. Est et capitata conglomeratis undique in orbem foliis, Plinio lacuturris appellata, qui loco citato sic inquit. Nuper subiere lacuturres ex convalle Aricina, ubi quondam fuit lacus turrisque, quae remanet, capite praegrandes, folio innumeri. Alii in orbem porrecti, alii in latitudinem torosi. Nec plus capitis ullis post tritianum, cui pedale aliquando conspicitur: et cima nullis serior. Quae omnia nostratibus brassicis capitatis, quae vulgo Capucci dicuntur, pulchre correspondent. Est insuper ex iis, quae nostris Italiae hortis proveniunt, alia quaedam, cuius caulis rapi in morem extuberat, manditurque subinde medulla, pingui iure incocta raporum modo. Huius non reperio meminisse Plinium, nec eo vetustiores alios, qui de hortorum sationibus scripsere: sicuti nec illius, quae foliis admodum per ambitum laciniatis, minutimque intercisis assurgit. Pernicialia porro Brassicis omnibus cum vitibus odia servantur. Vitemque vivam oleris huius odore fugari Theophrastus, et Plinius affirmant: assitamque ad olus diffugere Varro tradidit. Quo argumento usus Androcides, Brassicam contra temulentiam pollere credidit. Sed cur crapulam sedet, id causae reddidit in problematibus Aristoteles, quod scilicet dulcem nimirum succum, abstergentemque contineat. [Brassicae sylvestris consid.] Sylvestris in maritimis nostris Senensibus Argentario promontorio, aliisque tum Tyrrheni, tum Adriatici litoribus frequens nascitur. Hanc non longe a Terracina urbe, via qua itur Neapolim, plurimam vidimus, foliis domesticae similibus, sed hyoscyami modo hirsutis, amaro ac insuavi gustu. Ex semine Brassicae veteris (ut Plinius est autor lib. XIX. cap. X.) rapae fiunt, atque invicem. [Brassicae vires ex Galeno.] Brassica sativa, et esculenta, ut memoriae prodidit Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, desiccandi vim habet tum esa, tum foris imposita, non tamen etiam admodum acrem. Alioqui et ulcera glutinat, et maligna ulcera sanat: praeterea phlegmonas iam induratas, ac aegre solubiles, et id genus quoque erysipelata. Eadem facultate epinyctidas, et herpetes sanat. Habet quiddam etiam in se abstersorium, quo lepras curat. Porro semen eius potum lumbricos interficit, maxime brassicae Aegyptiae, quanto ea scilicet temperatura siccior est. Sane amarae qualitatis particeps semen est, sicut videlicet omnia alia medicamenta, quae ad lumbricos idonea sunt. Secundum eandem facultatem ephelidas, et lentes, et quaecunque alia modicam abstersionem postulant, adiuvat. Caules brassicae combusti, cineres efficiunt admodum desiccantes, ut videlicet iam adurentem vim participent. Hac ratione eri veterem adipem commiscentes, ad inveteratos laterum dolores, et si quid eius fuerit generis, adhibent. Nam valenter digerens medicamentum efficitur. Brassica vero agrestis quodammodo calidior, sicciorque domestica est, ceu alia propemodum omnia agrestia sui generis, domesticis secundum utranque hanc facultatem valentiora sunt. Quamobrem neque intra corpus citra noxam sumitur, ut quae longius ab humana recesserit temperatura. Eadem de causa et gustantibus amarior est, quam domestica: quanquam domestica quoque subamarum quiddam, et acre contineat: sed utranque habet agrestis validam. quare etiam extergit, et digerit quam domestica valentius. Marina autem brassica supra quam quod ventrem deiiciat, utpote subsalsa, et subamara gustu, fuerit sane etiam ad externos corporis usus, et ad omnia ea, ad quae tales qualitates accomodantur, idonea. Et lib. II. de aliment. facultate: Brassica quoque, inquit, a multis ut obsonium estur: medici autem, ut desiccante medicamento, ea utuntur. Diximus de hac quaedam cum de facultatibus medicamentorum ageremus, tum etiam in libro superiore: quae nunc summatim perstringemus. Ergo Brassicae succus purgandi vim quandam obtinet: contra solidum eius corpus siccitatis ratione cohibere magis, quam incitare deiectionem potest. Proinde cum expellere alvi excrementa propositum erit, aheno, in quo elixa una cum aqua fuit,

115 - Brassica marina