Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 267

132 - Scandix ~ 133 - Caucalis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

cui haec comparari possit, eam adamussim mihi quidem referre videtur, quam Plinius lib. XXIIII. cap. XIX. a pectinum similitudine, Veneris pecten appellat. Siquidem haec radice nititur candida, cauliculis semipede maioribus: foliis sylvestris pastinacae, vel fere anthemidis, exilibus: floribus albis, tenuibus, emicantibus summatim ab eodem capitello compluribus acuminatis rostellis, inter se disiunctis, quae pectines plane referunt, quibus linum mulieres concinnant. Quae certe omnia reperiuntur in hac vulgari Scandice.

Cap. CXXXIII
Καυκαλίς – CAUCALIS

CAUCALIS, quam alii sylvestre daucum vocant, cauliculo est dodrantali, aut maiore, subhirsuto: foliis apio similibus, foeniculi modo per extrema multifidis, hispidisque: candida in cacumine umbella, suaviter olente. Crudus, coctumve olerum modo estur: urinam movet.

[Caucalidis consideratio.] VISITUR Caucalis in Hetruriae campestribus, inculto praesertim solo, ut et Ananiensi tractu in Tridentino agro, nullis reclamantibus notis. Rura nostra hanc Petrosello salvatico vulgo appellant. Quippe quod folia, quae per ima prope radicem exeunt, apium quadantenus effigie referant, quod vulgo Petrosello dicunt. Etsi quae superiore parte prodeunt, per ambitum sint foeniculi modo capillamentis divisa. Caulem mittit pastinacae: in cuius cacumine umbellam gerit floribus candicantem, odoratam, dauco non absimilem. [Caucalidis vires ex Gal.] Quapropter Galenus lib. VII. Simplicium medicamentorum, ita de ea scriptum reliquit. Caucalidem quidam daucum sylvestrem nuncupant: est enim ei adsimilis gustu simul ac viribus. Nam excalfacit ut ille, et desiccat, urinam ciet, et muria ad repositionem conditur.

132 - Scandix ~ 133 - Caucalis