Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 285

154 - Gingiber ~ 155 - Hydropiper

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Alvi tineas quascunque enecat, et in antidotis additur. Ideoque dixit Avicenna, nihil esse ea praestantius ad bibitum napellum. [Arnabo, et Zurumbet historia.] Non desunt, qui crediderint, quod Arnabo, de quo scribit Paulus, et Mauritanorum zedoaria unum, et id referant medicamentum. Verum Serapionis testimonio cap. CCLXXI. Arnabo apud Graecos nihil aliud designat, quam Zurumbet apud Arabes: quippe quod hoc loco de zurumbet eadem scribat Serapio, quae de arnabo ante ipsum adnotavit Paulus. Est autem Arnabo, ut ex Serapionis authoritate memoriae prodidit Isach, arbor procera, in oriente proveniens: foliis longis, colore iridi, in luteum languescente, salicis modo, sicuti et ramorum cortex. Infrugifera est, citreum odorem spirans. Quibus facile patet, arnabo non modo zedoariae genus existimet. [Cordi, et Brunfelsii error.] Hallucinatur etiam hac in re Brunfelsius: quod is scripserit suo de medicis vocabulis onomastico, quod arnabo unguentum est odoriferum. Verum eius lapsus non aliam causam fuisse arbitror, quam quod oscitanter Paulum legerit: nam Paulus apertissime asserit, Arnabo unguentis expeti, quod suaviter oleat, non autem unguentum esse, ut Brunfelsius somniasse videtur.

Cap. CLV
Ὑδροπέπερι – HYDROPIPER

HYDROPIPER apud aquas nascitur, quae stagnant, solidum, multis alis concavum: folia menthae, maiora, molliora, candidioraque, gustu piperis, acri, citra tamen ullam odoris gratiam: fructum acrem, in surculis parvis, prope folia racematim cohaerentem. Folia cum semine illita tumores, veteresque duritias discutiunt, sugillata delet: quae postquam inaruerunt, tusa pro pipere in obsoniis admiscentur. Radix parva, nullius in medicina usus.

[Hydropiperis consid.] TAMETSI pro virili parte contendat Ruellius, ut non minus doctis, quam elegantissimis verbis comprobet, eam non aspernendam stirpem, quam vulgus officinarum Eupatorium appellat, legitimum esse Hydropiper; is tamen hac in re aperte hallucinari deprehenditur, quanvis alioqui fuerit non modo in medica materia peritus, sed et Latinis, et Graecis literis apprime doctus. Siquidem Dioscoridi Hydropiper folia edit menthae maiora, molliora, candidioraque; gustu piperis, acri, citra tamen ullam odoris gratiam: non autem amaro sapore, ut Ruellius ait, Dioscoridis verba pervertens, quo facilius suam astruat sententiam. Vulgare vero Eupatorium foliis crescit cannabinis, duris, hirsutis, amaro gustu, non quidem acri, ut piperis: quinetiam adeo odoratis, ut hac de causa herbam esse viribus insignem, quanvis ab antiquis silentio praetermissam, semper existimaverim, cum tamen odoris fragrantiam in hydropipere reperiri neget Dioscorides. Praeterea hydropiperi caulis inest geniculatus, solidus, a foliorum, et adnatorum exortu alis plurimis concavum: semine etiamnum acri, in ramusculis prope folia racematim cohaerente. Pseudoeupatorio vero caulis est procerius, minime geniculatus, in cuius ramis nullum apud frondes racematim cohaeret semen: sed in cacumine flores gerit subrubentes, qui divisi muscarii facie, sylvestris origani modo, per maturitatem in pappos evanescant: e quibus semen prodit amarum totius plantae sapore; quanquam esse hoc acrimonia praeditum non recte Ruellius asseveret. Qui quoniam vulgare Eupatorium plerunque in aquosis oriri conspexerit, id omnino legitimum esse Hydropiper pro certo asserere non dubitavit, nulla prorsus habita ratione, an aliae inter se responderint notae. Quamobrem, ut ex dictis rationibus clarissime patet, Ruellius hac in re non ita mature mihi videtur sensisse, ut eius clara doctrina, ingeniique praestanti exposcere videbatur. Quandoquidem cum vulgare hoc Eupatorium primo statim occursu gustui amarorem relinquat, haud quaquam obscurum, facile hinc indicium consequi potuisset, hoc non esse hydropiper, quo una cum sale in ciborum condimentis piperis vice prisca aetas utebatur: nam quae amara sunt, praeterquam quod piperis vicem explere minime valent in cibis addita, ab omnibus respuuntur tanquam natura inimica. Caeterum si in Italia Hydropiper nascitur, illa meo quidem iudicio est persicariae (ut vocant) species, quae in alterius discrimen, cui folia insunt pullo colore emaculata, nullis similibus inficitur notis, sed folio tantum viridi adolescit. Quippe quae foliis proveniat oblongis, menthae maioribus, mollioribus, ac candidioribus: caule admodum geniculato, duoque, alis concavo: e cuius adnatis rufum semen racematim prodit, acri admodum gustu, ita ut linguam vehementer vellicet. Illud insuper hanc opinionem corroborat, quod prope stagnantes aquas haec planta plerunque virescat, ubi eam Dioscorides nasci testatur. [Hydropiperis vires ex Gal.] Meminit Hydropiperis Galenum libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Hydropiper a locis, in quibus nascitur, et a similitudine, quae illi cum pipere in gustu est,

154 - Gingiber ~ 155 - Hydropiper