Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 266

131 - Gingidium ~ 132 - Scandix

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXXXI
Γιγγίδιον – GINGIDIUM

GINGIDIUM, aliqui lepidion, in Syria, et Cilicia plurimum nascitur. Herbula est sylvestri pastinacae similis, tenuior, et amarior: radice parva, candicante, subamara. Olus hoc crudum, coctum, conditumve estur, magna stomachi utilitate: urinam cit. Decoctum ex vino potum vesicae prodest.

[Gingidii consideratio.] HUIUSCE sententiae esse comperitur Ruellius, et Fuchsius viri clarissimi (licet ille non plane adstipuletur) necnon etiam recentiorum alii, qui stirpium cognitionem profitentur, in hoc consentiunt, quod Gingidium ea sit herba, quam nos vulgo Cerofolio vocamus, illi vero Chaerefolium. Veruntamen cum haec radice nitatur, quae nihil amara sentitur, sed potius acris, et odorata, quemadmodum et folia; idcirco eorum opinionem non equidem (ut dicam quod sentio) probandam putaverim. Quinimo crediderim vel Gingidium hactenus in Italia non esse repertum, vel inibi facile non oriri: praesertim cum Dioscorides, et Plinius asserere videantur, peculiare olus esse Gingidium tam Syriae, quam Ciliciae hortis. [Gingidii vires ex Gal.] Meminit Gingidii Galenus libro VI. simplicium medicamentorum his verbis. Gingidium sicut gustu amaritudinem, et adstrictionem praefert, sic temperamento quoque ipso caliditatem, et frigiditatem. Secundum vero utranque qualitatem desiccatorium est. Sed enim stomacho amicum est, utpote non parvam obtinens adstrictionem. Quamobrem non admodum conspicuam caliditatem possidet: secundo autem recessu desiccat. Et lib. II. de alimentorum facultatibus, sic inquit. Plurimum in Syria Gingidium nascitur: esturque similiter ac scandix apud nos. Stomacho mire utile sive crudum, sive elixum libeat sumere: longioris autem decoctionis impatiens est. Nonnulli ipsum cum oleo, et garo mandunt. Alii vinum etiam, aut acetum adiiciunt, ac multo magis ita stomachum iuvat. Cum aceto sumptum fastidiosos ad cibum invitat. Perspicuum vero est, quod haec herba medicamentum potius est, quam alimentum. Quippe quae adstrictionis, et amaritudinis non obscurae, nec exiguae particeps est. haec Galenus. Ex quibus facile comprobari potest, Chaerefolium non esse Gingidium, quod in ipso eae amaroris, et adstrictionis qualitates gustu haud manifestae deprehendantur.

Cap. CXXXII
Σκάνδιξ – SCANDIX

SCANDIX, Sylvestre olus est, amarum, subacre: quod crudum, coctumve manditur: stomacho, et ventri utile. Decoctum in potu, vesicae, renibus, et iecinori confert.

[Scandicis consideratio.] QUANQUAM Scandix antiquis rei herbariae scriptoribus stirps fuit notissima, ut quae ab iis in frequenti ciborum usu haberetur aliis admixta oleribus: cum tamen hactenus eorum repererim neminem, cui fides sit adhibenda, qui Scandicem notis aliquibus, vel lineamentis descripserit, nesciverim profecto quonam pacto, quave ratione affirmari possit et in Italia Scandicem nasci, et pariter dignosci a compluribus. Caeterum scribit Hermolaus vir doctissimus, et in stirpium historia omnium suae aetatis facile primus, se vidisse Scandicem in exemplari Graeco Dioscoridis appictam foliis foeniculo proximis, floribus luteis, sive albis, corniculis caule summo emergentibus. Hanc ipsam nos quoque saepius vidimus maio, et iunio mensibus inter segetes, praesertimque in agrorum marginibus. Sed quanvis tradiderit Hermolaus eam foeniculi foliis assurgere; mihi tamen magis fumariam, et quadantenus anthemidem referre videtur, quam foeniculum. Flores gerit haec chaerefolio proximos, albicantesque, e quibus tandem prodeunt cornicula tenuia, longiuscula, recta, acuminata, acubus, quae in geranio emicant, non dissimilia, quemadmodum et in chaerefolio visuntur, licet huic longe tenuiora, et fragiliora innascantur. Quo fit, ut recte intuentibus specie tantum, non autem genere differre hae plantae haud dubie appareant: id quod etiam indicat eorum sapor. Quamobrem qui chaerefolium scripserunt esse gingidium, id non sine ratione fecerunt. Cum enim certo crederent, hanc, de qua in praesentia disserimus, plantam legitimam esse Scandicem, facile etiam hinc persuaderi potuerunt, ut asserent chaerefolium esse gingidium, quoniam Dioscorides consuevit stirpes per cognitiones describere. Quapropter in eorum sane irem sententiam, si haec, quam Scandicem putant, tantum acrimoniae, et amaroris gustantibus relinqueret, quantum in Scandice veteres inveniri prodiderunt. Verum cum eas non obscuras quidem qualitates, quas veteres verae Scandici assignant, in hac, ut ita dicam, nova Scandice nunquam ego repererim, sicuti nec in chaerefolio, quae veteribus gingidio tribuuntur, cogor omnino eorum sententiae refragari, et ab ipsis dissentire. Quapropter nisi regionis, et climatis ratione, et locorum mutatione eveniat, ut hae stirpes omnem tum acrimoniam, tum amarorem exuerint, non facile quidem adduci potero, ut credam harum alteram gingidium, alteram vero scandicem esse. Neque ab hac mea me deterret opinione Hermolaus, quod viderit is Scandicem hanc in Graeco Dioscoridis codice appictam: quippe cum inter omnes rei herbariae scriptores nullus, quod equidem sciam, reperiatur, qui per notas aliquas Scandicem descripserit, nesciverim ego quanam historia, et ratione fretus aliquis unquam illam pictura expresserit. nisi fortasse Dioscorides ipse manu propria eo in libro ipsam appinxerit. Plinius Scandicem anthrisco similem reddidit. Sed cum ignotum per ignotius descripserit, nihil nobis luminis his in tenebris affert. [Scandicis vires ex Gal.] Scandicem commemorat Galenus lib. VIII. simp. medicamentorum his verbis. Scandix ex agrestium olerum genere est, subacre, et amarum, adeo ut in siccando, et excalfaciendo secundi sit ordinis intensi. Urinam valenter ciet, et viscera obstructione liberat, ex dictis qualitatibus constans. haec Galenus. Ex quibus etiam manifeste colligi potest, plantam, quam pro Scandice accepit Hermolaus, quamque pro eadem plerique recentium herbariorum hodie ostendint, nullo pacto legitimam esse Scandicem. Quandoquidem ea non tantam acrimoniam, nec amaritudinem gustui repraesentat, ut dici possit primum caliditatis, et siccitatis gradum excedere. Caeterum si ulla est planta,

131 - Gingidium ~ 132 - Scandix