Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 265

130 - Lactuca sylvestris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXXX
Θρίδαξ ἀγρία LACTUCA SYLVESTRIS

 SYLVESTRIS Lactuca sativae similis est, sed longior caulis, et candidiora folia, graciliora, et asperiora. Amaro gustu est, et viribus aliquantum papaveri similis: unde lacteum eius succum aliqui meconio permiscuerunt. Aquam per alvum elicit, potus in aceto mulso succus ad duos obolos: argema, caliginemque repurgat: contra adustiones efficaciter illinitur, cum lacte mulierum. In summa somnum allicit, doloris levamentum praestat, menses trahit: contra scorpionum, et phalangiorum ictus bibitur. Semen non aliter quam sativae libidinum imaginationes in somno amolitur, ac venerem arcet. Succus ad eadem valet, sed viribus infirmior. Reponitur in fictili novo lac eius, antea, ut in aliis liquaminibus moris est, insolatum.

[Lactucae consideratio.] LACTUCA sativa herbarum fere omnium vulgo notissima est. Cuius etsi plura, ac diversa in Italia reperiantur genera, ut in hortis, et olitoriis foris aestate tota conspici potest; non ob id tamen existimandum est, quod ea viribus, et facultatibus inter se differant: quanquam non negaverim ego, alteram alteri in cibis praestare. Eam siquidem, quae conglobatis in orbem foliis crispa, teneraque invenitur, quis neget maiorem palato inire gratiam, quam quae dura, patula, ac lactescens habetur? [Lactuca sylvestris.] Sylvestris in campestribus nascens, facile dignoscitur, quod caule, floribus, semine, et folio sativam iam flores, et semina proferentem aemulatur: verum gustu amara est, et lacte copiose referta. Meminit huius Theophrastus libro VII. cap. VI. de plantarum historia, sic inquiens. Sylvestris lactuca folio brevior, quam sativa est, idque consummatum aculeatur, et caulo simili modo breviore perficitur: succum acrem, ac medicatum habet. Nascitur in arvis. Lac eius extrahunt per messem tritici, et purgare aquam intercutem dicunt, et caliginem arcere ab oculis, et argemam auferre, cum lacte mulieris. [Lactucae vires ex Gal.] Sativa (ut memoriae scriptum reliquit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum) humidum est, frigidumque olus, non tamen extreme (siquidem edendo non foret) verum maxime secundum aquae, ut sic dicam, fontanae frigiditatem: proinde ad calidas phlegmonas accommodum est, et ad parva, et levia erysipelata: non tamen maioribus satisfacere idonea est. Est etiam edulium sitim arcens. At semen potu geniturae profluvium cohibet: quamobrem etiam iis, qui libidinosis somnis vexantur, datur. Sic et agrestis lactucae semen. Cuius quoque colligitur succus, argema, et caliginem expurgans: ad adustiones etiam cum lacte mulierum inungitur. Et libro II. de alimentorum facultatibus: Plerique medicorum (inquit) reliquis omnibus hoc olus, ceu ficus autumnalibus fructibus, praetulerunt. Nam inter ipsa aliud melioris succi non invenias. Quod porro nonnulli vitio verterunt, id in praecipuam ei laudem cedit: et si ita se re vera haberet, non modo nulli olerum; sed ne optimi quidem succi, ac maximi nutrimenti eduliis esset secundum. nempe sanguinem aiunt lactucam generare. Quidam non simpliciter sanguinem dicunt, sed multum addunt, multum sanguinem lactucam generare affirmantes. Verum ii tametsi prudentius obiiciant, longius tamen aliis a vero absunt. quanquam hoc ipsum, puta multum sanguinem procreare, non est quod merito quis damnet. Constat enim huiusmodi edulium laudatissimi succi censendum esse, quod plurimum quidem sanguinis, aliorum vero succorum nullum producere sit comparatum. Si vero, quia permultum e lactuca sanguinis congeratur, idcirco damnandam eam censeant, facillime huic malo occurri potest: quippe cum vescentibus, et liberalius exerceri, et ea parcius uti integrum est. Haec ergo adversus eos, qui olus hoc non recte vituperant, dixisse sufficiat. Illud porro novisse convenit, omnibus aliis oleribus paucissimum sanguinem, et vitiosum generantibus, ex sola lactuca non multum quidem, nec vitiosum, haud tamen omni ex parte laudabilem gigni. Ut plurimum quidem cruda ipsa vescitur. Aestate autem, cum in semen iam proruptura est, in aqua dulci percoquentes, cum oleo, garo, et aceto assumunt, aut cum aliquo ex condimentis, obsoniisve, praesertim iis, quae caseo constant. Plerique etiam antequam excaulescat, in aqua elixa utuntur: uti ego iam facio, ex quo dentes mihi deteriores esse coeperunt. Nam amicus quidam meus, cum olere hoc a longo tempore me ut familiari cibo usum fuisse sciret, videretque post mandi a me citra magnam molestiam non posse, cocturae rationem indicavit. Etenim in iuventute, quoniam assiduo os ventriculi bile effervescebat, aestus moderandi gratia lactucis utebar. Cum autem ad provectam aetatem pervenissem, olus hoc contra quam in iuventute, somnum iam studio, et industria accersenti mihi, auxilio fuit. Quippe qui etiamnum iuvenis lucubrandi gratia vigiliis dedita opera me assuefeceram, declinante iam aetate, ipsa ex se insomni, gravius hoc incommodo molestabar. Adversus quod unicum mihi praesentissimum remedium lactuca vespere commanducata semper fuit.

130 - Lactuca sylvestris