Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 255

121 - Sisymbrium ~ 122 - Crithmum ~ 123 - Coronopus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

foliis primo exortu rotundis: cum vero adoleverint, erucae modo dissectis: odore, ac sapore sativo nasturtio proximis. Meminit huius Plinius libro XX. cap. XXII. quanvis libro XIX. capite VIII. aliud Sisymbrii genus commemoret his verbis. Sisymbrium simili modo seritur. laetissimum nascitur in puteorum parietibus, et circa piscinas stagna. Hinc quidam existimarunt, Plinium de vulgari menthastro, quod in aquosis passim provenit disseruisse. [Sisymbrii utriusque vires ex Gal.] Sisymbrii utriusque mentionem fecit Galenus lib. VIII. de simplicium medicamentorum facultate, sic inquiens. Sisymbrium tenuium partium, digerentis, excalfacientis, et exiccantis facultatis est, et temperaturae in tertio ordine. Sed et semen eius tenuium partium est, et calidum. Quocirca ipsum quidam cum vivo exhibent singultientibus, et tormina patientibus. Sisymbrium vero, quod quidam Cardaminem vocant, quandoquidem cardamo, hoc est, nasturtio simile quiddam gustu praefert, cum siccum est, tertii est ordinis excalfacientium, et desiccantium: cum humidum, et viride, secundi.

Cap. CXXII
Κρίθμον – CRITHMUM

CRITHMUM, seu, ut aliqui, Crithamon, fruticosa, et undique foliosa herbula est, cubiti altitudinem fere petens. Nascitur in maritimis, et petrosis: foliis pinguibus, numerosis, albicantibus, veluti portulacae, latioribus, et longioribus, salso gustu: flores candidi sunt: et semen, ceu rosmarini, odoratum, molle, rotundum, quod siccatum rumpitur: habet intus tritici modo nucleum: radices digiti crassitudine, tres, aut quatuor, grati odoris, et iucundi. Radix, semen, et folia incocta vino, potu urinae difficultati, et regio morbo auxiliantur: menses cient. Estur crudum, coctumve in olere. servatur etiam in muria.

[Crithmi consideratio.] NASCITUR Crithmum non modo in omnibus Tyrrheni promontoriis, scopulis, ac rupibus, praesertim Argentario monte in maritimis nostris Senensibus, et universo circum Italiam litore; sed etiam in Adriatico sinu, ubi scopulosa, et praerupta superstant litora. Crithmum Romae, et universa fere Hetruria Foeniculum marinum dicitur: etsi in aliis quam plurimis Italiae locis, ubi a maritimis in hortis, ac viridariis translatum virescit, herbam sancti Petri appellitet vulgus. Quo nominis argumento non desunt, qui existiment, plantam hanc legitimum esse Empetron, Libro IIII. a Dioscoride descriptum inter simplicia medicamenta, quae deiectoria pollent facultate. [Quorundam lapsus.] Inter hos invenio Pandulphum Collinutium in defensionibus Plinii contra Leonicenum. qui Empetron corrupto vocabulo Sanpetram herbam vocari putat, nulla habita facultatis, notarumque ratione. Cuius sententiae maxime refragatur experientia, quod Crithmum, quanquam abunde, copioseque ingestum, nec pituitam, nec bilem, nec aquam intercutem trahit, quemadmodum empetro reddidit Dioscoridis. qui propterea illud inter ea, quae alvum deiiciunt, medicamenta locavit. Quomodo autem Empetron quis idem cum herba sancti Petri recte dixerit, si empetron nullis aliis a Dioscoride repraesentatur notis, quam quod nascatur in montibus, et maritimis, salso, et amaro sapore? Verum enimvero non modo putandum; sed etiam pro certo, meo quidem iudicio affirmandum erit, herbam hanc Crithmum esse. Quippe quod ea notis omnibus, quae radicibus, foliis caulibus, ac seminibus, et universae denique plantae tribuit Dioscorides, Crithmum plane referat. [Crithmi vires ex Gal.] Crithami vires recensuit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, his verbis. Crethmum gustantibus salsum quodammodo est, cum paulucula amaritate quamobrem eius est exiccatoria, et abstersoria. Utraque tamen imbecillior in eo est, quam in amaris.

Cap. CXXIII
Κορωνόπους – CORONOPUS

CORONOPUS oblonga herbula est, per terram strata, fissis foliis. Coquitur in olere. Radicem habet tenuem, adstringentem, quae in cibo coeliacis facit. Provenit in aggeribus, et locis incultis, et secus vias.

[Coronopi consideratio.] VARIAS, ac diversas reperio eorum fuisse sententias, qui non parum laboris, ac studii impenderunt, ut plantarum historiam a mendis omnibus expurgatam pristinae, ac propriae redderent integritati, in investigando, quaenam inter tot plantas legitime Coronopus dici possit. Quorum unus extitit Nicolaus Leonicenus, vir quidem ingenio, et doctrina praeclarus, qui longa verborum serie hac de re scripsit, conclusitque tandem, Coronopum eam herbam esse, quam ipse vernacula sua lingua Capriola, nos vero nostra Sanguinella appellamus, quod eam pueri aestate naribus indant, ut inde sanguinem eliciant. Verum cum eius sententiam minime probandam existimaverit Manardus Ferrariensis, hac in re

121 - Sisymbrium ~ 122 - Crithmum ~ 123 - Coronopus