Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 284

153 - Piper ~ 154 - Gingiber

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Caryophyllon, quasi dicas nucifolium, non eam habet substantiam, quae nomine praetenditur, sed ex India veluti flores cuiusdam arboris festucacei, et nigri sunt, longitudine fere digitali, odorati, acres, subamari, calidi, et sicci in tertio propemodum ordine: qui multiplicis usus sunt, tum ad obsonia, tum ad alia multa medicamenta. Caryophylli, ut scribit Serapio, iocinori, stomacho, et cordi auxiliantur. Concoctionem adiuvant, et alvi fluxiones cohibent. Quinetiam eorum pulvis quatuor drachmarum pondere cum lacte sumptus, venereas vires adauget. Exacuunt praeterea, Avicenna autore, oculorum visum, et eorum nubeculas, argemasque exterunt.

+ Ex Graecis vulgatis codicibus aliqui hoc in loco scriptum habent [GR], quod sonat, ut dicunt: alii vero [GR], id est, ut lenticula. Unde etiam ex interpretibus alii hanc, alii illam secuti sunt lectionem. Oribasius vero nec hoc, nec illud legit: qui praeterea alia multa et hic, et alibi non describit, quae fortasse non temere quis illegittima iudicare possit.

Cap. CLIIII
Ζιγγίβερ – GINGIBER

GINGIBER sui generis planta est, in Troglodytica Arabia magna ex parte nascens. Qua virente ad multa, perinde atque nos ruta, utuntur, et primis fotibus, et eduliis admiscent. Huius radices, cyperi modo, parvae sunt, candicantem, et odoratae, atque piper sapore imitantur. Eligi debent, quae teredines non noverunt. A multis tamen ob id condiuntur, quod celeriter cariem sentiant: et fictilibus in Italiam asportantur. Gingiber cibo conveniens est, et cum condimento assumitur. Excalfactoriam vim, et excoquentem habet: alvum leniter emollit: stomacho utilis est: efficax adversus ea, quae oculis caliginem offundunt. in antidota addi solet. In summa, piperis viribus respondet.

[Gingiberis historia.] GINGIBER (ut referunt Lusitani, qui plurimum se vidisse fatentur in India) radix est, quae geniculatis repit internodiis, foliis harundinaceis, quae bis, terve in anno reviviscunt, ac revirescunt, sed quae in cacumine fastigiantur graminis amplitudinem non excedere aiunt, nec quicquam in ea regione frequentius inveniri. Subdunt nonnihil subesse discriminis in sapore cum praecox eruitur. Opportunum demetendi tempus, cum folia inaruerint, alioquin et teredini obnoxium est, et carie tentatur. Eruiturque nonnunquam eius radix librae pondo. sed non omnibus eadem est amplitudo. Plus in profundum non agitur, quam ad ternos, quaternosve palmos. Cum eruitur, radicis internodium in scrobe fossores relinquunt, terramque illi aggerunt, ceu eius radicis semen, proximo anno eruturi fructum, id est, regerminatas radices. Advehitur gingiber in Italiam copiosum ex Calecut magno Indiae emporio, ac ex Troglodytica Arabia non solum tractu temporis exiccatum, sed et saccharo recentissimum asservatum, vel quodam mellis genere, quod quibusdam e siliquis exprimunt. Id sane longe magis Veneto praestat: cum hoc officinarum mangonio ex aridis fiat radicibus, longo temporis tractu modo acerrimo lixivio, calce, quernoque cinere parato; modo muria: modo dulci aqua maceratis, et domitis, quibus non modo odor deperditur, ac evanescit; sed et sapor, et acrimonia subtrahitur. Illud vero cum statim e terra effossum nulla fere maceratione conditur, vires et facultates non exuit, sed eas servat. [Brasavoli error.] Quanquam Brasavolus non recte, meo quidem iudicio, velle videatur, quod Venetiis mangonizatum Gingiber gustantibus plus acrimoniae relinquat, quam illud, quod recentissimum in India siliquarum a veritate, et ratione dissonet, ii iudicare poterunt, qui diu in myropoliis versati, rem omnino exploratam habent. [Gingiberis vires ex Gal.] Gingiberis radix utilis est, quam utique ex Barbaria ad nos convehunt. Excalfacit potenter, sed non primo statim occursu, velut piper: unde sane et minus esse subtilium partium, quam piper, existimandum. siquidem in tenues solveretur partes, et celerrime actu ut illud fieret calidum. Apparet enim illaborata, et crassior adhuc quaedam ei inesse substantia, nec ea sicca, et terrestris, sed humida potius atque aquea. Quo fit, ut facile perforetur, cum scilicet recrementitia insit humiditas. Neque enim quicquam eorum, quae aut plane sicca sunt, aut humida, sed elaboratam, et familiarem continentia humiditatem, huic vitio obnoxia sunt. Idem usu venit piperi longo. Atque hinc est, quod diutius perseverat, quae proficiscitur a gingibere, aut pipere longo caliditas, quam quae albo , aut nigro. Nam sicut ab aridis calamis flamma simul celerrime accenditur, et undequaque dispergitur: eundem in modum, quae a siccis potestate medicamentis editur caliditas. At quae prodit ab humidioribus, ceu ligna sunt viridia, et tardius accenditur, et durat diutius. Ex quo fit, ut utriusque medicamenti diversus sit usus. Siquidem ubi totum corpus celeriter excalfacere consilium est, ea tunc exhibenda sunt, quae et celeriter a caloris nostri contactu incalescant, et celeriter quocunque ferantur. Verum ubi partem quamvis refrigeratam recalfacere studemus, contra alendum, nimirum quae tarde calescentia plurimo tempore perdurent, ea offeruntur. Caeterum licet gingiber, et piper album hac ratione a nigro pipere differant; non magna tamen est differentia. At nasturtium, napi, thapsia, et agrestium columbarum stercus maiori tempore perfecte accenduntur, et plurimo tempore perdurant. hactenus Galenus. [Zedoariae histor. et vires.] Faciem gingiberis repraesentat radix illa, quam Mauritani, et officinae Zedoariam appellant, odoratior tamen, amariuscula, neque adeo ut gingiber acris. Huius nusquam, quod sciam, meminere veteres Graeci, etsi recentiores ab Arabicis edocti, nempe Aetius, et Actuarius eam suis medicamentorum compositionibus admisceant. Zedoaria (ut cap. CLXXII. testis est Serapio) convehitur e Sinarum regione ultra extremas Indiae oras. Excalfacit, et siccat ordine secundo. Flatus discutit, et pinguedinem auget propria quadam facultate, non quidem elementari. Post sumpta grave virus animae, quod allium, cepa, vel vinum excitavit, abigit venenosum animalium morsibus opitulatur: alvi fluxiones sistit, uteri abscessus resolvit, vomitiones reprimit, et coli cruciatus tollit, itemque ventriculi.

153 - Piper ~ 154 - Gingiber