Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 268

134 - Eruca ~ 135 - Ocimum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXXXIIII
Εὔζωμον – ERUCA

CRUDA ERUCA venerem largiore cibo concitat. Semen eius idem praestat, urinam cit. Concoctioni prodest, alvo perquam accommodata. Semine ad condimenta utuntur: quod, uti in longum tempus asservetur, adiecto lacte, aut aceto, digerunt in pastillos. Gignitur etiamnum sylvestris eruca, maxime in Iberia, quae occidentem spectat. Cuius semine pro sinapi incolae utuntur. Urinam vehementius pellit, et multo sativa acrior.

[Erucae consideratio, et vires.] VULGARIS admodum planta est Eruca tam sativa, quam sponte nascens, quod frequentissime in coenis acetariis inseratur. Excalfacit olus hoc (ut testatur Galenus libro II. De alimentorum facultatibus) perquam manifeste, adeo ut non facile solum absque iunctis lactucae foliis edatur: nam ita immodico calori per frigus admistum excessum temperat. Quinetiam genitale semen augere creditur, et in venerem stimulos addere. Caput etiam magis dolore afficiet, si solum edatur. Semen (ut scribunt antiquorum nonnulli) muris aranei morsibus medetur. Ventris tineas enecat, lienemque extenuat. Tritum, et cum felle bubulo mistum, nigras ulcerum cicatrices ad candorem reducit. Cum melle vero perunctum, vitia cutis in facie emendat, et lentigines emaculat.

Cap. CXXXV
Ὤκιμον – OCIMUM

OCIMUM vulgo cognitum. Id copiosiore cibo oculorum aciem hebetat, alvum mollit, spiritum movet, urinam pellit, lac evocat: aegre tamen conficitur. Illitum cum polline polentae, aceto, et rosaceo, pulmonum inflammationibus auxilio est. Draconis marini, et scorpionis ictibus per se prodest: et cum vino Chio, oculorum doloribus. Succus visus caliginem abstergit: destillationes exiccat. Semen potum convenit atram bilem gignentibus, difficili urinae, inflatisque: naribus haustum, subinde movet sternutamenta. Quod idem herba efficit. Sed oculos premi necessum est, cum sternutamentum urget. Sunt qui in cibis abdicandum censeant: quandoquidem manducatum, et in sole potum vermiculos creat. Aphri autem adiiciunt, si feriantur a scorpione, qui ocimum ederint, nullo conflictari dolore.

[Ocimi consideratio.] OCIMUM quemadmodum odoratissimum, ita et omnibus notissimum est. Nanque perrarae sunt ubique aedium fenestrae, perraraque coenacula, ac viridaria, quae Ocimo non redoleant, utpote quod frequens seratur, et foveatur

134 - Eruca ~ 135 - Ocimum